Genre: 
Full text: 
Haec dicit dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus | Rachel plorans filios suos et nolentis consolari super eos quia non sunt | Haec dicit dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait dominus | Et revertentur de terra inimici et est spes novissimis tuis ait dominus | Et revertentur filii ad terminos suos | Audiens audivi Ephraim transmigrantem | Castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus | Converte me et revertar quia tu dominus deus meus | Postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum | Confusus sum et erubui quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae | Si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus | Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait dominus | Statue tibi speculum pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti | Revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas | Usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit dominus novum super terram femina circumdabit virum
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 92
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label