Alessandra Ignesti | Cantus Index for Office and Mass

Alessandra Ignesti

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 549 chants
Operations
Selected 50 rows in this page.  
Cantus ID Full text Genre Feast Createdsort descending Nid

a00972

Qui sunt hi qui ut nubes D 4 years 1 month ago 127358

a00973

O antiqui sancti quid admiramini in nobis verbum dei clarescit in forma hominis et ideo fulgemus cum illo aedificantes membra sui pulchri corporis D 4 years 1 month ago 127359

a00974

Nos sumus radices et vos rami fructus viventis oculi et nos umbra in illo fuimus D 4 years 1 month ago 127360

a00975

O nos peregrinae sumus quid fecimus ad peccata deviantes filiae regis esse debuimus sed in umbram peccatorum cecidimus o vivens sol porta nos in umeris tuis in justissimam hereditatem quam in Adam perdidimus o rex regum in tuo proelio pugnamus D 4 years 1 month ago 127361

a00976

O dulcis divinitas et o suavis vita in qua perferam vestem praeclaram illud accipiens quod perdidi in prima apparitione ad te suspiro et omnes virtutes invoco D 4 years 1 month ago 127362

a00977

O felix anima et o dulcis creatura dei quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae dei multum amas D 4 years 1 month ago 127363

a00978

O libenter veniam ad vos ut praebeatis mihi osculum cordis D 4 years 1 month ago 127364

a00979

Nos debemus militare tecum o filia regis D 4 years 1 month ago 127365

a00980

O gravis labor et o durum pondus quod habeo in veste hujus vitae quia nimis grave mihi est contra carnem pugnare D 4 years 1 month ago 127366

a00981

O anima voluntate dei constituta et o felix instrumentum quare tam flebilis es contra hoc quod deus contrivit in virginea natura tu debes in nobis superare diabolum D 4 years 1 month ago 127367

a00982

Succurite mihi adjuvando ut possim stare D 4 years 1 month ago 127368

a00983

Vide quid illud sit quo es induta filia salvationis et esto stabilis et numquam cades D 4 years 1 month ago 127369

a00984

O nescio quid faciam aut ubi fugiam o vae mihi non possum perficere hoc quod sum induta certe illud volo abicere D 4 years 1 month ago 127370

a00985

O infelix conscientia o misera anima quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo D 4 years 1 month ago 127371

a00986

Tu nescis nec vides nec sapis illum qui te constituit D 4 years 1 month ago 127372

a00987

Deus creavit mundum non facio illi injuriam sed volo uti illo D 4 years 1 month ago 127373

a00988

Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore D 4 years 1 month ago 127374

a00989

O plangens vox est haec maximi doloris ach ach quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio dei surrexit in qua delectatio carnis se latenter abscondit heu heu ubi voluntas crimina nescivit et ubi desiderium hominis lasciviam fugit luge luge ergo in his innocentia quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti D 4 years 1 month ago 127375

a00990

Quae est haec potestas quod nullus sit praeter deum ego autem dico qui voluerit me et voluntatem meam sequi dabo illi omnia tu vero tuis sequacibus nihil habes quod dare possis quia etiam vos omnes nescitis quid sitis D 4 years 1 month ago 127376

a00991

Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco qui super summum volare voluisti sed ipse deus in abyssum projecit te D 4 years 1 month ago 127377

a00992

Nos autem omnes in excelsis habitamus D 4 years 1 month ago 127378

a00993

Ego humilitas regina virtutum dico venite ad me virtutes et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad coronandum in perseverantia felicem D 4 years 1 month ago 127379

a00994

O gloriosa regina et o suavissima mediatrix libenter venimus D 4 years 1 month ago 127380

a00995

Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo D 4 years 1 month ago 127381

a00996

Ego caritas flos amabilis venite ad me virtutes et perducam vos in candidam lucem floris virgae D 4 years 1 month ago 127382

a00997

O dilectissime flos ardenti desiderio currimus ad te D 4 years 1 month ago 127383

a00998

Ego timor dei vos felicissimas filias praeparo ut inspiciatis in deum vivum et non pereatis D 4 years 1 month ago 127384

a00999

O timor valde utilis es nobis habemus enim perfectum studium numquam a te separari D 4 years 1 month ago 127385

a01000

Euge euge quis est tantus timor et quis est tantus amor ubi est pugnator et ubi est remunerator vos nescitis quid colitis D 4 years 1 month ago 127386

a01001

Tu autem exterritus es per summum judicem quia inflatus superbia mersus es in Gehennam D 4 years 1 month ago 127387

a01003

Ego lucida oboedientia venite ad me pulcherrimae filiae et reducam vos ad patriam et ad osculum regis D 4 years 1 month ago 127391

a01004

O dulcissima vocatrix nos decet in magno studio pervenire ad te D 4 years 1 month ago 127392

a01005

Ego fides speculum vitae venerabiles filiae venite ad me et ostendo vobis fontem salientem D 4 years 1 month ago 127393

a01006

O serena speculata habemus fiduciam pervenire ad verum fontem per te D 4 years 1 month ago 127394

a01007

Ego sum dulcis conspectrix viventis oculi quam fallax torpor non decipit unde vos o tenebrae non potestis me obnubilare D 4 years 1 month ago 127395

a01008

O vivens vita et o suavis consolatrix tu mortifera mortis vincis et vidente oculo clausuram caeli aperis D 4 years 1 month ago 127396

a01009

O virginitas in regali thalamo stas o quam dulciter ardes in amplexibus regis cum te sol perfulget ita quod nobilis flos tuus numquam cadet o virgo nobilis te numquam inveniet umbra in cadente flore D 4 years 1 month ago 127397

a01010

Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces D 4 years 1 month ago 127398

a01011

Fugite oves spurcitias diaboli D 4 years 1 month ago 127399

a01012

Has te succurrente fugiemus D 4 years 1 month ago 127400

a01013

Ego contemptus mundi sum candor vitae o misera terrae peregrinatio in multis laboribus te dimitto o virtutes venite ad me et ascendamus ad fontem vitae D 4 years 1 month ago 127401

a01014

O gloriosa domina tu semper habes certamina Christi o magna virtus quae mundum conculcas unde etiam victoriose in caelo habitas D 4 years 1 month ago 127402

a01015

Ego aurea porta in caelo fixa sum qui per me transit numquam amaram petulantiam in mente sua gustabit D 4 years 1 month ago 127403

a01016

O filia regis tu semper es in amplexibus quos mundus fugit o quam suavis est tua dilectio in summo deo D 4 years 1 month ago 127404

a01017

Ego sum amatrix simplicium morum qui turpia opera nesciunt sed semper in regem regum aspicio et amplector eum in honore altissimo D 4 years 1 month ago 127405

a01018

O tu angelica socia tu es valde ornata in regalibus nuptiis D 4 years 1 month ago 127406

a01019

Ego obtenebro et fugo atque conculco omnes spurcitias diaboli D 4 years 1 month ago 127407

a01020

Tu es in aedificatione caelestis Jerusalem florens in candidis liliis D 4 years 1 month ago 127408

a01021

O quam amara est illa duritia quae non cedit in mentibus misericorditer dolori succurrens ego autem omnibus dolentibus manum porrigere volo D 4 years 1 month ago 127409

a01022

O laudabilis mater peregrinorum tu semper erigis illos atque ungis pauperes et debiles D 4 years 1 month ago 127410

Pages