Jesus Estevez | Cantus Index for Office and Mass

Jesus Estevez

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 115 chants
Cantus ID Full text Genresort descending Feast Created

005061.1

Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior in qua vita mundi pependit in qua Christus triumphavit et mors mortem superavit in aeternum A Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

004014.1

O crux admirabilis evacuatio vulnerum restitutio sanitatum A Exaltatio Crucis 6 months 1 week ago

201372.1

Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum A Exspectationis BMV 4 months 1 week ago

004035.1

O magnum pietatis opus mors mortua tunc est in ligno quando mortua vita fuit A Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

002508.1

Ecce dominus noster cum virtute veniet et illuminabit oculos servorum suorum alleluia A Exspectationis BMV 4 months 2 weeks ago

002106.1

De fructu ventris tui ponam super sedem tuam A Exspectationis BMV 3 months 3 weeks ago

004690.1

Salvator mundi salva nos qui per crucem et sanguinem tuum redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur deus noster A Exaltatio Crucis 6 months 1 week ago

005227.1

Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis A Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

004018.1

O crux gloriosa o crux veneranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus redemptus A Exaltatio Crucis 4 months 2 weeks ago

202214.1

Hoc signum crucis apparebit in caelo cum dominus ad judicandum venerit A Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

002527.1

Ecce nomen domini de longinquo et claritas ejus replet orbem terrarum A Exspectationis BMV 4 months 2 weeks ago

g01362.1

Alleluia Justus ut palma florebit sicut cedrus libani multiplicabitur Al Didaci Confessoris 3 months 3 weeks ago

g02867

Tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris Cm Didaci Confessoris 3 months 3 weeks ago

g02853

Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo libera me Gr Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

g02863

Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 4 days ago

g02854

Qui cogitaverunt malitias in corde tota die constituebant praelia GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

g02859

Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem orationis meae GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 4 days ago

g02855

Acverunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

g02860

Domine domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 4 days ago

g02856

Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis libera me GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

g02861

Ne tradas me a desiderio meo peccatori cogitaverunt adversum me ne derelinquas me ne umquam exaltentur GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 4 days ago

g02857

Qui cogitaverunt subplantare gressus meos absconderunt superbi laqveum mihi GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

g02862

Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 4 days ago

g02858

Et funes extenderunt in laqveum pedibus meis juxta iter scandalum posverunt mihi GrV Fer. 6 in Parasceve 5 months 5 days ago

a01567

Egregie doctor paule mores instrue et nostra tecum pectora in coelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet charitas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen H Conversio Pauli 2 months 1 week ago

a01591

Alto ex olympo vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen H In Dedicatione Ecclesiae 2 months 1 day ago

a01550

Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit | Tu lumen et splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli | Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Testatur hoc praesens dies currens per anni circulum quod solus e sinu patris mundi salus adveneris | Hunc astra tellus aequora hunc omne quod caelo subest salutis auctorem novae novo salutat cantico | Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus | Jesus tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini 3 months 3 days ago

g01593.1

Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam | In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis | Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem | Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium | O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium | Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria | Amen H Corporis Christi 2 months 1 week ago

a01585

Iste confessor domini colentes quem pie laudant populi per orbem hac die laetus meruit beatas scandere sedes | Qui pius prudens humilis pudicus sobriam duxit sine labe vitam donec humanos animavit aurae spiritus artus | Cujus ob praestans meritum frequenter aegra quae passim jacuere membra viribus morbi domitis saluti restituuntur | Noster hinc illi chorus obsequentem concinit laudem celebresque palmas ut piis ejus precibus juvemur omne per aevum | Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus | Amen H Comm. unius Confessoris Pontificis 2 months 1 day ago

a01580

Aeterna Christi munera apostolorum gloriam palmas et hymnos debitos laetis canamus mentibus | Ecclesiarum principes belli triumphales duces caelestis aulae milites et vera mundi lumina | Devota sanctorum fides invicta spes credentium perfecta Christi caritas mundi tyrannum conterit | In his paterna gloria in his triumphat filius in his voluntas spiritus caelum repletur gaudio | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Apostolorum et Evangelistarum 2 months 3 days ago

g01594.1

Salutis humanae sator Jesu voluptas cordium orbis redempti conditor et casta lux amantium | Qua victus es clementia ut nostra ferres crimina mortem subires innocens a morte nos ut tolleres | Perrumpis infernum chaos vinctis catenas detrahis victor triumpho nobili ad dexteram patris sedes | Te cogat indulgentia ut damna nostra sarcias tuique vultus compotes dites beato lumine | Tu dux ad astra et semita sis meta nostris cordibus sis lacrimarum gaudium sis dulce vitae praemium | Amen H Ascensio Domini 2 months 3 weeks ago

a01572

Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae paenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una paenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen H Mariae Magdalenae 2 months 4 days ago

a01594

Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus pacis Michael in aedes caelitus nostras veniat serenae auctor ut pacis lacrimosa in orcum bella releget | Angelus fortis Gabriel ut hostes pellat antiquos et amica caelo quae triumphator statuit per orbem templa revisat | Angelus nostrae medicus salutis adsit e caelo Raphael ut omnes sanet aegrotos dubiosque vitae dirigat actus | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen H Appar. Michaelis 1 month 3 weeks ago

a01557

O sola magnarum urbium major Bethlem cui contigit ducem salutis caelitus incorporatum gignere | Quem stella quae solis rotam vincit decore ac ilumine venisse terris nuntiat cum carne terrestri deum | Videre postquam illum Magi eoa promunt munera stratique votis offerunt thus myrrham et aurum regium | Regem deumque annuntiant thesaurus et fragrans odor thuris Sabaei ac myrrheus pulvis sepulchrum praedocet | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Epiphania 3 months 20 hours ago

008272.1

Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mitis nos culpis solutos mites fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Amen H Comm. BMV 2 months 1 week ago

008411.1

Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis festum canimus beatae accipe votum | Haec enim palmae duplicis beata sorte dum gestit fragilem domare corporis sexum domuit cruentum caede tyrannum | Unde nec mortem nec amica mortis mille poenarum genera expavescens sanguine effuso meruit serenum scandere caelum | Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Comm. unius Virginis non Martyris 2 months 1 day ago

a01546

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei iam sonat iubarque solis evocat | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus iacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Iesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Dominica in estate 3 months 5 days ago

830431.1

Jam sol recedit igneus tu lux perennis unitas nostris beata trinitas infunde amorem cordibus | Te mane laudum carmine te deprecamur vespere digneris ut te supplices laudemus inter caelites | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen H De Trinitate 2 months 1 week ago

a01583

Invicte martyr unicum patris secutus filium victis triumphas hostibus victor fruens caelestibus | Tui precatus munere nostrum reatum dilue arcens mali contagium vitae repellens taedium | Soluta sunt jam vincula tuis sacrati corporis nos solve vinclis saeculi dono superni numinis | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Comm. unius Martyris 2 months 2 days ago

a01576

Haec est dies qua candidae instar columbae caelitum ad sacra templa spiritus se transtulit Teresiae | Sponsique voces audiit veni soror de vertice Carmeli ad agni nuptias veni ad coronam gloriae | Te sponse Jesu virginum beati adorent ordines et nuptiali cantico laudent per omne saeculum | Amen H Teresiae Virginis 2 months 4 days ago

a01598

Martinae celebri plaudite nomini cives Romulei plaudite gloriae insignem meritis dicite virginem Christi dicite martyrem | Haec dum conspicuis orta parentibus inter delicias inter amabiles luxus illecebras ditibus affluit faustae muneribus domus | Vitae despiciens commoda dedicat se rerum domino et munifica manu Christi pauperibus distribuens opes quaerit praemia caelitum | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une et trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen H Martinae Virginis et Martyris 1 month 3 weeks ago

g00965.1

Lustra sex qui jam peregit tempus implens corporis sponte libera redemptor passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Felle potus ecce languet spina clavi lancea mite corpus perforarunt unda manat et cruor terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis silva talem nulla profert fronde flore germine dulce ferrum dulce lignum dulce pondus sustinent | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite | Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam atque portum praeparare arca mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen H Dom. de Passione 2 months 3 weeks ago

a01568

Domare cordis impetus Elisabeth fortis inopsque deo servire regno praetulit | En fulgidis recepta caeli sedibus sidereaeque domus ditata sanctis gaudiis | Nunc regnat inter caelites beatior et premit astra docens quae vera regni bona | Patri potestas filioque gloria perpetuumque decus tibi sit alme spiritus | Amen H Elisabeth Reginae Portugalliae, Viduae 2 months 4 days ago

a01592

Nullis te genitor blanditiis trahit non vitae caperis divitis otio gemmarumve nitore regnandive cupidine | Diris non acies te gladii minis nec terret perimens carnificis furor nam mansura caducis praefers gaudia caelitum | Nunc nos e superum protege sedibus clemens atque preces dum canimus tua quaesitam nece palmam pronis auribus excipe | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | H Hermenegildi Martyris 2 months 23 hours ago

008248.1

A solis ortus cardine ad usque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit | Castae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae baiulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum concepit alvo filium | Enititur puerpera quem Gabriel praedixerat quem ventre matris gestiens baptista clausum senserat | Faeno iacere pertulit praesepe non abhorruit et lacte modico pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deo palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini 3 months 3 days ago

a01133.1

Quodcumque in orbe nexibus revinxeris erit revinctum Petre in arce siderum et quod resolvit hic potestas tradita erit solutum caeli in alto vertice in fine mundi judicabis saeculum | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen H Cathedra Petri 2 months 1 week ago

a01586

Jesu redemptor omnium perpes corona praesulum in hac die clementius indulgeas precantibus | Tui sacri qua nominis confessor almus claruit hujus celebrat annua devota plebs solemnia | Qui rite mundi gaudia hujus caduca respuens aeternitatis praemio potitur inter angelos | Hujus benignus annue nobis sequi vestigia hujus precatu servulis dimitte noxam criminis | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Comm. unius Confessoris Pontificis 2 months 1 day ago

a01581

Tristes erant apostoli de Christi acerbo funere quem morte crudelissima servi necarant impii | Sermone verax angelus mulieribus praedixerat mox ore Christus gaudium gregi feret fidelium | Ad anxios apostolos currunt statim dum nuntiae illae micantis obvia Christi tenent vestigia | Galilaeae ad alta montium se conferunt apostoli jesuque voti compotes almo beantur lumine | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H Apostolorum et Evangelistarum 2 months 3 days ago

008343b.1

Nardi Maria pistici unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et de tergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula amen H Mariae Magdalenae 4 months 2 weeks ago

g01596.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Ascensio Domini 2 months 3 weeks ago

Pages