Alessandra Ignesti | Cantus Index for Office and Mass

Alessandra Ignesti

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 662 chants
Operations
Selected 50 rows in this page.  
Cantus ID Full text Genre Feast Created Nid

g03207

Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen Pr Sabbato Sancto 3 days 11 hours ago 134420

001953b

Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes terra dedit fructum suum AV 1 week 2 days ago 134364

005227a

Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes AV 1 week 2 days ago 134363

003239b

Dixit Jesus discipulis suis AV Ad Mandatum 3 weeks 17 hours ago 134239

003224b

Magnus dominus AV Ad Mandatum 3 weeks 17 hours ago 134238

004889b

Dixit Jesus discipulis suis AV Ad Mandatum 3 weeks 17 hours ago 134237

002231a

Et qui manet in caritate in deo manet et deus in eo AV Ad Mandatum 3 weeks 17 hours ago 134236

a02437

Anima ejus et animae omnium fidelium defunctorum per misericordiam dei requiescant in pace R. Amen W Pro defunctis 3 weeks 2 days ago 134216

a02436

Non intres in judicium cum ancilla tua domine R. Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens W Pro defunctis 3 weeks 2 days ago 134215

g00792.2

Domine ad adjuvandum me festina confundantur omnes qui cogitant mihi mala Of Fer. 5 Hebd. 4 Quad. 1 month 4 days ago 134133

001708a

Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu AV 1 month 1 week ago 134112

g00904a

Nunc autem manent fides spes caritas tria haec AV Ad Mandatum 1 month 1 week ago 134111

004889a

Audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem AV Ad Mandatum 1 month 1 week ago 134110

005504a

Exemplum enim do vobis ut et vos ita faciatis AV Ad Mandatum 1 month 1 week ago 134109

003224a

Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob AV Ad Mandatum 1 month 1 week ago 134108

004340b

Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus AV Ad Mandatum 1 month 1 week ago 134107

g00783d.1

Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum InV 1 month 1 week ago 134106

a02422

O Jesu rex saeclorum consolator mestorum susceptor contritorum et sola spes merentum te quaero nec invenio | O Jesu deus fortis qui sceptra tenes mortis qui caelis dominaris et fluctus sedas maris te quaero nec invenio | O Jesu dei nate qui sola potestate Lazarum suscitasti quem tu satis amasti te quaero nec invenio | Quis consolaris posset me dolentem nimium quia amisi regem salvatorem omnium te quaero nec invenio | O Jesu deus fortis qui sceptra tenes mortis qui caelis dominaris et fluctus sedas maris te quaero nec invenio H Sabbato Sancto 1 month 1 week ago 134071

g02022c

Benedicite Ananias Azarias Misael domino TcV Sabb. Hebd. 1 Quad. 1 month 3 weeks ago 134065

g02022b

Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula TcV Sabb. Hebd. 1 Quad. 1 month 3 weeks ago 134064

g02022a

Benedicite omnia opera domini domino benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino TcV Sabb. Hebd. 1 Quad. 1 month 3 weeks ago 134063

g01178b.1

Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam intende mihi et exaudi me InV Fer. 5 post Cineres 1 month 3 weeks ago 134062

a02421

Domine exaudi orationem meam R. Et clamor meus ad te veniat W Pro paenitente 1 month 3 weeks ago 134061

a02420

Mitte eis domine auxilium de sancto R. Et de Sion tuere eos W Pro paenitente 1 month 3 weeks ago 134060

a02419

Salvos fac servos tuos et ancillas tuas R. Deus meus sperantes in te W Pro paenitente 1 month 3 weeks ago 134059

a02418

Et ne nos inducas in tentationem R. Sed libera nos a malo W Pro paenitente 1 month 3 weeks ago 134058

a02417

Intret oratio mea in conspectu tuo domine inclina aurem tuam ad preces nostras parce domine famulis tuis quos redemisti sanguine tuo ne in aeternum irascaris eis A Pro paenitente 1 month 3 weeks ago 134057

g00613c

Jubilate deo omnis terra psalmum dicite nomini ejus date gloriam laudi ejus InV 1 month 4 weeks ago 134055

ah44071

Plausu chorus jucundetur novo Sion et laetetur tanti flore germinis | Fecundatus quem probavit te prae multis dum signavit sacri rore numinis | Rex a thronis sic benigna mundo luces et per signa lucis fundis radium | Sic oppressum redivivo fructu signo fulta divo matri reddis filium | Sic afflictos fastu leprae mundas munda necis vepre servans et a carie | Sic cervici frontem plexam rite nectis et adnexam donis aptas gloriae | Hinc columnas sacramenti novi decus testamenti signo crucis indice | Pingis omnique decenter tamquam divo sint recenter picta vigent pollice | Clave mortis rubricata templo solis praesentata vitae reddis corpora | Hos exsangues mutilatos hinc et inde cancellatos conducis ad robora | His insignis his praelata polles signis in stellata throno regis filia | Sole novo deaurata micas stellis scintillata sub te vernat Cynthia | Eia victrix et alumna laborantes in aerumna nos tuo charactere | Signa tecum constituti quod te duce simus tuti Pharaonis onere Sq Barbarae 2 months 19 hours ago 134054

g00547a.1

Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudinem et praecinxit se InV Nativitas Domini 2 months 5 days ago 134038

008018.2

Dirigatur domine R. Oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum W Dom. per annum 2 months 1 week ago 134037

ah50267

Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis Sq Divisio Apostolorum 2 months 3 weeks ago 134036

g03125

Martyris eximii natalem Georgii diem celebremus | Ad honorem domini canticum meli lirici voce concrepemus | Resonent et organa voce dyaphonica cantibus alternis | Cordia quod fidelium in caelum empireum tendant ad interius | Martyris angustias recolendo dum in vas secundum locatur | Artatur ut toxicum gustet sed innoxium se fore laetatur | Nerius caesus ad rotas cultris circumpositas dire colligatur | Nec invictus strategus cujus aegis dominus penis mancipatur | Vindicat hoc dominus cum prophanus populus cum rege iniquo | Suffocatur penitus Acheronti deditus cum sathan iniquo | Unde laudes domino canit et Georgio cleri chorus iste | Ut in caeli solio ovent in sollemnio talis agoniste Sq Georgii 2 months 3 weeks ago 134034

501004.14

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Thebaeorum martyrum de quorum passione In Mauritii et sociorum 2 months 3 weeks ago 134033

501004.13

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Mariae virginis de cujus nativitate gaudent angeli et collaudant filium dei In Nativitas Mariae 2 months 3 weeks ago 134032

501004.12

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore sanctae Marthae In Marthae 2 months 3 weeks ago 134031

501004.11

Gaudeamus omnes in domino In Barbarae 2 months 3 weeks ago 134030

501004.10

Gaudeamus omnes In Mariae Magdalenae 2 months 3 weeks ago 134029

ah53168

Joannes Jesu Christo multum dilecte virgo | Tu ejus amore carnalem | In navi parentem liquisti | Tu leve conjugis pectus respuisti messiam secutus | Ut ejus pectoris sacra meruisses fluenta portare | Tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei | Quae solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni | Te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem | Ut virgo virginem servares atque curam suppeditares | Tute carcere flagrisque fractus testimonio pro Christo es gavisus | Idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis | Tibi summus tacitum ceteris verbum suum pater revelat | Tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda | Joannes Christi care Sq Joannis Evang. 2 months 3 weeks ago 134025

g03122

Sancta dei genetrix virgo semper Maria intercede pro nobis alleluia Cm De BMV 2 months 3 weeks ago 134024

g03121

Alleluia Aegidius fidelia pertractavit negotia cum domini pecunia ergo caelestia cum domino intravit gaudia Al Aegidii 2 months 3 weeks ago 134023

g03120

Alleluia Joannes major homine par angelis preco judicis legis summa traditur adulterae decollatur in carcere Al Decoll. Jo. Bapt. 2 months 3 weeks ago 134022

g03119

Alleluia Flos et salus omnium es in te sperantium o lucerna Jacobe nos ad culmen gloriae digneris perducere Al Jacobi 2 months 3 weeks ago 134021

g03118

Alleluia Ducis filii ecclesiae ad laudes filii tonitrui concurrite Al Joannis Port. Lat. 2 months 3 weeks ago 134020

g03117

Alleluia Meritis o digne dignis Sigismunde insigna jam tenes caelestia congaudentes tuis signis per aquas et aestus ignis duc ad refrigeria Al Sigismundi 2 months 3 weeks ago 134019

ah54118

Laus sit regi gloriae cujus rore gratiae totus orbem irrigatur | In cantum laetitiae caelestis militiae cohors omnis concitatur | Ob honorem salvatoris vulnerum atque cruoris jubilet ecclesia | Ignis divini fervoris cor inflammet laudatoris in magnificentia | Mitis agnus immolatur pro captivo liber datur stola verbi purpuratur in crucis altario | Paradisus reseratur nato stola prima datur annulatur calceatur in patris convivio | Eia panis angelorum in splendoribus sanctorum summa copia bonorum | Ora vulnerum tuorum pro commissis pecatorum clament ante patris forum | Opprobriis saturatus flagellatus lanceatus vulneratus cruciatus in crucis patibulo | Diris spinis coronatus inter nequam deputatus potu felleo cibatus locaris in tumulo | Auctor vitae non invite pateris sed ut sopitae sint Adae viae fellitae sub quis proles moritur | Te surgente fit repente lux in tenebris jacente sol coruscus te fulgente desperatis oritur | In hoc festo te laudantes tuis plagis hymnizantes deum verum adorentes pro vultu respice | Per hoc mare navigantes duc ad portum remigantes caeli te desiderantes nec redemptos despice Sq De quinque vulneribus Christi 2 months 3 weeks ago 134018

g03116

Sacerdotes dei incensum et panes offerrunt deo et ideo sancti erunt deo suo et non polluent nomen ejus alleluia Of Corporis Christi 2 months 3 weeks ago 134017

501004g

Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce exsultationis InV De quinque vulneribus Christi 2 months 3 weeks ago 134016

008124.1

Locuti sunt adversum me lingua dolosa R. Et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis W 3 months 3 weeks ago 134015

a02412

Averte domine faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele A 4 months 4 days ago 134014

Pages