Alessandra Ignesti | Cantus Index for Office and Mass

Alessandra Ignesti

Chants added by the contributor

Displaying 301 - 400 of 970 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

006028a.1

Exaudiat dominus orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo dominus deus noster V De Machabaeis 2 years 9 months ago B-Gu Hs BKT.006

g01149.Tp1

Exaudivit dominus de caelo vocem pauperis clamantis respexit res pectoris inspector cordis humiliter preces ejus exaudivit de templo sancto suo de throno gloriae suae exaudivit et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus Tp 1 year 5 months ago Corpus Troporum XI, p. 72

005504a

Exemplum enim do vobis ut et vos ita faciatis AV Ad Mandatum 4 years 3 months ago US-NYcub Plimpton 34

a02048

Exercitus virginum fortiter pugnantes ducem habent dominum ipsum imitantes sursum levant animum sursum contemplantes A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

g02373a.1

Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea sicut imber super gramina et sicut nix super foenum quia nomen domini invocabo TcV Sabbato Sancto 4 years 10 months ago D-Gsta AB III 9

g02037b

Exsultate justi in domino rectos decet collaudatio InV Conversio Pauli 2 years 9 months ago F-Pnm lat. 776

205043h

Exsultemus et in ipso jucundemur AV Ad Mandatum 5 years 3 months ago

a02040

Exsultent omnes hodie collaudando dominum qui summae stola gloriae coetum sacratum virginum decoravit eximie I XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

ah52352

Exsultet mentis jubilo laudans turba fidelium errorum pulso nubilo per novi solis radium | Thomas in mundi vespere fudit thesauros gratiae donis plenus ex aethere morum et sapientiae | De cujus fonte luminis verbi coruscant faculae scripturae sacrae numinis et veritatis regulae | Fulgens doctrinae radiis clarus vitae munditia splendens miris prodigiis dat toti mundo gaudia | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini H Thomae de Aquino 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

006733e.1

Factum est silentium in caelo namque Michael proeliatus est cum dracone V Michaelis 2 years 7 months ago B-Gu Hs BKT.006

a02362

Factum est ut multitudo populi ad virum dei confluerent sacrae confirmationis rogans manus impositionem quam et prolixe agebat ut ampullis exhaustis oleum sanctum deficeret A Pirmini 4 years 7 months ago D-KA Aug. LX

a00988

Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore D 8 years 9 months ago

a02251

Felix caro de cujus epulo tanta salus redundat saeculo sanguinem propinans populo vitali poculo R Corporis Christi 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02075

Felix doctor cujus solatio angelorum servit attentio Petrus Paulus favent obsequio dei mater mulcet alloquio R Thomae de Aquino 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02053

Felix tellus felici sanguine quae roseo madens ut flumine virgineo dotatur agmine R XI milium Virginum 5 years 1 month ago

a02062

Felix Thomas doctor ecclesiae lumen mundi splendor Italiae candens virgo flore munditiae bina gaudet corona gloriae A Thomae de Aquino 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

602053a.1

Fer pia tu genetrix auxilium famulis V 5 years 4 months ago D-KA Aug. LX

a02187

Filius praefectae tuus cui velles me desponsare est homo tantum sponsus autem meus deus est orbis terrarum A Fortunatae et sociorum 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a01685

Flete fideles animae flete sorores optimae ut sint multiplices doloris indices planctus et lacrimae | Fleant materna viscera Mariae vulnera maternae doleo quae dici soleo felix puerpera | Triste spectaculum crucis et lanceae clausum signaculum mentis virgineae | Profundae me vulnerat hoc est quod dixerat quod prophetaverat ille praenuntius hic ille gladius qui me transverberat | Dum caput cernuum dum spinas capitis dum plagas manuum cruentis digitis | Supplex suspicio sub hoc supplicio tota deficio dum vulnus lateris dum locus vulneris est in profluvio | O dolor pro dolor ergo quare fili care pendes ita cum sis vita vivens ante saecula | Rex caelestis pro scelestis alienas solvis poenas agnus sine macula | Munda caro mundo cara cur in crucis ares ara pro peccatis hostia cur in ara crucis ares caro quae peccato cares caro culpe nescia | O mentes perfidas et linguas duplices o testes subdolos et falsos judices senex cum junioribus solent majoribus criminibus damnati ferre suspendium stipendium peccati | A damnaticis damnatur innocens explens quod expedit quod decet edocens fremunt auctores criminum et viri sanguinum in dominum salutis caelo nequitiae sub specie virtutis | Mi Joannes planctum move plange mecum fili novae fili novo foedere matris et matertere tempus est lamenti immolemus intimas lacrimarum victimas Christo morienti | Salutaris noster Jesus captus tractus vinctus caesus et illusus alapis a Gehenne satrapis auctor vere lucis dies nocte clauditur vita mortem patitur mortem autem crucis | Hac in vita sum invita hoc in malo mori malo fili mi dum reprimi vel exprimi nequit aestus animi dolentis tantis malis eximi nolentis VaHW Fer. 6 in Parasceve 5 years 10 months ago I-Pc C55

g01347.Tp8

Florebit felix sempiternis gaudiis coronatus vota dei poli regna tenet maxima agni gressus sequens nivei ibi perennis atque regnabit angelicisque choris gaudet semper perfruit decorus et florebit Tp Joannis Evang. 2 years 10 months ago F-Pnm lat. 776

a01010

Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces D 8 years 9 months ago

a02250a

Flos et pulcher puris aspectibus panis sanus mundis affectibus V Corporis Christi 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02351

Flumen dei repletum est aquis dum sanctus dei praesul gratiam a deo sibi praestitam in alios copiosius effundebat A Pirmini 4 years 7 months ago D-KA Aug. LX

001542.Tp2:01

Fons totius bonitatis virgo gloriosa Tp Suff. Mariae 11 months 2 weeks ago B-AVna, IV.413

h00111h

Fratres mei et sorores pro me sitis oratores PRCSV 1 year 1 month ago F-Pnm lat. 776

a01011

Fugite oves spurcitias diaboli D 8 years 9 months ago

ah53035.1

Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera | Rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphanti polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi melliflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignus pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus visus es in terra | Fundens enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia miracula | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina | Ergo pie rex Christe nobis dans precamina | Solve nexorum vincula | Electorum agmina | Fac tecum resurgere ad beatam gloriam | Digna rependens merita amen Sq Dom. Resurrectionis 3 years 8 months ago F-Pnm 1112

a01823

Fulget decus ecclesiae novo clarum prodigio lucerna splendet hodie diu latens sub modio quam odore rex gloriae revelavit eximio R Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a02052

Fulget dies laetitiae virginum chorus hodie de mundo triumphavit quem super thronum gloriae totius rex justitiae Christus exaltavit R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02400

Fulget in caelestibus dei claritate fragrat hic virtutibus dominum laudate A 4 years 6 months ago CDN-Mlr 73

830061:02

Fulta fide Catharina judicem Maxentium non formidat lex divina sic firmat eloquium quod confutat ex doctrina doctores gentilium HV Catharinae 2 years 4 months ago

002912.1

Fundamenta templi hujus sapientia dei fundavit in quo dominum caeli collaudant angeli si ruant venti et fluant flumina non possunt eam movere unquam fundata enim erant supra petram A In Dedicatione Ecclesiae 2 years 8 months ago B-Gu Hs BKT.006

a02026

Gaude caelum terra plaude festum adest dignum laude beatorum vulnerum Christi pii redemptoris quem collaudat vox dulcoris hominis interioris dulcedine dragmatum A 5 years 1 month ago

a02357

Gaude felix Augia cum laude fac sollemnia sancto tuo Pirminio qui motus zelo nimio radicitus te paravit ad laudem dei te formavit ut consors tu sis omnium deo laudem canentium ergo jugi laude psalle ut te deus hac de valle per sanctum hunc Pirminium jungat choris caelestium A Pirmini 4 years 7 months ago D-KA Aug. LX

a02243

Gaude felix mater ecclesia novae laudis agens sollemnia tota mentis plaude laetitia redemptoris laudans magnalia inter quae cuncta plus considera mira quae fecit in cena opera A Corporis Christi 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

ah55328.1

Gaude Sion et laetare voce voto jucundare sollemni laetitia | Tuus Thomas trucidatur pro te Christe immolatur salutaris hostia | Archipraesul et legatus nullo tamquam est elatus honoris fastigio | Dispensator summi regis pro tutela sui gregis trusus est exsilio | Telo certans pastorali ense cinctus spiritali triumphare meruit | Hic pro dei sui lege et per suo mori grege decertare studuit | Tunc rectore desolatam et pastore viduatam se plangebat Cantia | Versa vice plausu miro exsultavit tanto viro senonensis Gallia | Quo absente infirmatur infirmata conculcatur libertas ecclesiae | Sic nos pastor reliquisti nec a vero recessisti tramite justitiae | Quondam coetu curiali primus eras et regali militans palatio | Plebis aura favorali et ut mos est temporali plaudebas praeconio | Consequenter es mutatus praesulatu sublimatus novus homo reparatus felici commercio | Ex adverso ascendisti et te murum objecisti caput tuum obtulisti Christi sacrificio | Carnis tuae morte spreta triumphalis es athleta palma tibi datur laeta quod testantur insueta miranda miracula | Cleri gemma clare Thoma motus carnis nostrae doma precum efficacia | Ut in Christo vera vite radicati verae vitae capiamus praemia amen Sq Thomae Cant. 3 years 7 months ago F-Pnm 1112

a02230

Gaude Svevia tantis honoribus praedita habes inclytum martyrem apud te locatum quem tenes clementissimum in caelo patronum alleluia R Marci 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

501004.16

Gaudeamus In Inventio Dionysii 3 years 11 months ago F-Pnm 1112

501004.10

Gaudeamus omnes In Mariae Magdalenae 4 years 4 months ago

501004.11

Gaudeamus omnes in domino In Barbarae 4 years 4 months ago

501004.6

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Mariae virginis de cujus conceptione gaudent angeli et collaudant filium dei In Conceptio Mariae 4 years 9 months ago D-Gsta AB III 9

501004.13

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Mariae virginis de cujus nativitate gaudent angeli et collaudant filium dei In Nativitas Mariae 4 years 4 months ago

501004.12

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore sanctae Marthae In Marthae 4 years 4 months ago

501004.8

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore sanctorum martyrum de quorum passione gaudent angeli et collaudant filium dei In Comm. plurimorum Martyrum 4 years 7 months ago D-Gsta AB III 9

501004.14

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Thebaeorum martyrum de quorum passione In Mauritii et sociorum 4 years 4 months ago

501004.7

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore vulnerum domini nostri Jesu Christi de quorum veneratione gaudent angeli et collaudant filium dei In De quinque vulneribus Christi 4 years 8 months ago D-Gsta AB III 9

a02194

Gaudeamus sanctorum patrociniis suffulti martyrum quorum reliquias Christus nobis speciale dedit solacium A Fortunatae et sociorum 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

002927.1

Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo exsultant sine fine A Omnium Sanctorum 2 years 7 months ago B-Gu Hs BKT.006

a02054

Gaudet chorus caelestium consortio sanctarum in capite gestantium diadema praeclarum quibus non deest lilium nec purpura rosarum R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02382

Gaudet sacra religio quae spoliata caruit prius thesauro proprio dum doctoris quem aluit et perfecit in studio nuper ossa rehabuit R 4 years 6 months ago CDN-Mlr 73

a01052

Gaudete o socii quia antiquus serpens ligatus est D 8 years 9 months ago

205043aj

Gaudium quod est immensum atque probum AV Ad Mandatum 5 years 3 months ago CH-Ff Ms. 9

a01829

Gemma sub terra latuit despecto jacens loculo cujus virtus apparuit multiplici miraculo A Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

008405:09

Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus est et potestas per aeterna saecula HV In Dedicatione Ecclesiae 2 years 4 months ago

601293za

Gloria laus et honor deus potestas et jubilatio patri ac nato et spiritui sancto V 5 years 7 months ago CDN-Mlr Ms.18

008276:07

Gloria patri ingenito ejusque unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula HV Omnium Sanctorum 2 years 4 months ago

008255:08.1

Gloria tibi domine qui ascendisti ad superos cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula amen HV 2 years 4 months ago B-Gu Hs BKT.006

205043ai

Glorianter vultum tuum Christe deus AV Ad Mandatum 5 years 3 months ago CH-Ff Ms. 9

204367.Tp3:03.1

Gloriosa dei mater cujus natus est et pater de tua nobis gratia detur perennis gloria Tp Suff. Mariae 1 year 11 months ago B-AVna, IV.413

a02204

Gloriose deus in sanctorum virtutibus qui beatam virginem Fortunatam ejusque fratres Carponium Evaristum Priscianum magnificasti per palmam martyrii nos per illorum patrocinia quaesumus ut semper liberes a malos omnibus A Fortunatae et sociorum 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02250

Granum florens in fertili agro ventris virginei sacro satum spiramine poenae tritum gravamine pro amoris signaculo fit panis in caenaculo R Corporis Christi 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

006896zc

Gratias tibi ago domine Jesu Christe quia hostia tua effici merui V Laurentii 2 years 8 months ago B-Gu Hs BKT.006

002977.2

Gratias tibi deus gratias tibi vera una trinitas una et summa veritas sancta et una deitas A De Trinitate 2 years 1 week ago B-AVna, IV.413

008402:02

Hac nocte factor omnium potenti sat mysterio carnem suam cum sanguine in escam transfert animae HV Ad Mandatum 1 year 3 months ago

ah12480

Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia H Ursulae 5 years 1 month ago

a02055

Haec est dies quam fecit dominus dies festus caelorum civibus in qua nova lux orta tristibus pax terrenis laus sit caelestibus R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a07233b

Haec mando vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos AV Ad Mandatum 1 year 4 months ago F-Pnm lat. 776

a02361a

Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo V Pirmini 4 years 7 months ago D-KA Aug. LX

a02195

Haec virgo generosa jussu praesidis decalvata ut per contumelias illius exspugnaretur constantia nuda est per urbem circumducta R Fortunatae et sociorum 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02032

Haedi tincta sanguine tunica talaris est cruoris unguine caro salutaris purpurata stipite sacri torcularis R 5 years 1 month ago

a01012

Has te succurrente fugiemus D 8 years 9 months ago

g03227a

Herodes iratus occidit multos pueros in Bethleem Judae civitate David AlV Nat. Innocentium 4 years 4 weeks ago US-PRu Princeton MS. 245

a01030

Heu heu nos virtutes plangamus et lugeamus quia ovis domini fugit vitam D 8 years 9 months ago

a02263

Hic a sacerdotibus dum missa celebratur in eorum manibus transubstantiatur A Corporis Christi 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02381a

Hic est portus Hebraeorum imber clausus hic caelorum sub Elia redditus V 4 years 6 months ago CDN-Mlr 73

a02388a

Hic salutis potitus gaudiis se commendat ejus praesidiis V 4 years 6 months ago CDN-Mlr 73

a02081a

Hic speciali gratia lustrato mentis oculo celsa novit mysteria caeli doctus oraculo V Thomae de Aquino 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

g00182.Tp1

Hic vir dux polorum viscera victor ascendit ex equuleo manu tenta tendes o membra Tp Inventio Crucis 3 years 3 months ago F-Pnm lat. 776

830056:02

Hinc ergo psalmi resonent hinc lectiones concrepent et hymnorum dulcisona multiplicentur cantica HV Augustini 2 years 4 months ago

830061:06

Hinc rex furit et tabescit nec intra se capitur quod nox ibi noctem nescit nox in diem veritur soli turba multa crescit jejuna reficitur HV Catharinae 2 years 4 months ago

007805za

Hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum V 5 years 6 months ago US-Cai 1911.142b

007734zc

Hoc cum dixisset insufflavit et dixit eis accipite spiritum sanctum V 2 years 9 months ago B-Gu Hs BKT.006

830275:05

Hoc declarat hoc explanat meritum virgineum quod ex ejus tumba manat incessanter oleum cujus virtus omnis sanat doloris aculeum HV Catharinae 2 years 3 months ago

a02264

Hoc sacramentum dominus instituit in cena cui sedit cominus turba duodena A Corporis Christi 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

g00553.Tp1

Hodie cantandus est nobis puer quem gignebat ineffabiliter ante tempora pater et eundem sub tempore generavit inclyta virgo | Quis est iste puer quem tam magnis praeconiis dignum vociferatis dicite nobis ut collaudatores esse possimus | Hic enim est quem praesagus et electus symnista dei ad terras venturum praevidens longe ante praenotavit sicque praedixit Tp Nativitas Domini 4 years 11 months ago D-Gsta AB III 9

a02061

Hodierna laetitia mundus illustratur qua caelestis curia valde jucundatur virginitatis lilia sponsus amplexatur nuptiarum convivia celebrat nunc ecclesia thalamus locatur sponsus decorus gloria sponsis daturus praemia sponsis sociatur A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

003137.2

Hortus conclusus es dei genetrix hortus conclusus fons signatus A Assumptio Mariae 1 year 7 months ago B-AVna, IV.413

a02258

Hostiarum cumulus multarum dum sacratur non sub formis pluribus Christus multiplicatur A Corporis Christi 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

830061:08

Hujus ergo contionis concordi constantia vim mundanae passionis pari patientia superemus ut cum bonis laetemur in gloria HV Catharinae 2 years 4 months ago

830056:04

Hunc post mundi pericula caeli suscepit curia quem cum servis fidelibus jam salutavit dominus HV Augustini 2 years 4 months ago

a02393a

Hunc subvectum in vestis fimbria longi tractu portans itineris coram domo deponit propria V 4 years 6 months ago CDN-Mlr 73

003157.2

Ibat Jesus in civitatem quae vocatur Naim et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae A 2 years 7 months ago CDN-Ttfl MSS 09700

a00995

Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo D 8 years 9 months ago

g03142b.1

Ideoque caelestis lauream regni accipere dignaris quam meruisti TcV Conversio Pauli 3 years 12 months ago F-Pnm 1112

a02353a

Igitur sanctum Pirminium obnixe rogabat ut aliquantum temporis in sua conversari patria dignaretur V Pirmini 4 years 7 months ago D-KA Aug. LX

a02192a

Illa autem egit deo gratias quia pro se digna esset pati contumelias V Fortunatae et sociorum 4 years 8 months ago

a04368

Illa vero matris suae instinctu nefario caput Joannis Baptistae postulavit illico R Decoll. Jo. Bapt. 2 years 7 months ago B-Gu Hs BKT.006

a01138e

Illum quem quaeris dominum surrexit sicut dixit AV 1 year 4 months ago F-Pnm lat. 776

830275:03

Imminente passione virgo haec interserit assequatur Jesu bone quod a te petierit suo quisquis in agone mei memor fuerit HV Catharinae 2 years 3 months ago

a02355a

In alternos se inclinaverunt amplexus amantes osculoque sancto V Pirmini 4 years 7 months ago D-KA Aug. LX

Pages