Jesus Estevez | Cantus Index for Office and Mass

Jesus Estevez

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 138 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Createdsort descending

g02841

Humiliavit se in omnibus et coram deo invenit gratiam quoniam magna potentia dei et ab humilibus honoratur In Didaci Confessoris 11 months 3 weeks ago

004014.1

O crux admirabilis evacuatio vulnerum restitutio sanitatum A Exaltatio Crucis 11 months 2 weeks ago

100221.1

Regem adoremus dominum qui pependit in ligno I Exaltatio Crucis 11 months 2 weeks ago

004690.1

Salvator mundi salva nos qui per crucem et sanguinem tuum redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur deus noster A Exaltatio Crucis 11 months 2 weeks ago

202214.1

Hoc signum crucis apparebit in caelo cum dominus ad judicandum venerit A Exaltatio Crucis 10 months 3 weeks ago

005061.1

Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior in qua vita mundi pependit in qua Christus triumphavit et mors mortem superavit in aeternum A Exaltatio Crucis 10 months 3 weeks ago

004035.1

O magnum pietatis opus mors mortua tunc est in ligno quando mortua vita fuit A Exaltatio Crucis 10 months 3 weeks ago

a01522

Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula PS Exaltatio Crucis 10 months 3 weeks ago

005227.1

Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis A Exaltatio Crucis 10 months 3 weeks ago

g02853

Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo libera me Gr Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02854

Qui cogitaverunt malitias in corde tota die constituebant praelia GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02855

Acverunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02856

Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis libera me GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02857

Qui cogitaverunt subplantare gressus meos absconderunt superbi laqveum mihi GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02858

Et funes extenderunt in laqveum pedibus meis juxta iter scandalum posverunt mihi GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02859

Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem orationis meae GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02860

Domine domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02861

Ne tradas me a desiderio meo peccatori cogitaverunt adversum me ne derelinquas me ne umquam exaltentur GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02862

Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

g02863

Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo GrV Fer. 6 in Parasceve 10 months 1 week ago

008343b.1

Nardi Maria pistici unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et de tergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula amen H Mariae Magdalenae 9 months 3 weeks ago

a01528

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre 9 months 3 weeks ago

004018.1

O crux gloriosa o crux veneranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus redemptus A Exaltatio Crucis 9 months 3 weeks ago

002508.1

Ecce dominus noster cum virtute veniet et illuminabit oculos servorum suorum alleluia A Exspectationis BMV 9 months 2 weeks ago

002527.1

Ecce nomen domini de longinquo et claritas ejus replet orbem terrarum A Exspectationis BMV 9 months 2 weeks ago

201372.1

Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum A Exspectationis BMV 9 months 2 weeks ago

002106.1

De fructu ventris tui ponam super sedem tuam A Exspectationis BMV 8 months 4 weeks ago

g00376.1

Protege Domine plebem tuam per signum sanctae Crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium. Of Exaltatio Crucis 8 months 4 weeks ago

g02865

Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus InV Didaci Confessoris 8 months 4 weeks ago

g02866

Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo Of Didaci Confessoris 8 months 4 weeks ago

g02867

Tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris Cm Didaci Confessoris 8 months 4 weeks ago

a01544

Potens in terra erit semen ejus R. Generatio rectorum benedicetur W Joachimi 8 months 4 weeks ago

a01545

Primo die quo trinitas beata mundum condidit vel quo resurgens conditor nos morte victa liberat | Pulsis procul torporibus surgamus omnes ocius et nocte quaeramus deum propheta sicut praecipit | Nostras preces ut audiat suamque dexteram porrigat et expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Ut quique sacratissimo huius diei tempore horis quietis psallimus donis beatis muneret | Iam nunc paterna claritas te postulamus affatim absint faces libidinous et omnis actus noxius | Ne foeda sit vel lubrica compago nostri corporis ob cuius ignes ignibus avernus urat acrius | Mundi redemptor quaesumus tu probra nostra diluas nobisque largus commoda vitae perennis conferas | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum. H 8 months 1 week ago

008349.1

Nocte surgentes vigilemus omnes semper in psalmis meditemur atque voce concordi domino canamus dulciter hymnos | Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et perennem ducere vitam | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate 8 months 1 week ago

a01546

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei iam sonat iubarque solis evocat | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus iacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Iesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Dominica in estate 8 months 1 week ago

a01547

Ecce iam noctis tenuatur umbra lux et aurorae rutilans coruscat supplices rerum dominum canora voce precemur | Ut reos culpae miseratus omnem pellat angorem tribuat salutem donet et nobis sempiternae munera pacis | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cuius resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate 8 months 1 week ago

a01548

Verbum supernum prodiens e patris aeterni sinu qui natus orbi subvenis labente cursu temporis | Ilumina nunc pectora tuoque amore concrema ut cor caduca deserens caeli voluptas impleat | Ut cum tribunal judicis damnabit igni noxios et vox amica debitum vocabit ad caelum pios | Non esca flammarum nigros volvamur inter turbines vultu dei sed compotes caeli fruamur gaudiis | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Dom. 1 Adventus 8 months 1 week ago

a01549

En clara vox redarguit obscura quaeque personans procul fugentur somnia ab alto Iesus promicat | Mens jam resurgat torpida non amplius jacens humi sidus refulget jam novum ut tollat omne noxium | En agnus ad nos mittitur laxare gratis debitum omnes simul cum lacrimis precemur indulgentiam | Ut cum secundo fulserit metuque mundum cinxerit non pro reatu puniat sed nos pius tunc protegat | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in seculorum saecula | Amen H Dom. 1 Adventus 8 months 1 week ago

a01550

Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit | Tu lumen et splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli | Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Testatur hoc praesens dies currens per anni circulum quod solus e sinu patris mundi salus adveneris | Hunc astra tellus aequora hunc omne quod caelo subest salutis auctorem novae novo salutat cantico | Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus | Jesus tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini 8 months 1 week ago

008248.1

A solis ortus cardine ad usque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit | Castae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae baiulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum concepit alvo filium | Enititur puerpera quem Gabriel praedixerat quem ventre matris gestiens baptista clausum senserat | Faeno iacere pertulit praesepe non abhorruit et lacte modico pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deo palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini 8 months 1 week ago

a01551

Audit tyrannus anxius adesse regum principem qui nomen israel regat teneatque David regiam | Exclamat amens nuntio successor instat pellimur satelles i ferrum rape perfunde cunas sanguine | Quid proficit tantum nefas quid crimen herodem iuvat unus tot inter funera inpune Christus tollitur | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nat. Innocentium 8 months 1 week ago

008389.1

Salvete flores martyrum quos lucis ipso in limine Christi insecutor sustulit ceu turbo nascentes rosas | Vos prima Christi victima grex immolatorum tener aram sub ipsam simplices palma et coronis luditis | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nat. Innocentium 8 months 1 week ago

a01556

Crudelis Herodes deum regem venire quid times non eripit mortalia qui regna caelestia | lbant Magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Epiphania 8 months 6 days ago

a01557

O sola magnarum urbium major Bethlem cui contigit ducem salutis caelitus incorporatum gignere | Quem stella quae solis rotam vincit decore ac ilumine venisse terris nuntiat cum carne terrestri deum | Videre postquam illum Magi eoa promunt munera stratique votis offerunt thus myrrham et aurum regium | Regem deumque annuntiant thesaurus et fragrans odor thuris Sabaei ac myrrheus pulvis sepulchrum praedocet | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Epiphania 8 months 6 days ago

008267.1

Audi benigne conditor nostras preces cum fletibus in hoc sacro jejunio fusas quadragenario | Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam | Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad nominis laudem tui confer medelam languidis | Concede nostrum conteri corpus per abstinentiam culpae ut relinquant pabulum jejuna corda criminum | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 8 months 5 days ago

008300.2

Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 8 months 5 days ago

a01558

O sol salutis intimis Jesu refulge mentibus dum nocte pulsa gratior orbi dies renascitur | Dans tempus acceptabile da lacrimarum rivulis lavare cordis victimam quam laeta adurat caritas | Quo fonte manavit nefas fluent perennes lacrimae si virga paenitentiae cordis rigorem conterat | Dies venit dies tua in qua reflorent omnia laetemur et nos in viam tua reducti dextera | Te prona mundi machina clemens adoret trinitas et nos novi per gratiam novum canamus canticum | Amen H In tempore Quad. 8 months 5 days ago

008410.1

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus brachiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen H Dom. de Passione 8 months 17 hours ago

g00960.1

Pange lingua gloriosi lauream certaminis et super crucis trophaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis in necem morsu ruit ipse lignum tunc notavit damma ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris ars ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali carne amictus prodiit | Vagit infans inter arcta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et dei manus pedesque stricta cingit fascia | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen H Dom. de Passione 8 months 17 hours ago

g00965.1

Lustra sex qui jam peregit tempus implens corporis sponte libera redemptor passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Felle potus ecce languet spina clavi lancea mite corpus perforarunt unda manat et cruor terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis silva talem nulla profert fronde flore germine dulce ferrum dulce lignum dulce pondus sustinent | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite | Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam atque portum praeparare arca mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen H Dom. de Passione 8 months 16 hours ago

Pages