Genre: 
Full text: 
Juravit dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae | Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti | Quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt dominum et qui comportant illud bibent in atriis sanctis meis | Transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter eligite lapides | Elevate signum ad populos ecce dominus auditum fecit in extremis terrae | Dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces ejus cum eo et opus ejus coram ipso | Et vocabunt eos populus sanctus redempti a domino tu autem vocaberis civitas quaesita et non derelicta
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 143