Genre: 
Full text: 
Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in comprehensibilis | Cui astat omnis exercitus angelorum cum tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abyssos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque attendas impie agendum studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites perdere qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognovi sunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloriam tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipient mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit et de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitia et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum
Fulltext source: 
E-Mn MSS/10001 102
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label