|
Primo die quo trinitas beata mundum condidit vel quo resurgens conditor nos morte victa liberat | Pulsis procul torporibus surgamus omnes ocius et nocte quaeramus deum propheta sicut praecipit | Nostras preces ut audiat suamque dexteram porrigat et expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Ut quique sacratissimo hujus diei tempore horis quietis psallimus donis beatis muneret | Jam nunc paterna claritas te postulamus affatim absint faces libidinous et omnis actus noxius | Ne foeda sit vel lubrica compago nostri corporis ob cujus ignes ignibus avernus urat acrius | Mundi redemptor quaesumus tu probra nostra diluas nobisque largus commoda vitae perennis conferas | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum |
H |
|
6 years 6 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Eia dux noster pater atque custos qui triumphator petis alta caeli quas tibi laeti canimus petenti suscipe laudes | Dum tibi plaudunt superi obviantes et rosis ornant iter atque palmis nos quoque in terris celebramus hymnis rite triumphum | Carne qui vivens humilis dolentis hic redemptoris socius fuisti nunc velut sidus properas ad ipsum tramite recto | Fulgido ac alto solio receptus judicis justi manibus coronam accipis gaudens rutilisque cingis tempora certis | Cuncta quae Christi reppulisti amore jam tenes dives duplicata centum principes inter meriti parata sede coruscans | Cum deo regnans pater alme ab astris respice et vide precibus tuere vineam electam digitoque forti protege natos | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis metiris beate gaudia vitae | Amen |
H |
|
5 years 2 months ago |
|
|
Nardi Maria pistici unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et de tergendo crinibus |
H |
|
6 years 7 months ago |
EC-Qsf 18P16 |
|
Salutis humanae sator Jesu voluptas cordium orbis redempti conditor et casta lux amantium | Qua victus es clementia ut nostra ferres crimina mortem subires innocens a morte nos ut tolleres | Perrumpis infernum chaos vinctis catenas detrahis victor triumpho nobili ad dexteram patris sedes | Te cogat indulgentia ut damna nostra sarcias tuique vultus compotes dites beato lumine | Tu dux ad astra et semita sis meta nostris cordibus sis lacrimarum gaudium sis dulce vitae praemium |
H |
Ascensio Domini |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
H |
Ascensio Domini |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia gliscens fert animus promere cantibus victorum genus optimum | Hi sunt quos fatue mundus abhorruit hunc fructu vacuum floribus aridum contempsere tui nominis asseclae Jesu rex bone caelitum | Hi pro te furias atque minas truces calcarunt hominum saevaque verbera his cessit lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non querimonia sed corde impavido mens bene conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martyribus munera praeparas rubri nam fluido sanguine fulgidis cingunt tempora laureis | Te summa o deitas unaque poscimus ut culpas abigas noxia subtrahas des pacem famulis ut tibi gloriam annorum in seriem canant | Amen |
H |
Comm. plurimorum Martyrum |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pergis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque tendis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur supplices nostris ut addas sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen |
H |
Comm. unius Virginis Martyris |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Laus et perennis gloria patri sit atque filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen |
H |
Comm. unius Martyris |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis festum canimus beatae accipe votum | Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen |
H |
Comm. unius Virginis non Martyris |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632), p. lxviii |
|
Quem terra pontus sidera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
H |
De BMV |
6 years 5 months ago |
Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Jam sol recedit igneus tu lux perennis unitas nostris beata trinitas infunde lumen cordibus | Te mane laudum carmine te deprecamur vespere digneris ut te supplices laudemus inter caelites | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria |
H |
De Trinitate |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632); https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/IamSol.html |
|
Tu trinitatis unitas orbem potenter qui regis attende laudum cantica quae excubantes psallimus | Ortus refulget Lucifer praeitque solem nuntius cadunt tenebrae noctium lux sancta nos illuminet | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum |
H |
De Trinitate |
6 years 5 months ago |
|
|
Verbum supernum prodiens e patris aeterni sinu qui natus orbi subvenis labente cursu temporis | Ilumina nunc pectora tuoque amore concrema ut cor caduca deserens caeli voluptas impleat | Ut cum tribunal judicis damnabit igni noxios et vox amica debitum vocabit ad caelum pios | Non esca flammarum nigros volvamur inter turbines vultu dei sed compotes caeli fruamur gaudiis | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen |
H |
Dom. 1 Adventus |
6 years 6 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
En clara vox redarguit obscura quaeque personans procul fugentur somnia ab alto Jesus promicat | Mens jam resurgat torpida non amplius jacens humi sidus refulget jam novum ut tollat omne noxium | En agnus ad nos mittitur laxare gratis debitum omnes simul cum lacrimis precemur indulgentiam | Ut cum secundo fulserit metuque mundum cinxerit non pro reta puniat sed nos pius tunc protegat | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in seculorum saecula | Amen
|
H |
Dom. 1 Adventus |
6 years 6 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Lustra sex qui jam peregit tempus implens corporis sponte libera redemptor passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Felle potus ecce languet spina clavi lancea mite corpus perforarunt unda manat et cruor terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis silva talem nulla profert fronde flore germine dulce ferrum dulce lignum dulce pondus sustinent | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite | Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam atque portum praeparare arca mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen |
H |
Dom. de Passione |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen |
H |
Dom. de Passione |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632), p. 366 |
|
Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui diceris paraclitus altissimi donum dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere digitus paternae dexterae tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium teque utriusque spiritum credamus omni tempore | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen |
H |
Dom. Pentecostes |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Jam Christus astra ascenderat reversus unde venerat patris fruendum munere sanctum daturus spiritum | Sollemnis urgebat dies quo mystico septemplici orbis volutus septies signat beata tempora | Cum lucis hora tertia repente mundus intonat apostolis orantibus deum venire nuntiat | De patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi compleat | Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu vocesque diversas sonant fantur dei magnalia | Notique cunctis gentibus Graecis Latinis Barbaris simulque demirantibus linguis loquuntur omnium | Judaea tunc incredula vesana torvo spiritu madere musto sobrios Christi fideles increpat | Sed editis miraculis occurrit et docet Petrus falsum profari perfidos Joele teste comprobans | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula |
H |
Dom. Pentecostes |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus illapsus est apostolis | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum circulo quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsa nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra crimina et da quieta tempora | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen |
H |
Dom. Pentecostes |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei jam sonat jubarque solis evocat | Hoc excitatus Lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus jacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Jesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen |
H |
Dominica in estate |
6 years 6 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Ecce jam noctis tenuatur umbra lux et aurorae rutilans coruscat supplices rerum dominum canora voce precemur | Ut reos culpae miseratus omnem pellat angorem tribuat salutem donet et nobis bona sempiternae munera pacis | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen |
H |
Dominica in estate |
6 years 6 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Caelestis urbs Jerusalem beata pacis visio quae celsa de viventibus saxis ad astra tolleris sponsaeque ritu cingeris mille angelorum millibus | O sorte nupta prospera dotata patris gloria respersa sponsi gratia regina formosissima Christo jugata principi caeli corusca civitas | Hic margaritis emicant patentque cunctis ostia virtute namque praevia mortalis illuc ducitur amore Christi percitus tormenta quisquis sustinet | Scalpri salubris ictibus et tunsione plurima fabri polita malleo hanc saxa molem construunt aptisque juncta nexibus locantur in fastigio | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen |
H |
In Dedicatione Ecclesiae |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Alto ex olympi vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen |
H |
In Dedicatione Ecclesiae |
6 years 5 months ago |
|
|
Ad regias agni dapes stolis amicti candidis post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Divina cujus caritas sacrum propinat sanguinem almique membra corporis amor sacerdos immolat | Sparsum cruorem postibus vastator horret angelus fugitque divisum mare merguntur hostes fluctibus | Jam pascha nostrum Christus est paschalis idem victima et pura puris mentibus sinceritatis azyma | O vera caeli victima subjecta cui sunt tartara soluta mortis vincula recepta vitae praemia | Victor subactis inferis trophaea Christus explicat caeloque aperto subditum regem tenebrarum trahit | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula |
H |
In tempore Paschae |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Aurora caelum purpurat aether resultat laudibus mundus triumphans jubilat horrens avernus infremit | Rex ille dum fortissimus de mortis inferno specu patrum senatum liberum educit ad vitae jubar | Cujus sepulcrum plurimo custode signabat lapis victor triumphat et suo mortem sepulcro funerat | Sat funeri sat lacrimis sat est datum doloribus surrexit exstinctor necis clamat coruscans angelus | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula |
H |
In tempore Paschae |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
O sol salutis intimis Jesu refulge mentibus dum nocte pulsa gratior orbi dies renascitur | Dans tempus acceptabile da lacrimarum rivulis lavare cordis victimam quam laeta adurat caritas | Quo fonte manavit nefas fluent perennes lacrimae si virga paenitentiae cordis rigorem conterat | Dies venit dies tua in qua reflorent omnia laetemur et nos in viam tua reducti dextera | Te prona mundi machina clemens adoret trinitas et nos novi per veniam novum canamus canticum | Amen |
H |
In tempore Quad. |
6 years 6 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Audi benigne conditor nostras preces cum fletibus in hoc sacro jejunio fusas quadragenario | Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam | Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad nominis laudem tui confer medelam languidis | Concede nostrum conteri corpus per abstinentiam culpae ut relinquant pabulum jejuna corda criminum | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen |
H |
In tempore Quad. |
6 years 6 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen |
H |
In tempore Quad. |
6 years 6 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Exsultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt | Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum | Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus | Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus | Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria |
H |
Comm. Apostolorum et Evangelistarum |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Tristes erant apostoli de Christi acerbo funere quem morte crudelissima servi necarant impii | Sermone verax angelus mulieribus praedixerat mox ore Christus gaudium gregi feret fidelium | Ad anxios apostolos currunt statim dum nuntiae illae micantis obvia Christi tenent vestigia | Galilaeae ad alta montium se conferunt apostoli Jesuque voti compotes almo beantur lumine | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula |
H |
Comm. Apostolorum et Evangelistarum |
6 years 5 months ago |
|
|
Paschale mundo gaudium sol nuntiat formosior cum luce fulgentem nova Jesum vident apostoli | In carne Christi vulnera micare tamquam sidera mirantur et quidquid vident testes fideles praedicant | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut lingua grates debitas tuo rependat nomini | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula |
H |
Comm. Apostolorum et Evangelistarum |
6 years 5 months ago |
|
|
Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen |
H |
Conversio Pauli |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Elegit eam deus et praeelegit eam R. In tabernaculo suo habitare facit eam |
W |
Purificatio Mariae |
5 years 5 months ago |
|
|
Responsum acceperat a spiritu sancto R. non visurum se mortem nisi videret Christum domini |
W |
Purificatio Mariae |
3 years 7 months ago |
|
|
Mentibus laetis jubilemus omnes plectra tangentes fidibus canoris inclytus quando Gabriel ab alto fulget Olympo | Virginis summae paranymphus adest hodie nobis simul angelorum plurimis Christum venerans triumphis concio tota | Coetus hinc noster Gabrielis almi concinat laudes celebretque nomen unus ex septem domino qui in aula jugiter astant | Nuntius caeli mediator idem exstat a summis Gabriel ubique laetus et mundo reserat secreta omnipotentis | Nuntia nobis Gabriel precamur pacis aeternae speciale munus quo poli tandem teneamus aulam semper ovantes | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo | Amen |
H |
Gabrielis, Archang. |
5 years 2 months ago |
|
|
En noctis medium surgite propere cantemus domino jam nova cantica e caelo Gabriel nam venit omnibus vitae nuntius optimus | In gressus placida limina virginis quod prolem pariet caelitus instruit quae collum tumidi conterat aspidis ac Adae genus erigat | Alternis igitur jam chorus efferat exultans animo vocibus angelum humano generi qui nova tempora et caeli bona nuntiat | Sed quae vox hominum promere sufficit quae mundo Gabriel munera conferat sanctas hic animas quas deus advocat laetus ducit in aethera | Te princeps igitur inclyte quae sumus pro nobis miseris poscito gratiam fac et propitium qui valet omnia nobis ut veniam afferat | Amen |
H |
Gabrielis, Archang. |
5 years 2 months ago |
|
|
Potens in terra erit semen ejus R. Generatio rectorum benedicetur |
W |
Joachimi |
6 years 6 months ago |
|
|
Iste quem laeti colimus fideles cujus excelsos canimus triumphos hac die Joseph meruit perennis gaudia vitae | O nimis felix nimis o beatus cujus extremam vigiles ad horam Christus et virgo simul adstiterunt ore sereno | Hinc stygis victor laqueo solutus carnis ad sedes plácido sopore migrat aeternas rutilisque cingit tempora sertis | Ergo regnantem flagitemus omnes adsit ut nobis veniamque nostris obtinens culpis tribuat supernae munera pacis | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen |
H |
Josephi |
5 years 2 months ago |
|
|
Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph |
A |
Josephi |
5 years 2 months ago |
|
|
Te Joseph celebrent agmina caelitum te cuncti resonent christiadum chori qui clarus meritis junctus es inclytae casto foedere virgini | Almo cum tumidam germine conjugem admirans dubio tangeris anxius afflatu superi flaminis angelus conceptum puerum docet | Tu natum dominum stringis ad exteras Aegypti profugum tu sequeris plagas amissum Solymis quaeris et invenis miscens gaudia fletibus | Post mortem reliquos sors pia consecrat palmamque emeritos gloria suscipit tu vivens superis par frueris deo mira sorte beatior | Nobis summa trias parce precantibus da Joseph meritis sidera scandere ut tandem liceat nos tibi perpetim gratum promere canticum | Amen |
H |
Josephi |
5 years 2 months ago |
|
|
Caelitum Joseph decus atque nostrae certa spes vitae columenque mundi quas tibi laeti canimus benignus suscipe laudes | Te sator rerum statuit pudicae virginis sponsum voluitque verbi te patrem dici dedit et ministrum esse salutis | Tu redemptorem stabulo jacentem quem chorus vatum cecinit futurum aspicis gaudens humilisque natum numen adoras | Rex deus regum dominator orbis cujus ad nutum tremit inferorum turba cui pronus famulatur aether se tibi subdit | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis meritis beate gaudia vitae | Amen |
H |
Josephi |
5 years 2 months ago |
|
|
Exsurgens Joseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit conjugem suam |
A |
Josephi |
5 years 2 months ago |
|
|
Te splendor et virtus patris te vita Jesu cordium ab ore qui pendent tuo laudamus inter angelos | Tibi mille densa millium ducum corona militat sed explicat victor crucem Michael salutis signifer | Draconis hic dirum caput in ima pellit tartara ducemque cum rebellibus caelesti ab arce fulminat | Contra ducem superbiae sequamur hunc nos principem ut detur ex agni throno nobis corona gloriae | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen |
H |
Appar. Michaelis |
6 years 4 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica paschale quae fers gaudium piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen |
H |
Inventio Crucis |
6 years 4 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632), p. 860 |
|
Jesu lux vera mentium nos illustra diluculo tot signis per Antonium opaco fulgens saeculo | Hic nautis in naufragio signo salutis adfuit quibus sub lucis radio viae ducatum praebuit | Haereticum lux fidei signo purgat dum jacitur ab alto vasis vitrei fragilitas non frangitur | Irrisor lucis gratiae signorum languet clericus post votum surgens gloriae santi fit testis publicus | Per hunc nos pater luminum signes et lux de lumine illustratoris hominum cum spiritus munimine | Amen |
H |
Antonii Patavini |
5 years 3 months ago |
|
|
Laus regi plena gaudio qui merces militantium se ipsum dat Antonio militiae stipendium | Antoni vir egregie qui tuae quam praenoveras hic vivens arrhas gloriae Christum videns acceperas | Pro te digna dum moreris natorum fit commotio margaritae non funeris cujus fias possessio | Hujus honorem gloriae praedixeras in Padua quae tantis in te gratiae manet donis irrigua | Per te pater cum filio consolatorque spiritus a criminis contagio nos hic emundet funditus | Amen |
H |
Antonii Patavini |
5 years 3 months ago |
|
|
Alleluia In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera tus est alleluia |
Al |
Antonii Patavini |
5 years 3 months ago |
|
|
Dedit mihi dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum |
Cm |
Antonii Patavini |
5 years 3 months ago |
|
|
En gratulemur hodie Christo regi jucundius in cujus aula gloriae jam jubilat Antonius | Francisci patris aemulus sic illi se contemperat ut fonte manans rivulus aquas vitae circumferat | Longe lateque diffluit sitique mortis aridos verbo salutis imbuit dans rore sacro vividos | Hic stigmatum qui bajulo patri natus innititur dum praedicat de titulo confixus ille cernitur | Sub tanto duce militans vincendo se non vincitur duci miles cohabitans jam bello non concutitur | Nos in campo certaminis patrum zelantes gloriam hic sub re nostri nominis vincamus ignominiam | Praestet hoc nati genitor hoc genitoris genitur ac par utrique conditor paraclitus hoc spiritus | Amen |
H |
Antonii Patavini |
5 years 3 months ago |
|
|
Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi posses maculare vitam crimine linguae | Praebuit durum tegumen camelus artubus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis | Caeteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis | Non fuit casti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Joanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen |
H |
Joannis Baptistae |
6 years 4 months ago |
EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr nemorumque cultor maxime vatum | Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina te fructu cumulata centum nexibus ornant | Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides revelle asperum planans iter et reflexos dirige calles | Ut pius mundi sator et redemptor mentibus culpae sine labe puris rite dignetur veniens beatos ponere gressus | Laudibus cives celebrent superni te deus simplex pariterque trine supplices et nos veniam precamur parce redemptis | Amen |
H |
Joannis Baptistae |
6 years 4 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Decora lux aeternitatis auream diem beatis irrigavit ignibus apostolorum quae coronat principes reisque in astra liberam pandit viam | Mundi magister atque caeli janitor Romae parentes arbitrique gentium per ensis ille hic per crucis victor necem vitae senatum laureati possident | O Roma felix quae duorum principum es consecrata glorioso sanguine horum cruore purpurata ceteras excellis orbis una pulchritudines | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula | Amen |
H |
Petri, Pauli |
6 years 4 months ago |
|
|
Pater superni luminis cum Magdalenam respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Amore currit saucia pedes beatos ungere lavare fletu tergere comis et ore lambere | Adstare non timet cruci sepulchro inhaeret anxia truces nec horret milites pellit timorem caritas | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli praemia | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen |
H |
Mariae Magdalenae |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Maria castis osculis lambit dei vestigia fletu rigat tergit comis detersa nardo perlinit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen |
H |
Mariae Magdalenae |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima Hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen |
H |
Mariae Magdalenae |
6 years 5 months ago |
Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
O clara luce clarior lucis aeternae filia dies ista sollemnior tua colit sollemnia | Vitae labentis gaudia spernendo Christum sequeris pascentem inter lilia tuque cum Christo pasceris | Custos sacrarum virginum omni virtute praevia ducis ad sponsum dominum puellarum collegia | Francisco duce fortiter evincis trina proelia dum carnem vincis jugiter mundum atque daemonia | Jam nunc in regno luminum patri conregnans filia da te sequentium agminum recta fore vestigia | Sit patri nato flamini decus honor et gloria nosque commendent numini sanctae Clarae suffragia | Amen |
H |
Clarae |
5 years 2 months ago |
|
|
Concinat plebs fidelium virginale praeconium matris Christi vestigium et novitatis gaudium | Pauperum primogenita dono caelesti praedita obtinet supra merita praemia vitae reddita | Novum sidus emicuit cando lucis apparuit nam lux quae lucem influit claram clarere voluit | Claris orta natalibus nec dum relictis omnibus vacat plenis affectibus pietatis operibus | Sub paupertatis regula patris Francisci ferula clara Christi discipula luce respersit saecula | Mundus et caro vincitur matris Christi connectitur Christo prorsus innititur pauperem pauper sequitur | Spretis nativo genere carnis et mundi foedere clauditur velut carcere dives superno munere | Clauditur velut tumulo nequeam subducta saeculo patet in hoc ergastulo solum dei spectaculo | Tegmina carnis vilia urgens famis inedia arcta quoque jejunia praestant orandi spatia | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen |
H |
Clarae |
5 years 2 months ago |
|
|
Generat virgo filias mentis maternae conscias Christi sponsas et socias corruptionis inscias | Clarum nomen effunditur sanctum nomen extenditur facto doctrina proditur virtus divina panditur | Construuntur caenobia vasti per orbis spatia crescit sororum copia claret matris notitia | Deficit virtus corporis morbo prolixi temporis sumit augmentum roboris virtus sacrati pectoris | Tandem languore premitur laeta nimis egreditur dies extrema clauditur spiritus caelo redditur | Te prosequentes laudibus piis faveto precibus adesto postulantibus tuis virgo supplicibus | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen |
H |
Clarae |
5 years 2 months ago |
|
|
Gaude mater ecclesia laetam agens memoriam quae novae prolis gaudia mittis ad caeli curiam | Praedicatorum ordinis dux et pater Dominicus mundi jam fulget terminis civis effectus caelicus | Carnis liber ergastulo caeli potitur gloria pro paupertatis cingulo stola dotatur regia | Fragrans odor de tumulo cum virtutum frequentia clamat pro Christi famulo summi regis magnalia | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen |
H |
Dominici |
5 years 2 months ago |
|
|
Novus athleta domini collaudetur Dominicus qui rem conformat nomini vir factus evangelicus | Conservans sine macula virginitatis lilium ardebat quasi facula pro zelo pereuntium | Mundum calcans sub pedibus manum misit ad fortia nudus occurrens hostibus Christi suffultus gratia | Pugnat verbo miraculis missis per orbem fratribus crebros adjungens sedulis fletus orationibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen |
H |
Dominici |
5 years 2 months ago |
|
|
Hymnum novae laetitiae dulci productum cantico noster depromat hodie chorus sancto Dominico | Vergente mundi vespere novum sidus exoritur et clausis culpae carcere praeco salutis mittitur | Doctrinam evangelicam spargens per orbis cardinem pestem fugat haereticam novum producens ordinem | Hic est fons ille modicus crescens in flumen maximum qui mundo jam mirificus potum largitur optimum | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen |
H |
Dominici |
5 years 2 months ago |
|
|
Quicumque Christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae | Illustre quiddam cernimus quod nesciat finem pati sublime celsum interminum antiquius caelo et chao | Hic ille rex est gentium populique rex judaici promissus Abrahae patri ejusque in aevum semini | Hunc et prophetis testibus isdemque signatoribus testator et pater jubet audire nos et credere | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen |
H |
Transfiguratio Dom. |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Miris modis repente liber ferrea Christo jubente vincla Petrus exuit ovilis ille pastor et rector gregis vitae recludit pascua et fontes sacros ovesque servat creditas arcet lupos | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen |
H |
Vincula Petri |
6 years 5 months ago |
Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
O crux gloriosa o crux veneranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus redemptus |
A |
Exaltatio Crucis |
6 years 7 months ago |
|
|
Protege domine plebem tuam per signum sanctae crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium |
Of |
Exaltatio Crucis |
6 years 6 months ago |
|
|
O crux admirabilis evacuatio vulnerum restitutio sanitatum |
A |
Exaltatio Crucis |
6 years 9 months ago |
|
|
Regem adoremus dominum qui pependit in ligno |
I |
Exaltatio Crucis |
6 years 9 months ago |
|
|
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica in hac triumphi gloria piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen |
H |
Exaltatio Crucis |
6 years 4 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632), p. 1029 |
|
Salvator mundi salva nos qui per crucem et sanguinem tuum redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur deus noster |
A |
Exaltatio Crucis |
6 years 9 months ago |
|
|
Hoc signum crucis apparebit in caelo cum dominus ad judicandum venerit |
A |
Exaltatio Crucis |
6 years 8 months ago |
|
|
Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior in qua vita mundi pependit in qua Christus triumphavit et mors mortem superavit in aeternum |
A |
Exaltatio Crucis |
6 years 8 months ago |
|
|
O magnum pietatis opus mors mortua tunc est in ligno quando mortua vita fuit |
A |
Exaltatio Crucis |
6 years 8 months ago |
|
|
Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula |
PS |
Exaltatio Crucis |
6 years 8 months ago |
|
|
Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis |
A |
Exaltatio Crucis |
6 years 8 months ago |
|
|
Crucis Christi mons Alvernae recenset mysteria ubi salutis aeternae dantur privilegia dum Franciscus dat lucernae crucis sua studia | Hoc in monte vir devotus specu solitaria paupera mundo semotus condensat jejunia vigil nudus ardens totus crebra dat suspiria | Solus ergo clausus orans mente sursum agitur super gestis crucis plorans maerore conficitur crucisque fructum implorans animo resolvitur | Ad quem venit rex e caelo amictu Seraphico sex alarum tectus velo aspectu pacifico affixusque crucis telo portento mirifico | Cernit servus redemptorem passum impassibilem lumen patris et splendorem tam pium tam humilem verborum audit tenorem viro non effabilem | Vertex montis inflammatur vicinis cernentibus cor Francisci transformatur amoris ardoribus corpus vero mox ornatur mirandis stigmatibus | Collaudetur crucifixus tollens mundi scelera quem laudat concrucifixus crucis ferens vulnera Franciscus prorsus innixus super mundi foedera | Amen |
H |
Stig. Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Crucis arma fulgentia vidit Franciscus dormiens Christum dicentem audiens tua erunt haec omnia | Crucis vis et refugium haec crucis arma praebuit quibus Franciscis induit adversus adversarium | Crucis sacrata lectio Franciscum ter admonuit dum ter librum aperuit pro virtutis indicio | Crucis Christi devotio Francisci traxit studia cinctaque cordis gaudia cum omni desiderio | Crucis ut ad supplicia Christum Franciscus positum videt et audit monitum haec sequere vestigia | Crucis haerens vestigia crucis fructum consequitur quo corde carne pungitur et signatur indiciis | Crucis virtus et gratia nos consignet in frontibus in membris et in sensibus pro perenni custodia | Amen |
H |
Stig. Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Crucis vox hunc alloquitur ter dicens tute praepara vade Francisce repara domum meam quae labitur |
A |
Stig. Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Crucis verbum proponitur fratribus per Antonium et Franciscus ad ostium in crucis modum cernitur |
A |
Stig. Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Crucis arbore eximia per os Francisci surgere apparens cogit fugere draconem et daemonia |
A |
Stig. Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Crucis signum thau littera fronti Francisci scribitur quae varie distinguitur miranda lucis opera |
A |
Stig. Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Crucis magnum mysterium super Francisco claruit dum signatus apparuit cruce duorum ensium |
A |
Stig. Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
In caelesti collegio novus collega colitur in sanctorum rosario novellus flos producitur | Franciscus florens gratia forma factus humilium laetus potitur gloria sortis consors humilium | Metit de sparso semine plenae messis manipulum fallens sub terrae tegmine nostrae salutis aemulum | Hic carnis supercilium legi subjecit spiritu mundum vicit et vitium se victo victor inclytus | Linguae manus praeambula verbo paravit semitam et amplectuntur saecula doctrinam facto proditam | In paupertatis praedio minorum plantans vineam ostendit magisterio vitae vivendi lineam | Ad aeternas divitias turbas allexit pauperum quos ad caeli delicias lingua vocavit operum | Vita doctrina splenduit resplendet et miraculis sic praefuit quod profuit via lucerna populis | Summi regis palatio doctor lota discipulos saluti privilegio Christi praemuni famulos | De tenebris miseriae sequaces stellae praeviae quaeramus patrem gratiae consortes tandem gloriae | Amen |
H |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Hic vir de vanitatibus dum cogitat frequenter divinis charismatibus praeventus est clementer |
A |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Plaude turba paupercula patre ditata paupere laudes propina pocula sacro depressa ubere | Hic simplex rectus humilis pacis cultor amabilis lumen in vase fictili ardens lucens in fragili | Vili contentus tegmine sancto calescens flamine vicit ardorem caumata Christi dum gestat stigmata | Carnem mundumque conterens hostes malignos proterens auream victor meruit aureolam dum docuit | Pauper nudus egreditur caelum dives ingreditur spargit virtutum munera aegris profligat vulnera | Verorum pater pauperum nos pauperes fac spiritu consortes redde superum erectos ab interitu | Patri nato paraclito decus honor et gloria sint hujus sancti merita nobis aeterna gaudia | Amen |
H |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Excelsi dextrae gratia in dies confortatus caeli suspirat praemia quae tenet nunc beatus |
A |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Decus morum dux minorum Franciscus tenens bravium in te vite datur vitae Christe redemptor omnium | Plaudat frater regnat pater concivis caeli civibus cedat fletus psallat coetus exsultet caelum laudibus | Demptum solo datum polo signorum probant opera ergo vivit nam adivit aeterna Christi munera | Pro terrenis votis plenis reportat dona gloriae quem decoras quem honoras summae deus clementiae | Hunc sequantur huic jungantur qui ex Aegypto exeunt in quo duce clara luce vexilla regis prodeunt | Regis signum ducem dignum insignit manu latere lux accedit nox recedit jam lucis orto sidere | Est dux fidus clarum sidus ducit relucet devia devitando demonstrando beata nobis gaudia | Mina gregem dux ad regem collisor hostis callidi nos conducas et inducas ad cenam agni providi | Amen |
H |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Edoctus autem caelitus per visum per languores mundi contemnit penitus thesauros et honores |
A |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes sub honore beati Francisci de cujus solemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei |
In |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Posuit me sibi quasi in signum R. Circundedit me lanceis suis |
W |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Sanctitatis nova signa prodierunt laude digna mira valde et benigna in Francisco credita | Legi Christi paris formae reformatur jus conforme tenet ritus datae normae culmen apostolicum | Quaerit loca lacrimarum promit voces cor amarum gemit maestus tempus carum perditum in saeculo | Carnem frenat sub censura transformatam in figura cibum capit de scriptura abigit terrestria | Sacrum corpus consignatur manu pede vulneratur dextrum latus perforatur cruentatur sanguine | Cessat artis armatura in membrorum apertura non impressit hos natura non tortura mallei | Nos Francisce tueamur in adversis protegamur ut mercede perfruamur in caelesti gloria | Fac consortes supernorum quos informas vita morum consequatur grex minorum sempiterna gaudia | Amen | Alleluia. |
Sq |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Sagittae tuae infixae sunt mihi R. Et confirmasti super me manum tuam |
W |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Manus meae stillaverunt myrrham R. Et digiti mei pleni myrrha probatissima |
W |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis |
Cm |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Proles de caelo prodiit novis utens prodigiis caelum caecis aperuit siccis mare vestigiis | Spoliatis Aegyptiis transit dives sed pauperis nec rem nec nomen perdidit factus felix pro miseris | Assumptus cum apostolis in montem novi luminis in paupertatis praediis Christo Franciscus intulit | Fac tria tabernacula Petri secutus studia cujus exemplo nobili sponte reliquit omnia | Legi prophetae gratiae gratum gerens obsequium trinitatis officium festo solemni celebrat | Dum reparat virtutibus hospes triplex hospitium et beatarum mentium dum templum Christo consecrat | Domum portam et tumulum pater Francisce visita et hevae prolem miseram a somno mortis excita | Amen |
H |
Francisci |
5 years 2 months ago |
|
|
Petre sol terris oriens Iberis lucis ut spargas radios per orbem quas tuo laeti canimus triumpho suscipe laudes | Per te in antiquos renovata mores clara Francisci soboles nitescit crescit et virtus rediviva largo munere caeli | Omne quod vitam maculat perosus mente constanti pereuntis aevi despicis pompam precibusque placas numinis iram | Artubus castis nimium severus te fame et diris crucias flagellis sternis et noctu lacerata duro stipite membra | Dignus hinc celsas habitare sedes saepe sublimis volitare in altum visus et mundi fugiens tumultum proximus astris | Nunc preces audi gemitusque nostros integros nobis sine labe mores et tuos nostris animis salubres ingere sensus | Annuat rerum sator et perenne sit decus patri genitaeque proli et tibi flamen deus unus omni tempore saeculi | Amen |
H |
Petri Alcantarae |
5 years 2 months ago |
|
|
Petri parentis optimi germen canamus inclytum qui pauperum pauperrimus extrema quaeque pertulit | Hic Christi amore saucius ut perditis succurreret stupenda paenitentiae exempla mundo praebuit | Sitim famemque sufferens et veste tectus hispida quidquid luendum est noxiis a se flagellis exigit | Loris revinctus ferreis exangue corpus conficit et singulis ex artubus emanat unda sanguinis | Dum flexo adorat poplite crucis sacratum stipitem crux emicat divinitus ipsumque splendor imbuit | Decus minorum suscipe laudes precesque supplicum tuos as alto mitius pater beate respice | Sit laus patri sit filio tibique sancte spiritus duc per Petri vestigia nos ad superna gaudia | Amen |
H |
Petri Alcantarae |
5 years 2 months ago |
|
|
Hortus minorum fertilis florem novellum germinat odore qui gratissimo mundi replevit ambitum | Miris nitens virtutibus signis refulget plurimis terris aquis et ignibus auraeque nimbis imperat | Ex fuste tellus arido in vita fructus protulit sanctis subacta gressibus iter dederunt flumina | Delapsa nix e nubibus suspensa caeli robore cunctis stupendam saeculis paravit aedem corpori | Extinxit ignis impetum agros rigavit imbribus jejuna fratrum corpora esca cibavit caelica | Praesens adest absentibus affert medelam languidis casus futuros prospicit motusque cordis detegit | Patri simul cum filio sanctoque laus sit flamini qui nos ad aulam gloriae Petri precatu dirigat | Amen |
H |
Petri Alcantarae |
5 years 2 months ago |
|
|
Tibi Christe splendor patris vita virtus cordium in conspectu angelorum votis voce psallimus alternantes concrepando melos damus vocibus | Collaudamus venerantes omnes caeli principes sed praecipue fidelem medicum et comitem Raphaelem in virtute alligantem daemonem | Quo custode procul pelle rex Christe piissime omne nefas inimici mundo corde et corpore paradiso redde tuo nos sola clementia | Gloriam patri melodis personemus vocibus gloriam Christo canamus gloriam paraclito qui deus trinus et unus exstat ante saecula |
H |
Raphaelis, Archang. |
5 years 2 months ago |
|
|
Christe sanctorum decus angelorum rector humani generis et auctor nobis aeternum tribue benignus scandere regnum | Angelum nobis medicum salutis mite de caelis Raphael ut omnes sanet aegrotos pariterque nostros dirigat actus | Hinc dei nostris genetrix Maria totus et nobis chorus angelorum semper assistat simul et beata concio tota | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo |
H |
Raphaelis, Archang. |
5 years 2 months ago |
|
|
Placare Christe servulis quibus patris clementiam tuae ad tribunal gratiae patrona virgo postulat | Et vos beata per novem distincta gyros agmina antiqua cum praesentibus futura damna pellite | Apostoli cum vatibus apud severum judicem veris reorum fletibus exposcite indulgentiam | Vos purpurati martyres vos candidati praemio confessionis exsules vocate nos in patriam | Chorea casta virginum et quos eremus incolas transmisit astris caelitum locate nos in sedibus | Auferte gentem perfidam credentium de finibus ut unus omnes unicum ovile nos pastor regat | Deo patri sit gloria natoque patris unico sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen |
H |
Omnium Sanctorum |
6 years 5 months ago |
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632) |