Genre: 
Full text: 
Haec dicit dominus convertimini et videte qui sit inter justum et impium et inter servientem deo et non servientem ei | Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes supervi et omnes facientes iniquitatem stipula | Et inflamavit eos dies veniens dicit dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen | Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pinnis ejus | Et egrediemini et salietis sicut vituli de amiento | Et conculcavitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego faciam istam dicit dominus exercituum | Mementote leges Moysi servi mei quas mandavit ei in ore ad omnem Israel praeceptum atque indicia | Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies domini magnus et horribilis | Et convertat corda patrum ad filios et corda filiorum ad patres eorum | Ne forte veniam et percutiam omnem terram anahemate hoc est in perpetuum
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 193