Jesus Estevez | Cantus Index for Office and Mass

Jesus Estevez

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 115 chants
Cantus ID Full textsort descending Genre Feast Created

008272.1

Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mitis nos culpis solutos mites fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Amen H Comm. BMV 2 months 1 week ago

a01133.1

Quodcumque in orbe nexibus revinxeris erit revinctum Petre in arce siderum et quod resolvit hic potestas tradita erit solutum caeli in alto vertice in fine mundi judicabis saeculum | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen H Cathedra Petri 2 months 1 week ago

830301.1

Sacris solemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur caena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sic nos tu visita sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas | Amen H Corporis Christi 2 months 1 week ago

008248.1

A solis ortus cardine ad usque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit | Castae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae baiulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum concepit alvo filium | Enititur puerpera quem Gabriel praedixerat quem ventre matris gestiens baptista clausum senserat | Faeno iacere pertulit praesepe non abhorruit et lacte modico pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deo palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini 3 months 3 days ago

g02855

Acverunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

a01559

Ad regias agni dapes stolis amicti candidis post transitum maris rubri Christo canamus principi | Divina cujus caritas sacrum propinat sanguinem almique membra corporis amor sacerdos immolat | Sparsum cruorem postibus vastator horret angelus fugitque divisum mare merguntur hostes fluctibus | Jam pascha nostrum Christus est paschalis idem victima et pura puris mentibus sinceritatis azyma | O vera caeli victima subjecta cui sunt tartara soluta mortis vincula recepta vitae praemia | Victor subactis inferis trophaea Christus explicat caeloque aperto subditum regem tenebrarum trahit | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H In tempore Paschae 2 months 3 weeks ago

a01580

Aeterna Christi munera apostolorum gloriam palmas et hymnos debitos laetis canamus mentibus | Ecclesiarum principes belli triumphales duces caelestis aulae milites et vera mundi lumina | Devota sanctorum fides invicta spes credentium perfecta Christi caritas mundi tyrannum conterit | In his paterna gloria in his triumphat filius in his voluntas spiritus caelum repletur gaudio | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Apostolorum et Evangelistarum 2 months 3 days ago

a01546

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei iam sonat iubarque solis evocat | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus iacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Iesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Dominica in estate 3 months 5 days ago

g01596.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Ascensio Domini 2 months 3 weeks ago

g01362.1

Alleluia Justus ut palma florebit sicut cedrus libani multiplicabitur Al Didaci Confessoris 3 months 3 weeks ago

a01591

Alto ex olympo vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen H In Dedicatione Ecclesiae 2 months 1 day ago

a01595

Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi posses maculare vitam crimine linguae | Praebuit durum tegumen camelus artubus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis | Caeteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis | Non fuit casti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Joanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Joannis Baptistae 1 month 3 weeks ago

008267.1

Audi benigne conditor nostras preces cum fletibus in hoc sacro jejunio fusas quadragenario | Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam | Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad nominis laudem tui confer medelam languidis | Concede nostrum conteri corpus per abstinentiam culpae ut relinquant pabulum jejuna corda criminum | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 2 months 4 weeks ago

a01551

Audit tyrannus anxius adesse regum principem qui nomen israel regat teneatque David regiam | Exclamat amens nuntio successor instat pellimur satelles i ferrum rape perfunde cunas sanguine | Quid proficit tantum nefas quid crimen herodem iuvat unus tot inter funera inpune Christus tollitur | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nat. Innocentium 3 months 3 days ago

a01561

Aurora caelum purpurat aether resultat laudibus mundus triumphans jubilat horrens avernus infremit | Rex ille dum fortissimus de mortis inferno specu patrum senatum liberum educit ad vitae jubar | Cujus sepulchrum plurimo custode signabat lapis victor triumphat et suo mortem sepulchro funerat | Sat funeri sat lacrimis sat est datum doloribus surrexit exstinctor necis clamat coruscans angelus | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H In tempore Paschae 2 months 3 weeks ago

008273.1

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus illapsus est apostolis | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum circulo quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsa nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra crimina et da quieta tempora | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen H Dom. Pentecostes 2 months 1 week ago

a01134.1

Beate pastor Petre clemens accipe voces precantum criminumque vincula verbo resolve cui potestas tradita aperire terris caelum apertum claudere | Egregie doctor paule mores instrue et nostra tecum pectora in coelum trahe velata dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet charitas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen H Cathedra Petri 2 months 1 week ago

g02865

Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus InV Didaci Confessoris 3 months 3 weeks ago

a01522

Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula PS Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

a01590

Caelestis urbs Jerusalem beata pacis visio quae celsa de viventibus saxis ad astra tolleris sponsaeque ritu cingeris mille angelorum millibus | O sorte nupta prospera dotata patris gloria respersa sponsi gratia regina formosissima Christo jugata principi caeli corusca civitas | Hic margaritis emicant patentque cunctis ostia virtute namque praevia mortalis illuc ducitur amore Christi percitus tormenta quisquis sustinet | Scalpri salubris ictibus et tunsione plurima fabri polita malleo hanc saxa molem construunt aptisque juncta nexibus locantur in fastigio | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen H In Dedicatione Ecclesiae 2 months 1 day ago

g02862

Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 4 days ago

a01594

Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus pacis Michael in aedes caelitus nostras veniat serenae auctor ut pacis lacrimosa in orcum bella releget | Angelus fortis Gabriel ut hostes pellat antiquos et amica caelo quae triumphator statuit per orbem templa revisat | Angelus nostrae medicus salutis adsit e caelo Raphael ut omnes sanet aegrotos dubiosque vitae dirigat actus | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen H Appar. Michaelis 1 month 3 weeks ago

a01584

Christo profusum sanguinem et martyrum victorias dignamque caelo lauream laetis sequamur vocibus | Terrore victo saeculi poenisque spretis corporis mortis sacrae compendio vitam beatam possident | Traduntur igni martyres et bestiarum dentibus armata saevit ungulis tortoris insani manus | Nudata pendent viscera sanguis sacratus funditur sed permanent inmobiles vitae perennis gratia | Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas precantes servulos in sempiterna saecula | Amen H Comm. plurimorum Martyrum 2 months 1 day ago

a01556

Crudelis Herodes deum regem venire quid times non eripit mortalia qui regna caelestia | lbant Magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Epiphania 3 months 21 hours ago

g02856

Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis libera me GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

002106.1

De fructu ventris tui ponam super sedem tuam A Exspectationis BMV 3 months 3 weeks ago

a01597

Decora lux aeternitatis auream diem beatis irrigavit ignibus apostolorum quae coronat principes reisque in astra liberam pandit viam | Mundi magister atque caeli janitor Romae parentes arbitrique gentium per ensis ille hic per crucis victor necem vitae senatum laureati possident | O Roma felix quae duorum principum es consecrata glorioso sanguine horum cruore purpurata ceteras excellis orbis una pulchritudines | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula | Amen H Petri, Pauli 1 month 3 weeks ago

008294.1

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Laus et perennis gloria patri sit atque filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen H Comm. unius Martyris 2 months 2 days ago

008294.2

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H Comm. unius Martyris TP 2 months 2 days ago

g02859

Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem orationis meae GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 4 days ago

a01568

Domare cordis impetus Elisabeth fortis inopsque deo servire regno praetulit | En fulgidis recepta caeli sedibus sidereaeque domus ditata sanctis gaudiis | Nunc regnat inter caelites beatior et premit astra docens quae vera regni bona | Patri potestas filioque gloria perpetuumque decus tibi sit alme spiritus | Amen H Elisabeth Reginae Portugalliae, Viduae 2 months 4 days ago

g02860

Domine domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 4 days ago

201372.1

Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum A Exspectationis BMV 4 months 1 week ago

002508.1

Ecce dominus noster cum virtute veniet et illuminabit oculos servorum suorum alleluia A Exspectationis BMV 4 months 2 weeks ago

a01547

Ecce iam noctis tenuatur umbra lux et aurorae rutilans coruscat supplices rerum dominum canora voce precemur | Ut reos culpae miseratus omnem pellat angorem tribuat salutem donet et nobis sempiternae munera pacis | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cuius resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate 3 months 5 days ago

002527.1

Ecce nomen domini de longinquo et claritas ejus replet orbem terrarum A Exspectationis BMV 4 months 2 weeks ago

a01567

Egregie doctor paule mores instrue et nostra tecum pectora in coelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet charitas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen H Conversio Pauli 2 months 1 week ago

a01549

En clara vox redarguit obscura quaeque personans procul fugentur somnia ab alto Iesus promicat | Mens jam resurgat torpida non amplius jacens humi sidus refulget jam novum ut tollat omne noxium | En agnus ad nos mittitur laxare gratis debitum omnes simul cum lacrimis precemur indulgentiam | Ut cum secundo fulserit metuque mundum cinxerit non pro reatu puniat sed nos pius tunc protegat | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in seculorum saecula | Amen H Dom. 1 Adventus 3 months 3 days ago

g02853

Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo libera me Gr Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

g02858

Et funes extenderunt in laqveum pedibus meis juxta iter scandalum posverunt mihi GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

008300.2

Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 2 months 4 weeks ago

a01579

Exultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt | Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum | Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus | Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus | Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen H Apostolorum et Evangelistarum 2 months 3 days ago

a01528

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre 4 months 2 weeks ago

a01528.1

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec sancto amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in per omne saeculum | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre 2 months 1 day ago

a01576

Haec est dies qua candidae instar columbae caelitum ad sacra templa spiritus se transtulit Teresiae | Sponsique voces audiit veni soror de vertice Carmeli ad agni nuptias veni ad coronam gloriae | Te sponse Jesu virginum beati adorent ordines et nuptiali cantico laudent per omne saeculum | Amen H Teresiae Virginis 2 months 4 days ago

202214.1

Hoc signum crucis apparebit in caelo cum dominus ad judicandum venerit A Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

a01589

Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre 2 months 1 day ago

g02841

Humiliavit se in omnibus et coram deo invenit gratiam quoniam magna potentia dei et ab humilibus honoratur In Didaci Confessoris 6 months 3 weeks ago

a01583

Invicte martyr unicum patris secutus filium victis triumphas hostibus victor fruens caelestibus | Tui precatus munere nostrum reatum dilue arcens mali contagium vitae repellens taedium | Soluta sunt jam vincula tuis sacrati corporis nos solve vinclis saeculi dono superni numinis | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Comm. unius Martyris 2 months 2 days ago

a01585

Iste confessor domini colentes quem pie laudant populi per orbem hac die laetus meruit beatas scandere sedes | Qui pius prudens humilis pudicus sobriam duxit sine labe vitam donec humanos animavit aurae spiritus artus | Cujus ob praestans meritum frequenter aegra quae passim jacuere membra viribus morbi domitis saluti restituuntur | Noster hinc illi chorus obsequentem concinit laudem celebresque palmas ut piis ejus precibus juvemur omne per aevum | Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus | Amen H Comm. unius Confessoris Pontificis 2 months 1 day ago

Pages