Genre: 
Full text: 
Semper enim quasi tumentes fluctus super me timui deum et pondus ejus ferre non potui | Si putavi aurum robur meum et si obrizo dixi fiducia mea | Si laetatus sunt super multis divitiis meis et quasi plurima repperit manus mea | Si vidi solem cum fulgeret et lunam incendentem clare et laetatum est in abscondito cor meum et obsculatus sum manu mea ore meo quae est iniquitas maxima et negatio contra deum altissimum | Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat et exsultavi quod invenisse eum malum | Non enim dedi ad peccandum gutur meum ut expeterem maledicens animam ejus | Sit non dixerint viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur | Foris non mansit peregrinas ostium meum viatori patuit | Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam | Si expavi ad multitudine nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacuit nec egressus sum ostium | Quis mihi tribual adjutorem ut desiderium meum omnipotens audiat et librum scribat ipse qui judicat | Et in numero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi | Per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principium auferam eum | Si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci ejus deflent | Si fructus ejus comedi absque pecunia et animas agricolarum ejus afflixim pro frumento oriatur mihi tribulus et pro ordio spina
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 186v