Alessandra Ignesti | Cantus Index for Office and Mass

Alessandra Ignesti

Chants added by the contributor

Displaying 301 - 400 of 970 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a01042

Volumus te reducere et nolumus te deserere et omnis caelestis militia gaudet super te ergo decet nos in symphonia sonare D 8 years 8 months ago

a01043

O misera filia volo te amplecti quia magnus medicus dura et amara vulnera propter te passus est D 8 years 8 months ago

a01044

O vivens fons quam magna est suavitas tua qui faciem istorum in te non amisisti sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare unde gaude filia Sion quia deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere voluit qui nunc in majori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset D 8 years 8 months ago

a01045

Quae es aut unde venis tu amplexata es me et ego foras eduxi te sed nunc in reversione tua confundis me ego autem pugna mea deiciam te D 8 years 8 months ago

a01046

Ego omnes vias meas malas esse cognovi et ideo fugi a te modo autem o illusor pugno contra te D 8 years 8 months ago

a01047

Inde tu o regina humilitas tuo medicamine adjuva me D 8 years 8 months ago

a01048

O victoria quae istum in caelo superasti curre cum militibus tuis et omnes ligate diabolum hunc D 8 years 8 months ago

a01049

O fortissimi et gloriosissimi milites venite et adjuvate me istum fallacem vincere D 8 years 8 months ago

a01050

Ligate ergo istum o virtutes praeclarae D 8 years 8 months ago

a01051

O regina nostra tibi parebimus et praecepta tua in omnibus adimplebimus D 8 years 8 months ago

a01052

Gaudete o socii quia antiquus serpens ligatus est D 8 years 8 months ago

a01053

Laus tibi Christe rex angelorum D 8 years 8 months ago

a01054

In mente altissimi o Satana caput tuum conculcavi et in virginea forma dulce miraculum colui ubi filius dei venit in mundum unde dejectus es in omnibus spoliis tuis et nunc gaudeant omnes qui habitant in caelis quia venter tuus confusus est D 8 years 8 months ago

a01055

Tu nescis quid colis quia venter tuus vacuus est pulchra forma de viro sumpta ubi transis praeceptum quod deus in suavi copula praecepit unde nescis quid sis D 8 years 8 months ago

a01056

Quomodo posset me hoc tangere quod tua suggestio polluit per immunditiam incestus unum virum protuli qui genus humanum ad se congregat contra te per nativitatem suam D 8 years 8 months ago

a01057

O deus quis es tu in temetipso hoc magnum consilium habuisti quod destruxit infernalem haustum in publicanis et peccatoribus qui nunc lucent in superna bonitate unde o rex laus sit tibi D 8 years 8 months ago

a01058

O pater omnipotens ex te fluit fons in igneo amore perduc filios tuos in rectum ventum velorum aquarum ita ut et nos eos hoc modo perducamus in caelestem Jerusalem D 8 years 8 months ago

a01059

In principio omnes creaturae viruerunt in medio flores floruerunt postea viriditas descendit et istud vir proeliator vidit et dixit hoc scio sed aureus numerus nondum est plenus tu ergo paternum speculum aspice in corpore meo fatigationem sustineo parvuli etiam mei deficiunt nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit et tunc in te habuisti quod oculus tuus numquam cederet usque dum corpus meum videres plenum gemmarum nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt pater vide vulnera mea tibi ostendo ergo nunc omnes homines genua vestra ad patrem vestrum flectite ut vobis manum suam porrigat D 8 years 8 months ago

a01138a

Quem cum lacrimis interrogat de Christo salvatore AV 1 year 4 months ago F-Pnm lat. 776

a01138b

Ubi est meus dominus et filius excelsi AV 1 year 4 months ago F-Pnm lat. 776

a01138c

Quem Judas per osculum ut agnum crucifixit AV 1 year 4 months ago F-Pnm lat. 776

a01138d

En lapis revolutum est ab ore monumenti AV 1 year 4 months ago F-Pnm lat. 776

a01138e

Illum quem quaeris dominum surrexit sicut dixit AV 1 year 4 months ago F-Pnm lat. 776

a01183.1

Respice domine quia aruit terra rugiunt jumenta quia defecerunt pascuae et exsiccata sunt flumina jam miserere domine et excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua A 5 years 3 months ago CH-E 121

a01578.1

Avete solitudinis claustrique mites incolae qui pertulistis impios coetus furentis tartari | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula H 11 months 1 week ago B-AVna, IV.413

a01578.1:01

Avete solitudinis claustrique mites incolae qui pertulistis impios coetus furentis tartari HV 11 months 1 week ago B-AVna, IV.413

a01578:01

Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis HV Omnium Sanctorum 11 months 1 week ago

a01578:02

Vos angelorum milia patrumque coetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam HV Omnium Sanctorum 11 months 1 week ago

a01578:03

Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum HV Omnium Sanctorum 11 months 1 week ago

a01578:04

Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant HV Omnium Sanctorum 11 months 1 week ago

a01578:05

Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant HV Omnium Sanctorum 11 months 1 week ago

a01578:06

Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula HV Omnium Sanctorum 11 months 1 week ago

a01665

Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransibit gladius A 5 years 11 months ago I-Pc C55

a01675

Et unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo et beata es Maria quae credidisti perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino A Annuntiatio Mariae 5 years 11 months ago I-Pc C55

a01678

Populus acquisitionis annuntiate virtutes ejus qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum et ovantes psallite A Dom. Resurrectionis 5 years 10 months ago I-Pc C55

a01680a

Spiritus sanctus procedens a throno apostolorum pectora invisibiliter hodie perlustravit potentia AV 5 years 10 months ago I-Pc C55

a01682

Tolle puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi A 5 years 10 months ago I-Pc C55

a01684

Tolle puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi A 5 years 10 months ago I-Pc C55

a01685

Flete fideles animae flete sorores optimae ut sint multiplices doloris indices planctus et lacrimae | Fleant materna viscera Mariae vulnera maternae doleo quae dici soleo felix puerpera | Triste spectaculum crucis et lanceae clausum signaculum mentis virgineae | Profundae me vulnerat hoc est quod dixerat quod prophetaverat ille praenuntius hic ille gladius qui me transverberat | Dum caput cernuum dum spinas capitis dum plagas manuum cruentis digitis | Supplex suspicio sub hoc supplicio tota deficio dum vulnus lateris dum locus vulneris est in profluvio | O dolor pro dolor ergo quare fili care pendes ita cum sis vita vivens ante saecula | Rex caelestis pro scelestis alienas solvis poenas agnus sine macula | Munda caro mundo cara cur in crucis ares ara pro peccatis hostia cur in ara crucis ares caro quae peccato cares caro culpe nescia | O mentes perfidas et linguas duplices o testes subdolos et falsos judices senex cum junioribus solent majoribus criminibus damnati ferre suspendium stipendium peccati | A damnaticis damnatur innocens explens quod expedit quod decet edocens fremunt auctores criminum et viri sanguinum in dominum salutis caelo nequitiae sub specie virtutis | Mi Joannes planctum move plange mecum fili novae fili novo foedere matris et matertere tempus est lamenti immolemus intimas lacrimarum victimas Christo morienti | Salutaris noster Jesus captus tractus vinctus caesus et illusus alapis a Gehenne satrapis auctor vere lucis dies nocte clauditur vita mortem patitur mortem autem crucis | Hac in vita sum invita hoc in malo mori malo fili mi dum reprimi vel exprimi nequit aestus animi dolentis tantis malis eximi nolentis VaHW Fer. 6 in Parasceve 5 years 10 months ago I-Pc C55

a01745.1

Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem adimplere legem et prophetas pueri Hebraeorum cum floribus et palmis vestimenta prosternebant hosanna rex in altissimis deus A Dom. in Palmis 1 year 4 months ago F-Pnm lat. 776

a01817

Adest dies laetitiae quo beatum Dominicum exaltavit rex gloriae per odorem mirificum A Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01819

Magnificat Dominicum Christus novo miraculo dum odorem mirificum ejus profert ex tumulo A Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01823

Fulget decus ecclesiae novo clarum prodigio lucerna splendet hodie diu latens sub modio quam odore rex gloriae revelavit eximio R Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01823a

O mira suavitas inauditae fragrantiae per quam patris dignitas declaratur ecclesiae V Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01824

Virgo pugil Christi virtutum forma fuisti verbo fulsisti dum transferri meruisti fragrat odor dulces cantant caeli agmina laudes R Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01824a

Regna tuis pande caeli doctor venerande V Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01829

Gemma sub terra latuit despecto jacens loculo cujus virtus apparuit multiplici miraculo A Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01830

Corpus sacrum quod fuerat apotheca charismatum universam exsuperat fragrantiam aromatum A Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01831

Tumba mira fragrantia profundens vim odoris corda reddit ardentia in laudem salvatoris A Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01832

Superans fragrantiam odor pigmentorum cumulum et gloriam monstrat praemiorum A Transl. Dominici 5 years 8 months ago GB-Lbl Add 23935 f.334r

a01833

O quantus stupor populi quanta fratrum laetitia dum loco sacri tumuli mira prodit fragrantia currunt senes et parvuli ad sancti beneficia A Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01834

O speculum munditiae carnis carens spurcitia tuae colentes hodie translationis gaudia transfer ad regnum gloriae post hujus vitae stadia A Transl. Dominici 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01846

Collaetetur turba fidelium triumphantis athletae gaudio qui conservans pudoris lilium et coruscans doctrinae radio dum pro fide subdit martyrum trino felix potitur bravio A Petri, Mart. 5 years 8 months ago US-Cai 1911.142b

a01857

Usquequo domine oblivisceris me PS 5 years 7 months ago

a01861

Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus alleluia A Ascensio Domini 5 years 7 months ago US-Cai 1911.142b

a01868

Regnabit deus super gentes deus sedet super sedem sanctam suam alleluia A 5 years 6 months ago US-Cai 1911.142b

a01875

Vere rex gentis Anglorum miles regis angelorum o Edmunde flos martyrum velut rosa vel lilium funde preces ad dominum pro salute fidelium A Edmundi 5 years 6 months ago CDN-Mlr 18

a01877

O Petre martyr inclyte praedicatorum gloria virginitate praedite verbo signis et gratia concessa nobis solitae pietatis clementia transacto mundi tramite nos transfert ad caelestia alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01878

Dum Sansonis vulpes quaerit ab iniquis emitur caput sacrum lictor ferit justi sanguis funditur sic triumphi palmam gerit dum pro fide moritur alleluia R Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01878a

Stat invictus pugit fortis constans profert hora mortis fidem pro qua patitur V Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01879

Caelestis exercitus regem adoremus et pro palma militis ejus jubilemus alleluia I Petri, Mart. 5 years 5 months ago

a01880

De fumo lumen oritur et rosae flos de sentibus doctor et martyr nascitur Petrus de infidelibus alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01881

Praedicatorum ordinis militans in acie nunc conjunctus est agminis caelestis militiae alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01882

Mens fuit angelica lingua fructuosa vita apostolica mors quam pretiosa alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01883

O Petre sidus aureum summi vas honoris candorem servans niveum dono creatoris decus habens virgineum in supernis choris alleluia R Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01883a

Tu speculum munditiae tu custos innocentiae tu sancti flos pudoris V Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01884

Praedicator fervidus fidei zelator circuit intrepidus haeresum damnator vitiorum rigidus semper expugnator veritatis lucidus doctor et amator alleluia R Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01884a

Verbo vita praedicat signis crebris emicat legis aemulator V Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01885

Petrus novus incola caelos laureatus ascendit aureola triplici dotatus alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01886

Turbae currunt languentium signa coruscant varia et in Petri praeconium crebra crescunt prodigia alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01887

Bolus digne suffocat guttur detrahentis sed mox ipsum revocat votum paenitentis alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01888

Motu sensu corporis juvenis privatur tactus sacri pulveris vitae restauratur alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01889

Ad sancti Petri tumulum frequens lux descendit in cujus laudis titulum lampades accendit alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01890

Summa pollens Petrus munditia et praefulgens doctrinae gratia martyrii clarus victoria trinae fulget coronae gloria alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01891

O martyr egregie doctor veritatis puritatis vasculum norma sanctitatis tua per suffragia veniam peccatis et vitam in gloria praesta cum beatis alleluia A Petri, Mart. 5 years 5 months ago US-Cai 1911.142b

a01915

Marce decus Germaniae Augiensium gloria evangalista inclyte Svevorum victoria te laudantes assidue transfer ad caeli gaudia alleluia alleluia alleluia A Marci 5 years 4 months ago D-KA Aug. LX

a01976

Mercennarius autem est qui non est pastor cujus non sunt oves propriae videt lupum venientem dimittit oves et fugit A Dom. 2 p. Pascha 5 years 2 months ago CDN-Mlr 111

a02018

Quam decora immaculata suavis et decora es o pulcherrima mulierum hortus conclusus et fons signatus ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim dulcis tuis loquens fidelibus qui elucidant me vitam aeternam habebunt A Conceptio Mariae 5 years 2 months ago CH-Fcu L 1125

a02019

O quam magnus pontifex cui supremus opifex ita magna fecit magnum natu magnum statu magnum vita signis cummunita cum felice fine Ludovice Christus te perfecit A Ludovici Toul. 5 years 2 months ago CDN-Mlr 111

a02020

O vas omnis gratiae et verae scientiae praesul contentivum da salutis et virtutis tu doctrinam gentibus divinam quae sit lumen ad caeli cacumen nostri directivum A Ludovici Toul. 5 years 2 months ago CDN-Mlr 111

a02021

O quem ad regnum supernum suscepit deus puerum velut Israelitam nos precantes te laudantes Ludovice viventes pudice deo gratos semper fac paratos ad aeternam vitam A Ludovici Toul. 5 years 2 months ago CDN-Mlr 111

a02022

O zelator fidei persecutor haereticorum lumen virtutum exterminator Turcarum praedicator egregius doctor populorum Joannes fidelissimus ordinis minorum A Joannis Capistranensis 5 years 2 months ago CDN-Mlr 111

a02023

Dedit se ut liberaret populum et acquireret sibi nomen aeternum alleluia A Nominis Jesu 5 years 2 months ago CDN-Mlr 111

a02025

O Wigberte sacerdos Christi A Wigberti 5 years 1 month ago CDN-Mlr 234

a02026

Gaude caelum terra plaude festum adest dignum laude beatorum vulnerum Christi pii redemptoris quem collaudat vox dulcoris hominis interioris dulcedine dragmatum A 5 years 1 month ago

a02027

Adoremus summi regis pretiosa vulnera vigilanter offeramus ipsi laudum munera I 5 years 1 month ago

a02028

Surge mundi R 5 years 1 month ago

a02028a

Per quae tua vulnera sacrosancta libera gregem tuo sanguine redemptum rex gloriae V 5 years 1 month ago CDN-Mlr 234

a02029

Agnus sine macula mundana piacula vulnerum cruore tergens tabernacula caeli fecit pervia flagranti amore R 5 years 1 month ago

a02029a

Ad deum accedite et illuminamini et facies vestrae non confundentur V 5 years 1 month ago CDN-Mlr 234

a02030

Mira providentia diva sapientia domum quam fundavit ex gentis malitia praesidis militia flagris cruentavit R 5 years 1 month ago

a02030a

Lana munda tingitur sanguine concilii dum flagellis cingitur caro dei filii V 5 years 1 month ago CDN-Mlr 234

a02031

Stolas tingunt martyres genas pingunt virgines in agni cruore ex fontibus vulnerum debriantur plurimum angeli dulcore R 5 years 1 month ago

a02031a

Ad Christum accedite mundi corde edite bibite pocula salutis V 5 years 1 month ago CDN-Mlr 234

a02032

Haedi tincta sanguine tunica talaris est cruoris unguine caro salutaris purpurata stipite sacri torcularis R 5 years 1 month ago

a02032a

Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum V 5 years 1 month ago CDN-Mlr 234

a02033

Templum tabernaculi pellibus caprinis rubricatis tergitur atque jacinthinis sic verbum altissimi vulnerum sentinis purpuratum corpore protegit ab imis R 5 years 1 month ago

a02033a

Cui diximus sub umbra tua vivemus in gentibus V 5 years 1 month ago CDN-Mlr 234

a02034

Christus vulneratus est pro nostris peccatis pro mundi sceleribus attritus est gratis o insignis gratia honor libertatis immolato filio redit venumdatis R 5 years 1 month ago

a02034a

O ineffabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti V 5 years 1 month ago CDN-Mlr 234

Pages