Sicut turris David aedificata es et reprensio non est in te quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata alleluia
Ero quasi ros Israel dicit dominus alleluia quia ex me fractus ejus inventus est alleluia et odor ejus sicut odor Libani et quasi oliva gloria ejus ego exaudiam et dirigam illum alleluia alleluia
Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum...
Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt |...