Alessandra Ignesti | Cantus Index for Office and Mass

Alessandra Ignesti

Chants added by the contributor

Displaying 601 - 615 of 615 chants
Operations
Selected 15 rows in this page.  
Cantus ID Full text Genre Feast Created Nid

a00986

Tu nescis nec vides nec sapis illum qui te constituit D 4 years 3 months ago 127372

a00985

O infelix conscientia o misera anima quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo D 4 years 3 months ago 127371

a00984

O nescio quid faciam aut ubi fugiam o vae mihi non possum perficere hoc quod sum induta certe illud volo abicere D 4 years 3 months ago 127370

a00983

Vide quid illud sit quo es induta filia salvationis et esto stabilis et numquam cades D 4 years 3 months ago 127369

a00982

Succurite mihi adjuvando ut possim stare D 4 years 3 months ago 127368

a00981

O anima voluntate dei constituta et o felix instrumentum quare tam flebilis es contra hoc quod deus contrivit in virginea natura tu debes in nobis superare diabolum D 4 years 3 months ago 127367

a00980

O gravis labor et o durum pondus quod habeo in veste hujus vitae quia nimis grave mihi est contra carnem pugnare D 4 years 3 months ago 127366

a00979

Nos debemus militare tecum o filia regis D 4 years 3 months ago 127365

a00978

O libenter veniam ad vos ut praebeatis mihi osculum cordis D 4 years 3 months ago 127364

a00977

O felix anima et o dulcis creatura dei quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae dei multum amas D 4 years 3 months ago 127363

a00976

O dulcis divinitas et o suavis vita in qua perferam vestem praeclaram illud accipiens quod perdidi in prima apparitione ad te suspiro et omnes virtutes invoco D 4 years 3 months ago 127362

a00975

O nos peregrinae sumus quid fecimus ad peccata deviantes filiae regis esse debuimus sed in umbram peccatorum cecidimus o vivens sol porta nos in umeris tuis in justissimam hereditatem quam in Adam perdidimus o rex regum in tuo proelio pugnamus D 4 years 3 months ago 127361

a00974

Nos sumus radices et vos rami fructus viventis oculi et nos umbra in illo fuimus D 4 years 3 months ago 127360

a00973

O antiqui sancti quid admiramini in nobis verbum dei clarescit in forma hominis et ideo fulgemus cum illo aedificantes membra sui pulchri corporis D 4 years 3 months ago 127359

a00972

Qui sunt hi qui ut nubes D 4 years 3 months ago 127358

Pages