Genre: 
Full text: 
Seduxisti me domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti | Factus sum in derisum tota diem omnes subsannant me | Quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito | Et factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die | Et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius | Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuan claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens | Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu | Persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum | Si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo | Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt | Confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur | Et tu domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi cor meum
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 156