Genre: 
Full text: 
Datio dei permanet justis et profectus illius successus habebit in aeternum | Mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum eorum duplex | Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit | Pars bona mulier bona in parte bona timentium deum dabitur viro pro factis bonis | Gratia mulieris caste oblectat virum suum et ossa illius inpinguabit | Columnae aureae super vasa argentea et pedes firmi super plantas stabilis mulieris | Fundamenta aeterna supra petram solidatum et mandata dei in corde mulieris sanctae
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 162