Genre: 
Full text: 
Tu domine demonstrasti mihi et ego cognovi | Nunc ostendisti mihi studia eorum et salvam fecisti ab sequentibus animam | Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam | Et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia | Mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius | Tu autem domine sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam | Justus quidem tu es domine si disputem tecum verumtamen juxta loquar ad te | Quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt | Plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum | Prope es tuori eorum et longe a renibus eorum | Et tu domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum | Congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica illos in die occisionis
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 97r
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label