Genre: 
Full text: 
Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicite domino | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum quae domino canam psallam domino deo Israel | Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes distillaverunt aquis | Montes fluxerunt a facie domini et Sinai a facie domini Israel | Nova bella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae in fortes Israel | Tunc descendit populus domini ad portas et obtinuit principatum | Salvatae sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddon et tamen nihil tulere praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 162v