Emma Hornby | Cantus Index for Office and Mass

Emma Hornby

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 100 of 806 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

008292:09

Qui fecit luminaria … HV 3 years 5 months ago

008294.3

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blandimenta noxia caduca rite deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter pro te refundens sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplices te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Deo ... H 3 years 5 months ago

008294l

Os justi ... HV 3 years 5 months ago

008330.2

Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloriam sponsisque reddis praemia | Quocumque pergis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitatant hymnosque dulces insonant | Te deprecamur largius nostris adauge mentibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Deo patri ... H 3 years 5 months ago

008330i

Laetentur ... HV 3 years 5 months ago

008358.1

O lux beata trinitas et principalis unitas jam sol recedit igneus infunde lumen cordibus | Jam noctis tempus advenit quietem nobis tribue diluculo nos respice de caelo clementissime | Tu Christe solve vincula absterge nostra vitia relaxa prius crimina et indulge facinora | Oramus ut exaudias precamur ut subvenias Christe Jesu omnipotens tu nos a malo libera | Te mane laudum carmine te praedicamus vespere te nostra supplex gloria per cuncta laudet saecula H 3 years 5 months ago

008358:06

Qui fecit luminaria magna solus quoniam in seculum misericordia ejus HV De Trinitate 3 years 5 months ago

008373d.1

Jam nunc paterna claritas te postulamus affatim absit livido sordidans omnisque actus noxius HV 5 years 8 months ago

008373e.1

Ne foeda sit vel lubrica compago nostri corporis per quem averni ignibus ipsi crememur acrius HV 5 years 8 months ago

008373f.1

Ob hoc redemptor quaesumus ut probra nostra diluas vitae perennis commoda nobis benignus conferas HV 5 years 8 months ago

008373g.1

Quo carnis actu exsules effecti ipsi caelibes ut prestolantes cernui melos canamus perpetim HV 5 years 8 months ago

008396.1

Summae deus clementiae mundique factor machinae unus potentialiter trinus que personaliter H Fer. 6 per annum 5 years 9 months ago

008396b.2

Lumbos jecurque morbidum adure igni congruo accincti ut sint perpetim luxo remoto pessimo HV 5 years 9 months ago

008396c.1

Ut quidquid horas noctium non concinendo rupimus donis beatae patriae ditemur omnes affatim HV 5 years 9 months ago

a01588a

Specie ... HV 3 years 5 months ago

a01602

Ecce lignum gloriosum in quo dudum pensa sunt christi salvatoris membra mundum redimentia fletu producentes omnes preces hic prosternite H 6 years 2 months ago

a01624

Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulce clavum dulce pondus sustinet | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis alme tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderentque dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Munus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnolia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino | Radii solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc alma protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula H 6 years 1 month ago

a01716

Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria PS 5 years 9 months ago

a01717

Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barbam in barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictione et vitam usque in saeculum | Gloria PS 5 years 9 months ago

a01718

Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | In noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite domino | Benedicat tibi dominus ex sion qui fecit caelum et terram | Gloria PS 5 years 9 months ago

a01720

Quod quod volutis artubus somno gravatis torpuit delumens in somnio turpique fluxu in semine | Fusis pater piissime expostulamus fletibus ut jam recedant sordida libidinum phantasmata | Lava quod hostis polluit quod sordidavit innova mundemus omnes sordibus carnis gravate spiritus H 5 years 9 months ago

a01750

Tu rex redemptor omnium qui cuncta quae creata sunt certis in eum legibus disponis atque ordinans | Nocturnis horis surgimus actus iniquos pandimus nostriquae horis organum te laudat hymnis dulcibus | Ut turba quid quid demonum corripias tu proprio parcendo cures omnia et dona vite conferas | Ne ipsa plebs nequissima utrisquae cuncti criminis nos ad penne incendium secum cremandor adtraat | Ad nunc gementes poscimus tua deus potentiam ut nos ab omni liberos reddas cito piaculo H 5 years 9 months ago

a01756

Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine | Non ut fax discipulus qui pacem ferens osculo et dolo tenens pectore turbis magistrum tradidit | Jesus captus ab impiis disparguntur discipuli locutus est ut dominus noctis ferens scandalum | Jesus suis discipulis dum crucem suam predicat negaris esse praemonet petrus facturus abnegat | Petrus fervens spiritu sequitur in praetorio sed agnitum discipuli negavit christum dominum | Petrus jurabat omnibus se non novisse hominem vox nam quae galli resonat et petrus culpam meminit | Jesus dum petrum respicit fidem petri dum suscipit petrus quae flendo recipit quod ante paulo admiserat | Et nos precamur domine fidem petri recipere fide quae apostolica flere pro nostra crimina | Gallo canente venimus laudes deo persolvimus confessionis proprie dantes ei veram fidem | Abscedat princeps demonum cum noxiis phantasmatum jam nos piavit veritas jam probra tersit caritas | Hinc te deus te poscimus ut per vagantes demonas signum salutis dextruas nos a pavore liberans | Hac noctis hora praescium david futurae gloriae deo preces multiplicat in matutinis excubans | Et nos oportet surgere illo vigore corporis illo quae voto spiritus quod expiemur sordibus | Exsurge nobis cum deus laudes tuorum suscipe lustrando corda lubrica lucis novella gratia H 5 years 8 months ago

a01756a

Memor fui nocte nominis tui domine et custodivit lege tua HV 5 years 8 months ago

a01758

Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus rex misticus agnosceris | Fragiles carne conspicit quos ille antiquissimus suis decepit artubus tuis trahe virtutibus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes insonent in organo ter sanctus dicat domino | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dediti | In tuo sancto nomine qui custos et defensor es et vigemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sancte precipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regina | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudanda semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastor angelus egyptus mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Egyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protector sanguinis | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per voce evangelica venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sancte virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte fores remanent que extinctas habent lampades frustra pulsantes janua clausa jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medie noctis tempore paulus quoque et sileas pro christo vincti in carcere laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christi resolve vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni glorie eternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta pater piissime H 5 years 8 months ago

a02631

Redemptor mundi Domine crimina nostra dilue praecem populi suscipe et nos a malis erue tuo favente nomine | Invicte rex altissime summo quae possides trono plebis delicta ablue mitis adesto populo adhibends suffragia | Inclitam tuam possimus clementiam similiter votis largam potentiam defende Christe jugiter et protegas perenniter | Exaudi tuos famulos officium mancipavit ut non procumbant tenebris nec polluantur crimina nec corde pulset jacula | Aeternae pastor unice contritis corde respice incensum nostrum suscipe salute nobis adhibem medellam egris tribue | Sit tibi Pater gloria Ingenite cum Genito simul cum Sancto Spiritu qui es magnus et valida regnum tenens perpetuus | Amen H 3 years 5 months ago

a02631a

Qui fecit ... HV 3 years 5 months ago

a02639

Christe lux mundi salus et potestas qui diem solis radiis ad imples noctis et furvo faciens corusco sidere pingis | Certis ut totum motibus peractum temperes mundum vicibus recursis atque resolvat omnium labores sorte quietis | Ecce vergentem rotat ore solem vesperis rursum remeantis ortum in de et astrorum choris omnis alto surgit Olympho | Nos pio cultu tibi precinentes vocibus sacris modulamus hymnis sensibus totis simul excitamur pangere laudes | Tura libamus tibi magnae rector lumen et sacrum Domino exhibemus fervidum guttans madidum quae summo vertice nectar | Prestet ut votum ferat ut medelam donet ut nostris veniam delictis firmet ut sensus placida quiete Mulceat artus | Et licet noctis subeant profunda horridis mundi tenebris operta mens tamen nostra fidei supernae splendeat ortu | Desinant culpe vigilet vicissim noster inlabens animus nec ulla sensus involvat gravior vagantum spirituum turma | Cor enim nostrum vigilet sopore somniet Christum Dominum quae semper insonet Psalmis meditetur hymnis nocte dieque | Gloriam psallat chorus et resultet gloriam dicat cabet et revolvat nomini trino dicatis olim sidere cament | Amen H 3 years 5 months ago

a02644

Incensum o Christe tuo sacri altaris lumen refulgens tibi dedicetur ut possit nostras ab luere culpas clementi respectu | Suavi canore hymnum deo nostro tibi favente vocibus jucundis divine virtutis imploremus omnes cumula sacra | Preces quesumus vespertinis hymnis aevo perenni placidus succurre Christe tuorum plebium in unum almae salvator | Vota fideli tuam exoramus pium affectum deum majestatis ut aure placatus tribuas salutem nobis et pacem | Gloria patri trino sempiterno gloria Christo spiritu quae sancto simul in unum laus et potestas personet semper H 3 years 5 months ago

a02644a

Qui fecit mira ... HV 3 years 5 months ago

a02647

Christe immense dominator alme respice plebem quam tu redemisti sanguine sacro tuo pretioso ipse salvasti | Conserva gregem tuum Jesum Christe et fac heredem et in te manere semper adsistere pariter quae omnes laudes referre | Exaudi precem populi rogamus qui tibi puro ineserunt corde ut tecum fiant tempore eterno in regno tuo | Ibi quae cuncti angeli letentur omnes quae simul una voce clament Gloria Christo sedenti in throno regi eterno | Gloria patri genite quae proli et tibi compar utrius quae semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Amen H 3 years 5 months ago

a02651

Adesto nostris precibus adesto jam propitius o Christe mundi gloria festumque lumen inriga | Te vesperi laus congrua te matutina vox canat tibi omne tempus personet hymnum perennis gloriae | Te nostra nunc laudatio te prompta semper concinnat te sacra vox pronuntiet laudis canore carmine | Deo patris ut ... H 3 years 5 months ago

a02655

Adesto nobis deus summe domine alme aeterne solus ante saecula te ne fundatur caeli terra maria cuncta in eis ornamenta nimium decus honestum valde pulchro habitum | Deus de caelo renobatur omnium festina veni cum sanctorum milia grabe relaxa facinorum crimina adque peccata supplicantur ablue indulge malis quo in juste gerimus | Captivos tuos tu exaudi domine lumen celorum largo presta lumina multorum linguas nodo solve vinculas non nos relinquas peccatorum grabium olim dimitte mala nostra plurima | Praecepta mia offendentes miseriter clamantes deus in visibili rerum prophetas apostolorum praecone et infelices nos implemus monita tunc ad futurum reple nobis merita | Vae nunc et nobis peregrinis miseris vel voluntates quos peccandi gerimus Christe ignosce qui ad te deposcimus hymnum canantes ante tronum glorie caelo fidei te oramus domine | Gloria honor patri deo omnium gloria Jesu christo deo filio gloria honor sanctorum quoque spiritum trino quae uno indiviso domino in seculorum per aeterna saecula | Amen H 3 years 5 months ago

ah50031.1

Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lucem redde tuis Christe fidelibus | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Splendent perspicuo lumine ardua flammis mobilibus scilicet atria absentenque diem lux agit emula noctem clarificans fulgore previo | Nos festis trahimus per pia gaudia noctem concliis votaque prospera concentu parili suave sonantibus hymnorum modulis ore resolvimus | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio gres tuus offered lumen quod tribuis nil pretiosius luce qua reliqua premia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulat plebs tua suscipe | Flagrant et redolent Christi sacraria ambustaque fumant thurea virgula lignum quod superat gratia balsamum guttam vel folium rorentque cinnamum | Quamuis innumero sidere regiam sit lunari polum lampade pinxeris incussu silicis lumina no stamen monstras saxigeno semine querere | Nesciretque homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma iuget seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam fert alimoniam seu ceram teretem stupa calens bibit | Nectar de liquid vertice fervidum guttiam lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Sed quis non rapidi lumina ardua mentemque deo cernat originem Moyses nempe deo spinifero in rubo vidit conspicuo lumine flameum | Felix qui meruit sensibus in sacris caelestis solii vissere principem iussus nexa pedum vincula solver nec sanctum involucris pollveret locum | Per quem splendour honor laus sapitentia magestas bonitas et pietas tua regnum contineat nomini triplici texens perpetuis saecula saeculis H 3 years 5 months ago

h00017

Deus cujus irae nemo resistere potest aufer a me virgam tuam nec pavor tuus me terreat domine noli me condemnare numquid tibi bonum videtur si calumnieris et oprimas me ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris memento quia manus tuae fecerunt me te deprecor miserere mei RS 6 years 2 months ago

h00018

Converte nos deus ad te et convertemur renova dies nostros sicut antea RS 6 years 2 months ago

h00018a

Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis RSV 6 years 1 month ago

h00019

Requiem aeternam det tibi dominus lux perpetua luceat tibi et repleat splendoribus anima tua et ossa revirescant de loco suo RS 6 years 2 months ago

h00019a

Aperiat tibi dominus paradisi januam ut ad illam patriam revertaris ubi mors non est ubi dulce gaudium perseverat RSV 6 years 1 month ago

h00020

Dies mei transierunt cogitationes meae dissipate sunt putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus libera me domine et pone me juxta te. RS 6 years 2 months ago

h00020a

Putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus RSV 6 years 1 month ago

h00021

Numquid oculi carnei sunt tibi aut sicut homo videt et tu vides RSV 6 years 2 months ago

h00022

Requiem aeternam det tibi dominus lux perpetua luceat tibi et repleat splendoribus anima tua et ossa tua revirescant de loco suo. RS 6 years 2 months ago

h00022a

Aperiat tibi dominus paradisi januam ut ad illam patriam revertaris ubi mors non est ubi dulce gaudium perseverat RSV 6 years 1 month ago

h00023

Quis ego aut que cognatio mea ut sacrificum offeram domino sed curvabo genua mea ut placatus suscipias orationem meam CFP 6 years 2 months ago

h00024

Domine non ponas mala mea coram oculis tuis quia gravia sunt honera mea precor te domine miserere mei. CFP 6 years 2 months ago

h00026

Qui venit ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam ACC 6 years 2 months ago

h00026a

Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo ACCV 6 years 1 month ago

h00026b

Gloria et honor patri et filio et spiritui ... Amen ACCV 6 years 1 month ago

h00026c

Qui vivit et credit in me non morietur in aeternum ACCV 6 years 1 month ago

h00026d

Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exsultatione ACCV 6 years 1 month ago

h00027

Gustate et videte quam suavis est dominus alleluia. ACC 6 years 2 months ago

h00027a

Benedicam domino in omni tempore semper laus ejus in ore meo alleluia ACCV 6 years 1 month ago

h00027b

In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur alleluia ACCV 6 years 1 month ago

h00027c

Redimet dominus animas servorum suorum et non derelinquet omnes qui sperant in eum ACCV 6 years 1 month ago

h00027d

Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exsultatione alleluia ACCV 6 years 1 month ago

h00028

Fortitudo mea et laus mea dominus factus est mihi in salute LDS 6 years 2 months ago

h00028a

Impulsus sum ut caderem et dominus suscepit me LDSV 6 years 1 month ago

h00029

Alleluia domine salvum fac regem et exaudi nos in quacumque die invocaverimus te alleluia PRLG 6 years 1 month ago

h00029a

Deus in nomine … PRLGV 6 years 1 month ago

h00030

Miserere nobis domine alleluia miserere nobis alleluia alleluia PRLG 6 years 1 month ago

h00030a

Ad te levamus … PRLGV 6 years 1 month ago

h00031

Salva plebem tuam et benedicito hereditatem tuam domine PSLM 6 years 1 month ago

h00031a

Et rege eam et extolle usque in aeternum PSLMV 6 years 1 month ago

h00032

Alleluia O domine salvos nos fac o domine bona prospera LDS 6 years 1 month ago

h00033

Elevavit sacerdos munera super altare dicens suscipe deus sacrificium pro populo suo et sanctifica hereditatem tuam alleluia SCR 6 years 1 month ago

h00033a

Et dum staret ante altare ingemuit dicens SCRV 6 years 1 month ago

h00033b

Benedixit sacerdos omnem populum SCRV 6 years 1 month ago

h00033b.1

Benedixit sacerdos omni populum et dixit deus qui constituit patres electos et sanctificavit eos aperiat cor vestrum in legem sanctam suam cumque benediceret eis ingemuit dicens domine exaudi SCRV 6 years 1 month ago

h00034

Exaudiat nos dominus in die tribulationis protegat nos nomen die Jacob alleluia alleluia SCR 6 years 1 month ago

h00034a

Det nobis dominus auxilium de sancto et de sion tueatur nos SCRV 6 years 1 month ago

h00034b

Memor sit dominus omne sacrificium nostrum et holocaustum nostrum pingue fiat et exaudiat nos in quacumque die invocaverimus eum alleluia alleluia SCRV 6 years 1 month ago

h00035

Delicta juventutis meae deus et ignorantiae ne memineris domine PSLM 6 years 1 month ago

h00035a

Secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei PSLMV 6 years 1 month ago

h00036

In simplicitate cordis mei domine laetus offeram sacrificium tibi SCR 6 years 1 month ago

h00036a

Domine deus meus custodi populum istum cum ingenti gaudio ut ego SCRV 6 years 1 month ago

h00036a.1

Domine deus meus custodi populum istum cum ingenti gaudio ut et ego SCRV 6 years 1 month ago

h00036b

Ascendit sacerdos in domum domini expandit manus suas ad dominum dicens deus Abraham rex caeli SCRV 6 years 1 month ago

h00037

Deus noster in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit PSLM 6 years 1 month ago

h00037a

In exitu Israel ex Aegypto domus Jacob de populo barbaro PSLMV 6 years 1 month ago

h00038

Laetifica animam … CFP 6 years 1 month ago

h00039

Eripe me de inimicis meis domine quoniam ad te confugibi educ de tribulatione animam meam perde omnes qui tribulant me quia servus tuus sum ego CFP 6 years 1 month ago

h00040

Respice in me deus et miserere mei alleluia alleluia PRLG 6 years 1 month ago

h00040a

Viam iniquitatis … PRLGV 6 years 1 month ago

h00041

Alleluia Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salute tua LDS 6 years 1 month ago

h00042

Offerimus tibi domine sacrificium pro peccata eorum qui cum pietate dormitionem acceperunt ut obtimam habeant repositam apud te gratiam alleluia SCR 6 years 1 month ago

h00042a

Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis te orare SCRV 6 years 1 month ago

h00042b

Exoramus te domine ut a peccato solvantur SCRV 6 years 1 month ago

h00042c

Satis dignum est domine te orare pro defunctis SCRV 6 years 1 month ago

h00043

Orietur in tenebris lumen vobis et tenebrae vestrae erunt sicut meridies et requiem vobis dabit dominus semper CFP 6 years 1 month ago

h00044

Convertere domine deus animas nostras in requiem tuam et propitius libera nos de manu mortis et inferni quia tu dixisti omnes qui in me credunt non morientur in aeternum RS 6 years 1 month ago

h00044a

Secundum multitudinem misericordiae tuae fac nobiscum domine et eripe de interitu animas nostras RSV 6 years 1 month ago

h00045

Memor esto nostri christe in regno tuo et dignos fac nos de resurrectione tua CFP 6 years 1 month ago

h00046

Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar ACC 6 years 1 month ago

h00047

Alleluia deus meus in te confido non erubescam alleluia alleluia PRLG 6 years 1 month ago

h00047a

Deus meus es tu et confitebor ... PRLGV 6 years 1 month ago

h00048

Salvum fac servum tuum domine deus meus sperantem in te PSLM 6 years 1 month ago

h00048a

Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die laetifica animam servi tui PSLMV 6 years 1 month ago

h00049

Tu domine convertere et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam deus meus PSLM 6 years 1 month ago

h00049a

Laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis stratum meum rigabo quoniam turbata sunt ossa mea et anima mea turbata est valde PSLMV 6 years 1 month ago

Pages