Océane Boudeau | Cantus Index for Office and Mass

Océane Boudeau

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 347 chants
Cantus ID Full text Genre Feastsort descending Created

ah47053

Rector cosmi pie devotis nobis subveni eleison kyrie eleison benignitate sancta pater aeterne eleison kyrie eleison cunctorum delendo nefanda cordis nexorum eleison kyrie eleison orbis redemptor cruore proprio miseris eleison christe eleison qui de supernis ad nos venisti eleison christe eleison medendo nostro vulneri medice assiste eleison christe eleison qui supera et infera sancto foves numine eleison kyrie eleison et permanes simplex in trinitate eleison kyrie eleison custos atque protector propria cum subole pioque semper consolatore spiritu unus in deitate eleison kyrie eleison Ky 1 year 10 months ago

g02836

Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum In 9 months 1 day ago

001098.5

Laudemus deum nostrum in conversione beatae N I 6 months 1 week ago

ah47023

Theoricam practicamque vitam regens deus pater eleison kyrie eleison geniteque christe qui es patri carus eleison kyrie eleison spiritusque paraclite hic nobis psallentibus eleison kyrie eleison vindex es qui mali et largitor boni eleison christe eleison tuque qui cum patre vernas cuncta christe eleison christe eleison caeli o plasmator et terrae tu factor eleison christe eleison eia nunc catervatim dicite nobis christe eleison kyrie eleison ut deo placeamus nos modo canentes eleison kyrie eleison caelicis suffragari gaudiis aestuans plebs proclamat ut suis delictis indulgeat deus dei genitus et ut queat caeli gaudia adipisci dicat eleison kyrie eleison. Ky 1 year 10 months ago

ah47034

Princeps astrigeram genitor qui tu regis aulam kyrie eleison principium mundi stas et qui terminus ipsi kyrie eleison verbo cuncta creans quaeque et confusa reformans kyrie eleison qui genus humanum relevas peccamine lapsum Christe eleison et veteris maculae fuscum qui diluis Adae Christe eleison aqua vipereum dissolvens arte venenum Christe eleison arbor erat magnae nobis tunc causa ruinae kyrie eleison arbor erit justae nunc restauratio vitae kyrie eleison cujus in articulis nos mundet conditor orbis idcirco ingenito simul et per tempora nato pneumate magnificas cum sancto pangimus odas kyrie eleison Ky 1 year 10 months ago

006018.1

Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna eius R 6 months 1 week ago

006018za

Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis V 6 months 1 week ago

ah47037

Christe deus decus in aevo cum patre manens foves cuncta kyrie eleison nutu parente regem sanctum in arce poli kyrie eleison cum sancto spiritu deus unus es luminis aeternae kyrie eleison angelicae subacti trementes adorantque jugiter christe eleison tropaeum tuae alme virtus naviter perenne sonant christe eleison agnoscunt sancti cuncti perstrepunt simul in saecla christe eleison nosque omnes tinctis sanctis lymphaticis subveni kyrie eleison in quem ruimus facinus absolve tu christe rex kyrie eleison postulamus te domine vox elata pangimus kyrie copulativa nos gratia sit in saecula eleison christe remissio nos fove peccamimum in saecula saeculorum amen eleison. Ky 1 year 10 months ago

ah47017

Pater creator omnium tu theos ymon nostri pie eleison kyrie eleison tibi laudes coniubilantes regum rex pie oramus te eleison kyrie eleison laus virtus pax et imperium cui est semper sine fine eleison kyrie eleison christe rex unice patris almi nate coaeterne eleison christe eleison qui perditum hominem salvasti de morte reddens vitae eleison christe eleison ne pereant pascuae oves tuae Jesus pastor bone eleison christe eleison consolator spiritus supplices ymas te exoramus eleison kyrie eleison virtus nostra domine atque salus nostra in aeternum eleison kyrie eleison distributor gratiae vitae dona nobis tribue misertus nostrique tu digneris eleison kyrie eleison. Ky 1 year 10 months ago

ah47011a

Rex magne domine quem sancti adorant semper eleison kyrie eleison voces nostras tu nobis digneris hodie rex caeli exaudire eleison kyrie eleison vivificandus est deus homo simul et cuncta eleison kyrie eleison o hagie infiniteque judex noster nostras preces suscipe eleison christe eleison fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne domine eleison christe eleison qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison christe eleison consolator qui es flamen quoque alme vivifice eleison kyrie eleison lux de luce deus de deo genite eleison kyrie eleison o benigne suscipe semper preces nostras vocesque supplicantes semper sit tibi gloria laus virtus potestas in aeterna saecula servos tuos audi piissime eleison kyrie eleison. Ky 1 year 10 months ago

ah47006

Clemens rector aeterne pater immense eleison kyrie eleison nostras necne voces exaudi benedicte domine eleison kyrie eleison aether stellifer noster nostri benigne eleison kyrie eleison plebem tuam sabaoth hagie semper rege eleison christe eleison trine et une sedulas nostras preces rex suscipe eleison christe eleison fidem auge his qui credunt in te tu succurre eleison christe eleison respice nobis omnibus inclite fer opem de excelsis et nostras redemptor orbis terrae voces iugi angelorum carmini adiunge eleison kyrie eleison cunctipotens sophiae tuae lumen nobis infunde eleison kyrie eleison tripertite et une kyrie qui manes in aeternum cum patre te ore te corde atque mente Jesus bone te precamur omnes assidue eleison kyrie eleison Ky 1 year 10 months ago

ah47004

Cunctipotens genitor deus omnicreator eleyson (...) Ky 9 months 2 weeks ago

ah47007

Orbis factor rex aeterne eleison kyrie eleison pietatis fons immense eleison kyrie eleison noxas omnes nostras pelle eleison kyrie eleison christe qui lux es mundi dator vitae eleison christe eleison arte laesos daemonis intuere eleison christe eleison confirmans te credentes conservansque eleison christe eleison patrem tuum teque flamen utrorumque eleison kyrie eleison deum scimus unum atque trinum esse eleison kyrie eleison clemens nobis assis Jesus bone ut vivamus in te eleison kyrie eleison Ky 1 year 10 months ago

ah47024

Summe deus qui cuncta creas eleison kyrie eleison qui regis arces aetheras eleison kyrie eleison nos placido vultu ideas eleison kyrie eleison tu christe patris speculum eleison christe eleison qui reformasti saeculum eleison christe eleison praesentem iuva populum eleison christe eleison qui procedis ab utroque flamen eleison kyrie eleison es amborum amor et spiramen eleison kyrie eleison assis nobis pius et solamen kyrie peccatorum dona medicamen eleison Ky 1 year 10 months ago

ah47035

Dominator deus mitissime kyrie eleison fons origo lucis perpetuae kyrie eleison verbi tui pater ingenite kyrie eleison incarnate tu quoque pie domine christe eleison lux de luce deus de deo genite christe eleison salus vita via veritas idemque christe eleison consolator pie flamen quoque alme vivifice kyrie eleison patris nati qui es summus amor deus luciflue kyrie eleison sine fine regnans nos guberna mitissime kyrie eleison. Ky 1 year 10 months ago

a01129

Ego sum alpha et o(mega) primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculum vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavibus confixae sunt et propter vos flagellis caesus sum spinis coronatus sum aquam petii pendens et aceto potatus sum in esca mea fel dederunt et in latus lancea mortuus et sepultus sum resurrexi vobiscum sum videte quia ego ipse sum et non est deus praeter me alleluia A Ad Processionem 1 year 8 months ago

a01130

Venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum invenerunt lapidem revolutum ad hostium [sic] monumenti Jesum non invenerunt aspicientes viderunt angelum stantem vestitum stola candida dicentem eis Jesum queritis viventem cum mortuis surrexit sicut dixerat ecce locus ubi positus erat alleluia A Ad Processionem 1 year 8 months ago

206526.1

Signum salutis pone domine in domibus istis ut non permittas introire angelum percucientem in domibus in quibus habitamus de caelo pone signum tuum domine et protege nos et non erit in nobis plaga nocens A Ad Processionem 2 years 2 months ago

005403a

Haec dies quam fecit* AV Ad Processionem 1 year 8 months ago

a01131

Cum venerit paraclitus ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio de peccato quidem quia non crediderunt in me de justitia vero quia ad patrem vado et jam non videbitis me de judicio autem quia princeps hujus mundi judicatus est alleluia alleluia A Ad Processionem 1 year 8 months ago

a01127

Vespere sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum et ingresse non invenerunt corpus domini et regresse nuntiaverunt discipulis quae viderant alleluia A Ad Processionem 1 year 8 months ago

a01074

Ego sapientia habito in consiliis et eruditis intersum cogitationibus dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio ab aeterno ordinata sum antequam terram faceret necdum erant abyssi et ego jam concepta eram nondum fontes aquarum eruperant necdum montes gravi mole constiterant adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae quando praeparabat caelos aderam quando appendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies laudens coram eo beatus qui audit me qui vigilat ad fontes meos cottidie qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a domino A Ad Processionem 2 years 2 months ago

a01128

Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia A Ad Processionem 1 year 8 months ago

g01378a

Specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna OfV Agnetis,8 2 years 2 months ago

a01430

Quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Jericho A Assumptio Mariae,8 5 months 2 days ago

a01418

Annuntiaverunt caeli justitiam ejus R. Et viderunt omnes populi gloriam ejus W Comm. Apostolorum 6 months 2 weeks ago

007316b.1

Lapidati sunt secti sunt tentati sunt in occisione gladii mortui sunt V Comm. plurimorum Martyrum 6 months 2 weeks ago

a01419a

Et vindictam retribuet in hostes eorum V Comm. plurimorum Martyrum 6 months 2 weeks ago

a01419

Laudate gentes populum domini quia sanguinem sanctorum suorum ulciscetur et propitius erit terrae populi sui R Comm. plurimorum Martyrum 6 months 2 weeks ago

601431za

Laetabitur justus in domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde V Comm. plurimorum Martyrum 6 months 2 weeks ago

601457za

Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo V Comm. plurimorum Martyrum 6 months 2 weeks ago

a01433

Non esurient neque sitient amplius et non cadet super illos sol neque ullus aestus alleluia A Comm. plurimorum Martyrum TP 5 months 2 days ago

a01434

Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini quia exaltatum est nomen ejus solius alleluia R Comm. plurimorum Martyrum TP 5 months 2 days ago

a01435

Absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum suorum alleluia alleluia A Comm. plurimorum Martyrum TP 5 months 2 days ago

008116.1

Justus germinabit sicut lilium R. Et erumpet radix ejus ut Libani W Comm. unius Confessoris et Episcopis 6 months 1 week ago

006232a.1

Hic accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo V Comm. unius Confessoris et Episcopis 6 months 1 week ago

a01423

Collaudabunt multi sapientiam ejus R. Et usque in saeculum non delebitur W Comm. unius Confessoris et Episcopis 6 months 1 week ago

a01422

Beatus servus quem cum venerit dominus invenerit vigilantem amen dico vobis super omnia bona sua constituet eum R Comm. unius Confessoris et Episcopis 6 months 1 week ago

006615zc

In quo dolus non est V Comm. unius Confessoris et Episcopis 6 months 1 week ago

006615.1

Ecce vere Israelita R Comm. unius Confessoris et Episcopis 6 months 1 week ago

a01424

Ecce vere Israelita R. In quo dolus non est W Comm. unius Confessoris et Episcopis 6 months 1 week ago

a01431

Laudate dominum in sanctis ejus alleluia I Comm. unius Confessoris TP 5 months 2 days ago

600341za

In fraude circumvenientium illum adfuit et honestum fecit illum V Comm. unius Martyris 6 months 2 weeks ago

a01421

Probavit me dominus quasi aurum quod per ignem transit vestigia ejus secutus est pes meus viam ejus custodivi et non declinavi ex ea R Comm. unius Martyris 6 months 1 week ago

007114.1

Magna est gloria ejus in salutari tuo gloriam et magnum decorem impones super eum domine alleluia alleluia R Comm. unius Martyris 6 months 2 weeks ago

006412zb

Gloria et honore coronasti eum domine V Comm. unius Martyris 6 months 2 weeks ago

a01420

Desiderium animae ejus tribuisti ei domine R. Et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum W Comm. unius Martyris 6 months 2 weeks ago

007114za

Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo V Comm. unius Martyris 6 months 1 week ago

a01421a

Amandatis labiorum ejus non recessi et in sinu meo abscondi verba oris ejus V Comm. unius Martyris 6 months 1 week ago

a01425

Veni de Libano sponsa mea veni de Libano veni coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum R Comm. unius Virginis 6 months 1 week ago

Pages