Genre: 
Full text: 
Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 93
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label