Alessandra Ignesti | Cantus Index for Office and Mass

Alessandra Ignesti

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 100 of 970 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

h00111h

Fratres mei et sorores pro me sitis oratores PRCSV 1 year 1 month ago F-Pnm lat. 776

h00111i

Pulvis jacet caro mea non resonat lingua mea PRCSV 1 year 1 month ago F-Pnm lat. 776

a01685

Flete fideles animae flete sorores optimae ut sint multiplices doloris indices planctus et lacrimae | Fleant materna viscera Mariae vulnera maternae doleo quae dici soleo felix puerpera | Triste spectaculum crucis et lanceae clausum signaculum mentis virgineae | Profundae me vulnerat hoc est quod dixerat quod prophetaverat ille praenuntius hic ille gladius qui me transverberat | Dum caput cernuum dum spinas capitis dum plagas manuum cruentis digitis | Supplex suspicio sub hoc supplicio tota deficio dum vulnus lateris dum locus vulneris est in profluvio | O dolor pro dolor ergo quare fili care pendes ita cum sis vita vivens ante saecula | Rex caelestis pro scelestis alienas solvis poenas agnus sine macula | Munda caro mundo cara cur in crucis ares ara pro peccatis hostia cur in ara crucis ares caro quae peccato cares caro culpe nescia | O mentes perfidas et linguas duplices o testes subdolos et falsos judices senex cum junioribus solent majoribus criminibus damnati ferre suspendium stipendium peccati | A damnaticis damnatur innocens explens quod expedit quod decet edocens fremunt auctores criminum et viri sanguinum in dominum salutis caelo nequitiae sub specie virtutis | Mi Joannes planctum move plange mecum fili novae fili novo foedere matris et matertere tempus est lamenti immolemus intimas lacrimarum victimas Christo morienti | Salutaris noster Jesus captus tractus vinctus caesus et illusus alapis a Gehenne satrapis auctor vere lucis dies nocte clauditur vita mortem patitur mortem autem crucis | Hac in vita sum invita hoc in malo mori malo fili mi dum reprimi vel exprimi nequit aestus animi dolentis tantis malis eximi nolentis VaHW Fer. 6 in Parasceve 5 years 10 months ago I-Pc C55

ah51077

O redemptor sume carmen temet concinentium | Audi judex mortuorum una spes mortalium audi voces proferentum donum pacis praevium | Arbor feta alma luce hoc sacrandum protulit fert hoc prona praesens turba salvatori saeculi | Stans ad aram immo supplex infulatus pontifex debitum persolvit omne consecrato chrismate | Consecrare tu dignare rex perennis patriae hoc olivum signum vivum jura contra daemonum | Ut novetur sexus omnis unctione chrismatis et medetur sauciata dignitatis gloria | Tota mente sacro fonte aufugantur crimina uncta fronte sacrosancta influunt charismata | Corde natus ex parentis alvum implens virginis praesta lucem claude mortem chrismatis consortibus | Sit dies haec festa nobis saeculorum saeculis sit sacrata digna laude nec senescat tempore VaHW Fer. 5 in Cena Dom. 3 years 8 months ago

a07353

Dic mihi fili mi primogenite quid est quod debui tibi facere et non feci quia eduxi te per desertum quadraginta annis manna quoque cibavi te et introduxi in terram satis optimam sed tu retribueris mala pro bonis VaHW Fer. 6 in Parasceve 1 year 3 months ago F-Pnm lat. 776

ah51077.1

O redemptor sume carmen temet concinentium | Audi judex mortuorum una spes mortalium | Audi voces proferentum donum pacis praevium | Adsit nostris pater votis qui invisibiliter prae consortibus unxit te oleo laetitiae | Arbor feta alma luce hoc sacrandum protulit fert hoc prona praesens turba salvatori saeculi | Stat ad aram immo supplex infulatus pontifex debitum persolvit omne consecrando chrismati | Consecrare tu dignare rex perennis patriae hoc olivum signum vivum contra jura daemonum | Ut novetur sexus omnis unctione chrismatis et sanetur sauciata dignitatis gratia | Tota mente sacro fonte aufugantur crimina uncta fronte sacrosancta influunt charismata | Corde natus ex parentis alvum implens virginis praesta lucem claude mortem chrismatis consortibus | Sit dies haec festa nobis saeculorum saeculis sit sacrata digna laude nec senescat tempore VaHW Fer. 5 in Cena Dom. 3 years 8 months ago F-Pnm 1112

a07354

Vinea mea electa quid ultra debui facere tibi et non feci ego quidem plantavi vineam veram fructu decoram quomodo conversa es in amaritudine facta es mihi nimis amara aceto namque siti mea potasti et lancea perforasti latus meum VaHW Fer. 6 in Parasceve 1 year 3 months ago F-Pnm lat. 776

a07355

Vae nobis quia peccavimus parce redemptor parce jam parce tua nos gloriosa per crucem sanguinis unda nos purifica supplices petimus VaHW Fer. 6 in Parasceve 1 year 3 months ago F-Pnm lat. 776

a07356

Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus VaHW Sabbato Sancto 1 year 3 months ago F-Pnm lat. 776

a07356a

Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus VaHW Sabbato Sancto 1 year 3 months ago F-Pnm lat. 776

a07356b

Duo angeli sedebant ad sepulcrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant vere dominus VaHW Sabbato Sancto 1 year 3 months ago F-Pnm lat. 776

a07356c

Sanguine suo nos redemit pretioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo VaHW Sabbato Sancto 1 year 3 months ago F-Pnm lat. 776

a07054

Lumen Christi R. Deo gratias VaHW 1 year 9 months ago GB-Ob : Ms Canon. Liturg. 0342

a02508

Inclinate capita vestra deo Va 3 years 8 months ago

909041i

Omnes sancti Innocentes orate pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Clemens ora pro nobis | Sancte Corneli ora pro nobis | Sancte Cypriane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis | Sancte Vincenti ora pro nobis | Sancte Dionysi cum Sociis tuis ora pro nobis | Sancte Mauriti cum Sociis tuis ora pro nobis | Sancte Sebastiane ora pro nobis | Sancte Thoma ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Omnes Sancti martyres orate pro nobis LiV Sabbato Sancto 4 years 4 weeks ago US-PRu Princeton MS. 245

909041k

Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Felicitas ora pro nobis | Sancta Perpetua ora pro nobis | Sancta Agatha ora pro nobis | Sancta Lucia ora pro nobis | Sancta Agnes ora pro nobis | Sancta Caecilia ora pro nobis | Sancta Catharina ora pro nobis | Omnes sanctae virgines orate pro nobis | Omnes sancti orate pro nobis LiV Sabbato Sancto 4 years 4 weeks ago US-PRu Princeton MS. 245

909041j

Sancte Silvester ora pro nobis | Sancte Hilari ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Augustine ora pro nobis | Sancte Ambrosi ora pro nobis | Sancte Gregori ora pro nobis | Sancte Nicolae ora pro nobis | Sancte Dominice ora pro nobis | Sancte Francisce ora pro nobis | Sancte Jeronime ora pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis | Sancte Antoni ora pro nobis | Omnes sancti confessores orate pro nobis LiV Sabbato Sancto 4 years 4 weeks ago US-PRu Princeton MS. 245

909041h

Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Andrea ora pro nobis | Sancte Jacobe ora pro nobis | Sancte Joannes ora pro nobis | Sancte Thoma ora pro nobis | Sancte Jacobe ora pro nobis | Sancte Philippe ora pro nobis | Sancte Bartholomaee ora pro nobis | Sancte Matthaee ora pro nobis | Sancte Simon ora pro nobis | Sancte Thaddaee ora pro nobis | Sancte Matthia ora pro nobis | Sancte Marce ora pro nobis | Sancte Luca ora pro nobis | Sancte Barnaba ora pro nobis | Omnes discipuli domini orate pro nobis LiV Sabbato Sancto 4 years 4 weeks ago US-PRu Princeton MS. 245

909041e.2

Propitius esto parce nobis domine | A damnatione perpetua libera nos domine | Ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis libera nos domine | Ab infestationibus daemonum libera nos domine | Ab omni immunditia mentis et corporis libera nos domine | Ab ira et odio et omnia mala voluntate libera nos domine | Ab immundis cogitationibus libera nos domine | A caecitate cordis libera nos domine | A fulgure et tempestate libera nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Per mysterium sanctae incarnationis tuae libera nos domine | Per passionem et crucem tuam libera nos domine | Per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per gratiam sancti spiritus paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine LiV Sabbato Sancto 4 years 4 weeks ago US-PRu Princeton MS. 245

909041f.2

Peccatores te rogamus audi nos | Ut pacem nobis dones te rogamus audi nos | Ut misericordia et pietas tua nos custodiat te rogamus audi nos | Ut ecclesiam tuam regere ac defensare digneris te rogamus audi nos | Ut dominum apostolicum et omnes gradus ecclesiae in sancta religione conservare digneris te rogamus audi nos | Ut episcopos et priores nostros et cunctas congregationes illis commissas in tuo sancto servitio conservare digneris te rogamus audi nos | Ut regibus et principibus nostris pacem et veram concordiam atque victoriam donare digneris te rogamus audi nos | Ut cunctum populum christianum pretioso sanguine tuo redemptum conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas te rogamus audi nos | Ut animas nostras et parentum nostrorum ab aeterna damnatione eripias te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut oculus misericordiae tuae super nos reducere digneris te rogamus audi nos | Ut obsequium servitutis nostrae rationabile facias te rogamus audi nos | Ut mentes nostras ab caelestia desideria erigas te rogamus audi nos | Ut miserias pauperum et captivorum intueri et relevare digneris te rogamus audi nos | Ut loca nostra et omnes habitationes in eis visitare et consolari digneris te rogamus audi nos | Ut regularibus disciplinis nos instruere digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam dones te rogamus audi nos | Ut nos exaudire digneris te rogamus audi nos | Fili dei te rogamus audi nos LiV Sabbato Sancto 4 years 4 weeks ago US-PRu Princeton MS. 245

830421:01

O Christi mater fulgida scatens fons omni gratia lux pellens quaeque nubila Maria sacratissima HV Visitatio Mariae 2 years 4 months ago

008279:01

Christe sanctorum decus angelorum rector humani generis et auctor nobis aeternum tribue benignus scandere regnum HV Michaelis 2 years 4 months ago

830265:01

Pange lingua gloriosae virginis martyrium gemmae jubar pretiosae descendat in medium ut illustret tenebrosae mentis domicilium HV Catharinae 2 years 4 months ago

a01578:06

Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula HV Omnium Sanctorum 11 months 2 weeks ago

008402:05

Permitte Simon ablui acta figura mystica dum summus ima bajulo quid cinis servet cineri HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

830161:01

In Mariam vitae viam matrem veram viventium pie venit qui redemit peccata delinquentium HV Visitatio Mariae 2 years 4 months ago

008403:01

Tibi Christe splendor patris vita virtus cordium in conspectu angelorum votis voce psallimus alternantes concrepando melos damus vocibus HV Gabrielis 2 years 4 months ago

008405:01

Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coornata ut sponsata comite HV In Dedicatione Ecclesiae 2 years 4 months ago

a01578.1:01

Avete solitudinis claustrique mites incolae qui pertulistis impios coetus furentis tartari HV 11 months 2 weeks ago B-AVna, IV.413

008402:06

Lavator thoris accubat verbique favos aggregat quos inter hostem denotat necis qui dolos ruminat HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

830329:01

En miranda prodigia concepit nam virguncula fit Jesu Christi gerula Maria sacratissima HV Visitatio Mariae 2 years 4 months ago

008403:02

Collaudamus venerantes omnes caeli milites sed praecipue primatem caelestis exercitus Michaelem in virtute conterentem zabulum HV Gabrielis 2 years 4 months ago

008405:09

Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus est et potestas per aeterna saecula HV In Dedicatione Ecclesiae 2 years 4 months ago

008402:07

Trux lupe Juda pessime fers agno miti basia dans membra loris regia quae sorde tergunt saecula HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

008343:01

Magnum salutis gaudium laetetur omne saeculum Jesus redemptor gentium sanavit orbem languidum HV Dom. in Palmis 2 years 4 months ago

008333:01

Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia dei genetrix salutem posce miseris HV Omnium Sanctorum 2 years 4 months ago

830336:01

Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam HV Corporis Christi 2 years 3 months ago

008402:08

Nexi solvuntur hodie carnis ac cordis carcere unguen sacratur chrismatis spes inde crescat miseris HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

008402:09

Victori mortis inclytam pangamus laude gloriam cum patre et sancto spiritu qui nos redemit obitu HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

008362:01

O quam glorifica luce coruscas stirpis Davidicae regia proles sublimis residens virgo Maria supra caeligenas aetheris omnes HV Assumptio Mariae 2 years 4 months ago

008276:01

Christe redemptor omnium conserva tuos famulos beatae semper virginis placatus sanctis precibus HV Omnium Sanctorum 2 years 4 months ago

830275:02

Verbo vitae solidatus prosilit Porphyrius cum ducentis decollatus migrat palmae socius Catharinae cruciatus maturat Maxentius HV Catharinae 2 years 3 months ago

830393:01

Pange lingua gloriosi corporis mysterium sanguinisque pretiosi quem in mundi pretium fructus ventris generosi rex effudit gentium HV Corporis Christi 2 years 4 months ago

830309:01

Sancte dei pretiose protomartyr Stephane qui virtute caritatis circumfultus undique dominum pro inimico exorasti populo HV Stephani 2 years 4 months ago

008276:08

Laus honor virtus gloria HV Omnium Sanctorum 2 years 4 months ago B-Gu Hs BKT.006

830275:01

Praesens dies expendatur in ejus praeconium cujus virtus dilatatur in ore laudantium si gestorum teneatur finis et initium HV Catharinae 2 years 3 months ago

830301:01

Sacris sollemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera HV Corporis Christi 2 years 4 months ago

830056:01

Caeli cives adplaudite et vos fratres concinite patris vestri sollemnia solis reduxit orbita HV Augustini 2 years 4 months ago

008276:07

Gloria patri ingenito ejusque unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula HV Omnium Sanctorum 2 years 4 months ago

830275:03

Imminente passione virgo haec interserit assequatur Jesu bone quod a te petierit suo quisquis in agone mei memor fuerit HV Catharinae 2 years 3 months ago

008402:01

Tellus ac aethra jubilent in magni cena principis quae protoplasti pectora vitae purgavit ferculo HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

830056:02

Hinc ergo psalmi resonent hinc lectiones concrepent et hymnorum dulcisona multiplicentur cantica HV Augustini 2 years 4 months ago

830061:01

Catharinae collaudemus virtutum insignia cordis ei praesentemus et oris obsequia ut ab ipsa reportemus aequa laudis praemia HV Catharinae 2 years 4 months ago

830275:04

In hoc caput amputatur fluit lac cum sanguine angelorum sublevatur corpus multitudine et Sinai collocatur in supremo culmine HV Catharinae 2 years 3 months ago

008402:02

Hac nocte factor omnium potenti sat mysterio carnem suam cum sanguine in escam transfert animae HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

830056:03

Quod lingua foris personat intus affectus sentiat nec imitari pigeat quod laudare mens approbat HV Augustini 2 years 4 months ago

830061:01.1

Catharinae collaudemus virtutum insignia cordis ei praesentemus et oris obsequia ut spe certa respiremus per ejus suffragia HV Catharinae 2 years 4 months ago B-Gu Hs BKT.006

830275:05

Hoc declarat hoc explanat meritum virgineum quod ex ejus tumba manat incessanter oleum cujus virtus omnis sanat doloris aculeum HV Catharinae 2 years 3 months ago

008268:01

Aurea luce et decore roseo lux lucis omne perfudisti saeculum decorans caelos inclyto martyrio hac sacra die quae dat reis veniam HV Petri, Pauli 2 years 4 months ago

830056:04

Hunc post mundi pericula caeli suscepit curia quem cum servis fidelibus jam salutavit dominus HV Augustini 2 years 4 months ago

830061:02

Fulta fide Catharina judicem Maxentium non formidat lex divina sic firmat eloquium quod confutat ex doctrina doctores gentilium HV Catharinae 2 years 4 months ago

830275:06

Vim doloris corporalis ut haec sanat unctio sic liquoris spiritalis mundet nos infusio et aeterno temporalis dolor cedat gaudio HV Catharinae 2 years 3 months ago

830056:05

Conemur totis nisibus jungamus preces precibus ut Augustini meritis caeli fruamur gaudiis HV Augustini 2 years 4 months ago

830061:03

Victi Christum confitentur relictis erroribus judex jubet ut crementur nec pilis nec vestibus nocet ignis sed torrentur inustis corporibus HV Catharinae 2 years 4 months ago

830056:06

Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum HV Augustini 2 years 4 months ago

830061:04

Velut aurum quod probavit fornacis adustio nam quos foris conservavit Christus ab incendio coxit intus et purgavit fides et devotio HV Catharinae 2 years 4 months ago

008273:01

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos HV Dom. Pentecostes 2 years 4 months ago

a01578:01

Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis HV Omnium Sanctorum 11 months 2 weeks ago

830056:07

Deo patri sit gloria HV Augustini 2 years 4 months ago B-Gu Hs BKT.006

830061:05

Post haec blandis rex molitur virginem seducere nec promissis emollitur nec terretur verbere compeditur custoditur taetro clausa carcere HV Catharinae 2 years 4 months ago

a01578:02

Vos angelorum milia patrumque coetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam HV Omnium Sanctorum 11 months 2 weeks ago

008391:01

Signum crucis mirabile olim per orbem praenitet in qua pependit innocens Christus redemptor omnium HV De Sancta Cruce 2 years 4 months ago

830061:06

Hinc rex furit et tabescit nec intra se capitur quod nox ibi noctem nescit nox in diem veritur soli turba multa crescit jejuna reficitur HV Catharinae 2 years 4 months ago

a01578:03

Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum HV Omnium Sanctorum 11 months 2 weeks ago

830009:01

Assunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata HV Visitatio Mariae 2 years 4 months ago

008255:08.1

Gloria tibi domine qui ascendisti ad superos cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula amen HV 2 years 4 months ago B-Gu Hs BKT.006

008410:01

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium quo carne carnis conditor suspensus est patibulo HV De Sancta Cruce 2 years 4 months ago

830061:07

Clausae lumen ne claudatur illucet Porphyrio qui reginae foederatur fidei collegio quorum fidem imitatur ducentena contio HV Catharinae 2 years 4 months ago

a01578:04

Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant HV Omnium Sanctorum 11 months 2 weeks ago

008402:03

A celsis surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

008407:01

Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora HV 2 years 4 months ago AH vol. 50 #144

830061:08

Hujus ergo contionis concordi constantia vim mundanae passionis pari patientia superemus ut cum bonis laetemur in gloria HV Catharinae 2 years 4 months ago

a01578:05

Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant HV Omnium Sanctorum 11 months 2 weeks ago

008402:04

Pallet servus obsequio cum angelorum dominum ferendo lympham linteo cernit caeno procumbere HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

g00553.Tp1

Hodie cantandus est nobis puer quem gignebat ineffabiliter ante tempora pater et eundem sub tempore generavit inclyta virgo | Quis est iste puer quem tam magnis praeconiis dignum vociferatis dicite nobis ut collaudatores esse possimus | Hic enim est quem praesagus et electus symnista dei ad terras venturum praevidens longe ante praenotavit sicque praedixit Tp Nativitas Domini 4 years 11 months ago D-Gsta AB III 9

g00774.Tp3

Injustitia deum magnum verum unigentum filium quem misit in hunc mundum pro nostra facinora ipsius debemus adorare colere clamare dum spiritum paraclitum invocemus cum eo semper clamemus altissime domine Tp 1 year 5 months ago Corpus Troporum XI, p. 74

g00623.Tp5

Labia nostra silescit lingua factori gesta semper praeclara quem adorant agmina beatorum jucunda inter florigera castra regis aeterni repleti aromata cuncta confulgenti lilia aetheris in culmina ipsa quoque resonante organa plurima genera confitentur labia mea Tp Dom. 2 p. Epiph. 2 years 10 months ago

204367.Tp5

Virginalis castitas puellaris puritas te decet laus et reginalis dignitas | Supernorum civium angelorum dominum profers virgo filium mundi solatium | Da virtutes animae post transitum miseriae gressus nostros dirige et duc nos ad thronum gloriae Tp Suff. Mariae 11 months 2 weeks ago B-AVna, IV.413

g00781.Tp2

In Jerusalem tuae virtutes et laudes tuae sunt domine et merito te celebrant nostrae canunt voces qui nos ut debitas honores tibi referre queamus redemisti in Jerusalem Tp Dom. 4 Quadragesimae 1 year 5 months ago Corpus Troporum XI, p. 162

g00623.Tp6

Laudes devotas tibi dico meo domino altissimo et jubilo melos ore cano proprio quem totus orbis adorat et veretur et honorat glorificatque cui caeli virtutes cherubin et seraphin laudes canunt in excelso vere multas et ego minimus per labia Tp Dom. 2 p. Epiph. 2 years 10 months ago

204367.Tp5:01

Virginalis castitas puellaris puritas te decet laus et reginalis dignitas Tp Suff. Mariae 11 months 2 weeks ago B-AVna, IV.413

g01137.Tp1

Ossa benedicta omnium linguae exaudi Christe preces nostras Christus redemit ne cadant et in obscuro claustro inferno vita et in ligno dum discussio venerit baptismum paenitentiae agite dele peccata mea Tp 1 year 5 months ago Corpus Troporum XI, p. 133

g00623.Tp7

Cur reticendo silescit lingua factoris gesta tuba praeclara quem adorant agmina beatorum jucunda inter florigera castra regis aeterni repleta aromata quo fulgente lilia aetheris in culmina ipsa quoque resonat organa plurima ac genera quae vix fantur labia mea Tp 1 year 3 months ago Corpus Troporum XI, p. 174

g00623b.Tp1

O deus omnipotens verax fide confer nobis sanitatem gemine in saeculum maneat laus tibi semper cum tripudio o bone optime rex tu nos semper guberna tuos famulos devotos in aeternum fons bonitatis tu regis quidquid est in caelo terris te trine deus sine nil boni operari solet flium hominis quem habeo offeram tibi Tp Dom. 2 p. Epiph. 2 years 10 months ago

204367.Tp5:02

Supernorum civium angelorum dominum profers virgo filium mundi solatium Tp Suff. Mariae 11 months 2 weeks ago B-AVna, IV.413

g01149.Tp1

Exaudivit dominus de caelo vocem pauperis clamantis respexit res pectoris inspector cordis humiliter preces ejus exaudivit de templo sancto suo de throno gloriae suae exaudivit et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus Tp 1 year 5 months ago Corpus Troporum XI, p. 72

008421.Tp1

Laudetur omnis tibi caterva a cunctipotens qui condidisti caelorum astra et regnas per saecula Tp Inventio Crucis 3 years 3 months ago F-Pnm lat. 776

204367.Tp5:03

Da virtutes animae post transitum miseriae gressus nostros dirige et duc nos ad thronum gloriae Tp Suff. Mariae 11 months 2 weeks ago B-AVna, IV.413

008421.Tp2

O quam lignum pretiosum ubi salvator mortis cruore crucem pro nobis pependit Tp Inventio Crucis 3 years 3 months ago F-Pnm lat. 776

g00533.Tp2

Nitet Maria virgo quae salutata ab angelo concipiens decus patris utero regem regum protulit in hoc aevo de quo laetificata dixit angelo Tp Dom. 4 Adventus 3 years 3 months ago F-Pnm lat. 776

Pages