Genre: 
Full text: 
Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum pophetarum suorum qui a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati | Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem domini parare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per visceram misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbrae mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 102
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label