Genre: 
Full text: 
Quod pharisaeus ut vidit indignans auctorem vitae deum redarguit dicens | Huic si esset prophetae spiritus protinus sciret mulierem qua tangitur | Cognitor cordis et caeli dominus sic pharisaeus his convicit sermonibus | Feneratoris parabolam dicens duobus sibi de victoribus laxantem | Et quis eorum plus eum amaret quin ipse ait qui donaverat | Dominus autem vere profiteris ita peccatrix quod solveretur amavit | Multum dilexit multum datur ei tantum ne ultra aliquod libeat mali | Lacrimas ergo Christi vestigia cum mulierem rigamus ut nos abluat | Christus descendit mundum redimere ut liberaret a morte animas | Exemplum prebuit suis discipulis ut sibi invicem pedes abluerent | Dum quae precinctus per venit ad Petrum ignarus facti ita respondit domino | Numquid tu mihi pedes in aeternum praeceptor bonae lavabis hymno immerito | Revera in quid site non lavero aeternum regnum tu non consequeris mecum | Compunctus petrus sic ait magistro non tantum pedes sed manus simul et caput | Tantum ne fraudes tui consortio quod promisisti caritatem amantibus | Ubi est caritus et dilectio ibi sanctorum est congregatio | Ibi exsultat turma angelorum regi cantates alleluia ethereos | Ibi ter sanctus sera fin depromit virtutes simul resonant canticum novum | Ibi electus cetus confessorum aures de mulcent suaves resonantes melos | Ibi exsultat agmina virginum quarum sponsus gaudet in medio Christus | Ibi nec ira nec indignatio sed firma caritas in perpetuum
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 181v
Notes: 
Randel 360-03