Jesus Estevez | Cantus Index for Office and Mass

Jesus Estevez

Chants added by the contributor

Displaying 51 - 100 of 151 chants
Cantus ID Full text Genre Feastsort descending Created

008300.2

Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 11 months 1 week ago

a01579

Exultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt | Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum | Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus | Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus | Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen H Apostolorum et Evangelistarum 10 months 1 week ago

a01580

Aeterna Christi munera apostolorum gloriam palmas et hymnos debitos laetis canamus mentibus | Ecclesiarum principes belli triumphales duces caelestis aulae milites et vera mundi lumina | Devota sanctorum fides invicta spes credentium perfecta Christi caritas mundi tyrannum conterit | In his paterna gloria in his triumphat filius in his voluntas spiritus caelum repletur gaudio | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Apostolorum et Evangelistarum 10 months 1 week ago

a01581

Tristes erant apostoli de Christi acerbo funere quem morte crudelissima servi necarant impii | Sermone verax angelus mulieribus praedixerat mox ore Christus gaudium gregi feret fidelium | Ad anxios apostolos currunt statim dum nuntiae illae micantis obvia Christi tenent vestigia | Galilaeae ad alta montium se conferunt apostoli jesuque voti compotes almo beantur lumine | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H Apostolorum et Evangelistarum 10 months 1 week ago

a01582

Paschale mundo gaudium sol nuntiat formosior cum luce fulgentem nova Jesum vident apostoli | In carne Christi vulnera micare tamquam sidera mirantur et quidquid vident testes fideles praedicant | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut lingua grates debitas tuo rependat nomini | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H Apostolorum et Evangelistarum 10 months 1 week ago

a01567

Egregie doctor paule mores instrue et nostra tecum pectora in coelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet charitas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen H Conversio Pauli 10 months 2 weeks ago

a01556

Crudelis Herodes deum regem venire quid times non eripit mortalia qui regna caelestia | lbant Magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Epiphania 11 months 1 week ago

a01557

O sola magnarum urbium major Bethlem cui contigit ducem salutis caelitus incorporatum gignere | Quem stella quae solis rotam vincit decore ac ilumine venisse terris nuntiat cum carne terrestri deum | Videre postquam illum Magi eoa promunt munera stratique votis offerunt thus myrrham et aurum regium | Regem deumque annuntiant thesaurus et fragrans odor thuris Sabaei ac myrrheus pulvis sepulchrum praedocet | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Epiphania 11 months 1 week ago

a01133.1

Quodcumque in orbe nexibus revinxeris erit revinctum Petre in arce siderum et quod resolvit hic potestas tradita erit solutum caeli in alto vertice in fine mundi judicabis saeculum | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen H Cathedra Petri 10 months 2 weeks ago

a01134.1

Beate pastor Petre clemens accipe voces precantum criminumque vincula verbo resolve cui potestas tradita aperire terris caelum apertum claudere | Egregie doctor paule mores instrue et nostra tecum pectora in coelum trahe velata dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet charitas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen H Cathedra Petri 10 months 2 weeks ago

a01544

Potens in terra erit semen ejus R. Generatio rectorum benedicetur W Joachimi 12 months 3 days ago

a01593

Te splendor et virtus patris te vita Jesu cordium ab ore qui pendent tuo laudamus inter angelos | Tibi mille densa millium ducum corona militat sed explicat victor crucem Michael salutis signifer | Draconis hic dirum caput in ima pellit tartara ducemque cum rebellibus caelesti ab arce fulminat | Contra ducem superbiae sequamur hunc nos principem ut detur ex agni throno nobis corona gloriae | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen H Appar. Michaelis 10 months 2 days ago

a01594

Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus pacis Michael in aedes caelitus nostras veniat serenae auctor ut pacis lacrimosa in orcum bella releget | Angelus fortis Gabriel ut hostes pellat antiquos et amica caelo quae triumphator statuit per orbem templa revisat | Angelus nostrae medicus salutis adsit e caelo Raphael ut omnes sanet aegrotos dubiosque vitae dirigat actus | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen H Appar. Michaelis 10 months 2 days ago

008410.2

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus brachiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica paschale quae fers gaudium piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen H Inventio Crucis 10 months 2 days ago

008406.1

Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Joannes | Nuntius celso veniens olympo te patri magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae ordine promit | Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis | Ventris obstruso recubans cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Joannis Baptistae 10 months 2 days ago

a01595

Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi posses maculare vitam crimine linguae | Praebuit durum tegumen camelus artubus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis | Caeteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis | Non fuit casti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Joanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Joannis Baptistae 10 months 2 days ago

a01596

O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr nemorumque cultor maxime vatum | Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina te fructu cumulata centum nexibus ornant | Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides revelle asperum planans iter et reflexos dirige calles | Ut pius mundi sator et redemptor mentibus culpae sine labe puris rite dignetur veniens beatos ponere gressus | Laudibus cives celebrent superni te deus simplex pariterque trine supplices et nos veniam precamur parce redemptis | Amen H Joannis Baptistae 10 months 2 days ago

a01597

Decora lux aeternitatis auream diem beatis irrigavit ignibus apostolorum quae coronat principes reisque in astra liberam pandit viam | Mundi magister atque caeli janitor Romae parentes arbitrique gentium per ensis ille hic per crucis victor necem vitae senatum laureati possident | O Roma felix quae duorum principum es consecrata glorioso sanguine horum cruore purpurata ceteras excellis orbis una pulchritudines | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula | Amen H Petri, Pauli 10 months 2 days ago

a01571

Maria castis osculis lambit dei vestigia fletu rigat tergit comis detersa nardo perlinit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Mariae Magdalenae 10 months 2 weeks ago

a01572

Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen H Mariae Magdalenae 10 months 2 weeks ago

a01570

Pater superni luminis cum Magdalenam respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Amore currit saucia pedes beatos ungere lavare fletu tergere comis et ore lambere | Adstare non timet cruci sepulchro inhaeret anxia truces nec horret milites pellit timorem caritas | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli praemia | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Mariae Magdalenae 10 months 2 weeks ago

008343b.1

Nardi Maria pistici unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et de tergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula amen H Mariae Magdalenae 1 year 3 weeks ago

a01543.1

Quicumque Christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae | Illustre quiddam cernimus quod nesciat finem pati sublime celsum interminum antiquius caelo et chao | Hic ille rex est gentium populique rex judaici promissus Abrahae patri ejusque in aevum semini | Hunc et prophetis testibus Iisdemque signatoribus testator et pater jubet audire nos et credere | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Transfiguratio Dom. 10 months 2 weeks ago

a01574

Lux alma Jesu mentium dum corda nostra recreas culpae fugas caliginem et nos reples dulcedine | Quam laetus est quem visitas consors paternae dexterae tu dulce lumen patriae carnis negatum sensibus | Splendor paternae gloriae incomprehensa caritas nobis amoris copiam largire per praesentiam | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Transfiguratio Dom. 10 months 2 weeks ago

a01573

Miris modis repente liber ferrea Christo jubente vincla Petrus exuit ovilis ille pastor et rector gregis vitae recludit pascua et fontes sacros ovesque servat creditas arcet lupos | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen H Vincula Petri 10 months 2 weeks ago

a01522

Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula PS Exaltatio Crucis 1 year 1 month ago

004690.1

Salvator mundi salva nos qui per crucem et sanguinem tuum redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur deus noster A Exaltatio Crucis 1 year 2 months ago

g00376.1

Protege Domine plebem tuam per signum sanctae Crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium. Of Exaltatio Crucis 12 months 3 days ago

005227.1

Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis A Exaltatio Crucis 1 year 1 month ago

004018.1

O crux gloriosa o crux veneranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus redemptus A Exaltatio Crucis 1 year 3 weeks ago

202214.1

Hoc signum crucis apparebit in caelo cum dominus ad judicandum venerit A Exaltatio Crucis 1 year 1 month ago

008410.3

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus brachiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica in hac triumphi gloria piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen H Exaltatio Crucis 10 months 2 days ago

005061.1

Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior in qua vita mundi pependit in qua Christus triumphavit et mors mortem superavit in aeternum A Exaltatio Crucis 1 year 1 month ago

004014.1

O crux admirabilis evacuatio vulnerum restitutio sanitatum A Exaltatio Crucis 1 year 2 months ago

004035.1

O magnum pietatis opus mors mortua tunc est in ligno quando mortua vita fuit A Exaltatio Crucis 1 year 1 month ago

100221.1

Regem adoremus dominum qui pependit in ligno I Exaltatio Crucis 1 year 2 months ago

a01577

Placare Christe servulis quibus patris clementiam tuae ad tribunal gratiae patrona virgo postulat | Et vos beata per novem distincta gyros agmina antiqua cum praesentibus futura damna pellite | Apostoli cum vatibus apud severum judicem veris reorum fletibus exposcite indulgentiam | Vos purpurati martyres vos candidati praemio confessionis exsules vocate nos in patriam | Chorea casta virginum et quos eremus incolas transmisit astris caelitum locate nos in sedibus | Auferte gentem perfidam credentium de finibus ut unus omnes unicum ovile nos pastor regat | Deo patri sit gloria natoque patris unico sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen H Omnium Sanctorum 10 months 2 weeks ago

a01578

Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis | Vos angelorum millia patrumque coetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam | Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen H Omnium Sanctorum 10 months 1 week ago

001470.1

Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem nec flumina peccatorum obruent Mariam A Conceptio Mariae 6 months 2 weeks ago

a01697

Nihil est candoris nihil est splendoris nihil est virtutis quod non resplendeat in virgine gloriosa A Conceptio Mariae 2 months 4 weeks ago

a01641

Vox enim tua dulcis et facies illa tua decora nimis A Conceptio Mariae 6 months 3 weeks ago

002402.1

Dominus custodit te ab omni malo Maria custodivit animam tuam introitum tuum et exitum tuum in saeculum A Conceptio Mariae 3 months 21 hours ago

g02872

Egredimini et videte filiae Sion reginam vestram quam laudant astra matutina cuius pulchritudinem sol et luna mirantur et iubilant omnes filii dei In Conceptio Mariae 2 months 4 weeks ago

205662.1

Multae filiae congregaverunt sibi divitas tu vero supergressa es universas A Conceptio Mariae 6 months 3 weeks ago

007842.1

Vere dominus est in loco isto et ego nesciebam R Conceptio Mariae 2 months 4 weeks ago

006670.1

Eruisti a framea deus animam meam R Conceptio Mariae 2 months 4 weeks ago

a01650

A custodia matutina usque ad noctem speravit Maria in domino quia copiosa apud eum redemptio A Conceptio Mariae 6 months 2 weeks ago

a01698

Quae neque serpentis persuasione decepta nec ejus venenosis afflatibus infecta est A Conceptio Mariae 2 months 4 weeks ago

204024.1

Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens innixa supra dilectum filium A Conceptio Mariae 6 months 3 weeks ago

002886.1

Fluminis impetus laetificat civitatem dei sanctificavit tabernaculum suum altissimus A Conceptio Mariae 3 months 4 min ago

Pages