Alessandra Ignesti | Cantus Index for Office and Mass

Alessandra Ignesti

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 123 chants
Cantus ID Full textsort descending Genre Feast Created

a01033

Ach ach fervens dulcedo absorbuit me in peccatis et ideo non ausa sum intrare D 3 years 2 months ago

a01817

Adest dies laetitiae quo beatum Dominicum exaltavit rex gloriae per odorem mirificum A Transl. Dominici 2 months 4 days ago

a01861

Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus alleluia A Ascensio Domini 1 month 1 day ago

a01846

Collaetetur turba fidelium triumphantis athletae gaudio qui conservans pudoris lilium et coruscans doctrinae radio dum pro fide subdit martyrum trino felix potitur bravio A Petri, Mart. 2 months 1 sec ago

007194zd

Confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi V 1 month 1 day ago

a01830

Corpus sacrum quod fuerat apotheca charismatum universam exsuperat fragrantiam aromatum A Transl. Dominici 2 months 3 days ago

a01036

Curre ad nos et sequere vestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra et deus curabit te D 3 years 2 months ago

a00987

Deus creavit mundum non facio illi injuriam sed volo uti illo D 3 years 2 months ago

a01806

Dum Sansonis vulpes quaerit ab iniquis emitur caput sacrum lictor ferit justi sanguis funditur sic trimuphi palmam gerit dum pro fide moritur R Petri, Mart. 2 months 5 days ago

a01665

Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransibit gladius A 5 months 2 weeks ago

a01015

Ego aurea porta in caelo fixa sum qui per me transit numquam amaram petulantiam in mente sua gustabit D 3 years 2 months ago

a00996

Ego caritas flos amabilis venite ad me virtutes et perducam vos in candidam lucem floris virgae D 3 years 2 months ago

a01013

Ego contemptus mundi sum candor vitae o misera terrae peregrinatio in multis laboribus te dimitto o virtutes venite ad me et ascendamus ad fontem vitae D 3 years 2 months ago

a00991

Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco qui super summum volare voluisti sed ipse deus in abyssum projecit te D 3 years 2 months ago

a01025

Ego discretio sum lux et dispensatrix omnium creaturarum in differentia dei quam Adam a se fugavit per lasciviam morum D 3 years 2 months ago

a01005

Ego fides speculum vitae venerabiles filiae venite ad me et ostendo vobis fontem salientem D 3 years 2 months ago

a00993

Ego humilitas regina virtutum dico venite ad me virtutes et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad coronandum in perseverantia felicem D 3 years 2 months ago

a01003

Ego lucida oboedientia venite ad me pulcherrimae filiae et reducam vos ad patriam et ad osculum regis D 3 years 2 months ago

a01019

Ego obtenebro et fugo atque conculco omnes spurcitias diaboli D 3 years 2 months ago

a01046

Ego omnes vias meas malas esse cognovi et ideo fugi a te modo autem o illusor pugno contra te D 3 years 2 months ago

a01037

Ego peccator qui fugi vitam plenus ulceribus veniam ad vos ut praebeatis mihi scutum redemptionis D 3 years 2 months ago

a01017

Ego sum amatrix simplicium morum qui turpia opera nesciunt sed semper in regem regum aspicio et amplector eum in honore altissimo D 3 years 2 months ago

a01027

Ego sum columna quae molliri non potest quia fundamentum meum in deo est D 3 years 2 months ago

a01007

Ego sum dulcis conspectrix viventis oculi quam fallax torpor non decipit unde vos o tenebrae non potestis me obnubilare D 3 years 2 months ago

a00998

Ego timor dei vos felicissimas filias praeparo ut inspiciatis in deum vivum et non pereatis D 3 years 2 months ago

a01023

Ego victoria velox et fortis pugnatrix sum in lapide pugno serpentem antiquum conculco D 3 years 2 months ago

a01040

Et o vera medicina humilitas praebe mihi auxilium quia superbia in multis vitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens nunc fugio ad te et ideo suscipe me D 3 years 2 months ago

a01675

Et unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo et beata es Maria quae credidisti perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino A Annuntiatio Mariae 5 months 20 hours ago

a01000

Euge euge quis est tantus timor et quis est tantus amor ubi est pugnator et ubi est remunerator vos nescitis quid colitis D 3 years 2 months ago

a00988

Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore D 3 years 2 months ago

a01685

Flete fideles animae flete sorores optimae ut sint multiplices doloris indices planctus et lacrimae | Fleant materna viscera Mariae vulnera maternae doleo quae dici soleo felix puerpera | Triste spectaculum crucis et lanceae clausum signaculum mentis virgineae | Profundae me vulnerat hoc est quod dixerat quod prophetaverat ille praenuntius hic ille gladius qui me transverberat | Dum caput cernuum dum spinas capitis dum plagas manuum cruentis digitis | Supplex suspicio sub hoc supplicio tota deficio dum vulnus lateris dum locus vulneris est in profluvio | O dolor pro dolor ergo quare fili care pendes ita cum sis vita vivens ante saecula | Rex caelestis pro scelestis alienas solvis poenas agnus sine macula | Munda caro mundo cara cur in crucis ares ara pro peccatis hostia cur in ara crucis ares caro quae peccato cares caro culpe nescia | O mentes perfidas et linguas duplices o testes subdolos et falsos judices senex cum junioribus solent majoribus criminibus damnati ferre suspendium stipendium peccati | A damnaticis damnatur innocens explens quod expedit quod decet edocens fremunt auctores criminum et viri sanguinum in dominum salutis caelo nequitiae sub specie virtutis | Mi Joannes planctum move plange mecum fili novae fili novo foedere matris et matertere tempus est lamenti immolemus intimas lacrimarum victimas Christo morienti | Salutaris noster Jesus captus tractus vinctus caesus et illusus alapis a Gehenne satrapis auctor vere lucis dies nocte clauditur vita mortem patitur mortem autem crucis | Hac in vita sum invita hoc in malo mori malo fili mi dum reprimi vel exprimi nequit aestus animi dolentis tantis malis eximi nolentis VaHW Fer. 6 in Parasceve 4 months 3 weeks ago

a01010

Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces D 3 years 2 months ago

a01011

Fugite oves spurcitias diaboli D 3 years 2 months ago

a01823

Fulget decus ecclesiae novo clarum prodigio lucerna splendet hodie diu latens sub modio quam odore rex gloriae revelavit eximio R Transl. Dominici 2 months 3 days ago

a01052

Gaudete o socii quia antiquus serpens ligatus est D 3 years 2 months ago

a01829

Gemma sub terra latuit despecto jacens loculo cujus virtus apparuit multiplici miraculo A Transl. Dominici 2 months 3 days ago

601293za

Gloria laus et honor deus potestas et jubilatio patri ac nato et spiritui sancto V 1 month 1 day ago

a01012

Has te succurrente fugiemus D 3 years 2 months ago

a01030

Heu heu nos virtutes plangamus et lugeamus quia ovis domini fugit vitam D 3 years 2 months ago

007805za

Hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum V 2 weeks 5 hours ago

a00995

Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo D 3 years 2 months ago

006940a.1

In die tribulationis tuae eripiam te et magnificabis me peccatori autem dixit deus V Dom. 1 Quadragesimae 4 weeks 1 day ago

a01054

In mente altissimi o Satana caput tuum conculcavi et in virginea forma dulce miraculum colui ubi filius dei venit in mundum unde dejectus es in omnibus spoliis tuis et nunc gaudeant omnes qui habitant in caelis quia venter tuus confusus est D 3 years 2 months ago

a01059

In principio omnes creaturae viruerunt in medio flores floruerunt postea viriditas descendit et istud vir proeliator vidit et dixit hoc scio sed aureus numerus nondum est plenus tu ergo paternum speculum aspice in corpore meo fatigationem sustineo parvuli etiam mei deficiunt nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit et tunc in te habuisti quod oculus tuus numquam cederet usque dum corpus meum videres plenum gemmarum nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt pater vide vulnera mea tibi ostendo ergo nunc omnes homines genua vestra ad patrem vestrum flectite ut vobis manum suam porrigat D 3 years 2 months ago

a01047

Inde tu o regina humilitas tuo medicamine adjuva me D 3 years 2 months ago

a01053

Laus tibi Christe rex angelorum D 3 years 2 months ago

a01050

Ligate ergo istum o virtutes praeclarae D 3 years 2 months ago

a01819

Magnificat Dominicum Christus novo miraculo dum odorem mirificum ejus profert ex tumulo A Transl. Dominici 2 months 4 days ago

a01034

Noli timere nec fugere quia pastor bonus quaerit in te perditam ovem suam D 3 years 2 months ago

a00992

Nos autem omnes in excelsis habitamus D 3 years 2 months ago

Pages