foldvary.miklos@btk.elte.hu | CANTUS Index for Office and Mass

foldvary.miklos@btk.elte.hu

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 6 of 6 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created

g02634

Deus Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui quoniam tu es patientia mea Domine Deus meus ne derelinquas me In Sabb. Quadragesimae 1 year 6 months ago

g01681.1

Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est equum et ascensorem proiecit in mare In Sabbato Sancto 1 year 6 months ago

g02633

Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Iesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem Tartara | Pollentem jam in aethera rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphata polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignis pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexit in gloria agnus visus es in terra | Fundans olim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia mysteria | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina ergo pie rex Christe nobis dans peccamina solve nexorum vincula | Electorum agmina fac tecum resurgere ad beatam gloriam digna rependens merita | Paracliti sancti consolationem piam | Exspectamus secundum promissionem tuam | Peracta ascensionis sancta sollemnia | Qua es regressus in caelum nube tectus clara | Pollens laude aeterna Sq Octava Paschae 1 year 6 months ago

ah54160

Amor patris et filii sacer fons totius boni spiritus paraclite | Fave clemens tuae laudi tuae plebis voces audi aspirator gratiae | De thesauris trinitatis veni torrens caritatis corda nostra visere | Huc emerge dulcis flamma lambe corda indurata fuga frigus noxium | Suavis auster illabere perfla nos adustione amoris deifici | Per te tibi uniamur per te nobis connectamur caritatis foedere | Columba simplex advola fer olivam intra archam adfer pacis gaudia | Lumen verum illucesce menti nostrae innotesce lux creatrix luminum | Haec est vita sempiterna te gustare et te scire o aeterna veritas | Flumen dei caelo prodi tu nos lava tu nos pota semptiformi gratia | Sacrum nobis da timorem quo deponat cor tumorem turgens in superbia | Pietate fac mansuetos scientia male laetos pio luctu compluat | Fortitudo justos reddat consilium justis addat miserendi gratiam | Intellectus mentem mundam sursum levet ad videndam tuam deus faciem | Sit in pace solidata tibi pater conformata dono sapientiae | Gratiarum actiones cunctae tibi nationes reddant sancte spiritus | Quas in fide congregasti et ad vitam revocasti virtute mirifica | Tu prophetas inspirasti per quos terris ministrasti salvatoris gratiam | Verbo dei impraegnasti et intactam conservasti felicem virgunculam | Jesum deum indicasti cum in ipso quievisti in columbae specie | Visitasti caros Christi in linguarum flammearum dispertitis formulis | Viros rudes et despectos verbis signis vita claros tua fecit gratia | In his Christus alta fregit mundum vicit astra regit per te sancte spiritus | Odor tuus dulce pneuma trahat nos ad Christi regna regnaturos per saecla Sq Fer. 4 Q.T. Pent. 1 year 6 months ago

g02631

Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbera Ecclesia In quo iacet sicut placet Verbum Patris suae matris salva pudicitia Fide duce inquiratur diligenti referatur studio per singula Isaias loquitur virga Iesse oritur surgit flos de virgula Per hoc Verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia Quid de matre praedicetur quid de Verbo recitetur per vatum oracula Virga notat virginem et flos Deum hominem reparantem saecula Daniel de clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam Manu fortis quid praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide Mons est Virgo lapis Verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae Funda caro Verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus Virginis de Filio Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae Hoc est novum hoc est mirum quod haec Virgo habens virum parit viri nescia Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria Ad delenda mortis iura carnis nostrae quam natura intra claustra texit pura Genitricis Mariae Ortus Christi pacem donat puer iacet et coronat mansuetos ut deponat Filios superbiae Gratia illuminati ad praesaepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere Canticum novum cantemus Virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetemur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine Sq 1 year 6 months ago

g02630

Caeleste organum hodie sonuit in terra | Ad partum virginis superum cecinit caterva | Quid facis humana turba cur non gaudes cum supera | Vigilat pastorum cura vox auditur angelica | Cantabant inclyta carmina plena pace et gloria | Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia | Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona | Non sunt absolute data differenter sunt prolata | Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa | Junguntur superis terrea ob hoc quidem laus est juncta sed decenter fit divisa | Gaude homo cum perpendis talia | Gaude caro facta verbi socia | Nuntiant ejus ortum aethera lucis per indicia | Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia | Invenitur rex caelorum inter animalia | Arto jacet in praesepi rex qui cingit omnia | Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia | Ipsi nostra per te pia placeant servitia | Jam dicantur alia Sq Nativitas Domini 1 year 6 months ago