Jesus Estevez | Cantus Index for Office and Mass

Jesus Estevez

Chants added by the contributor

Displaying 101 - 200 of 232 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a02005

Quae pura scandis aethera instar columbae candidae sacrum tibi quod fundimus carmen benigna suscipe | Te nascituram conspicit pater velut praefulgidum sidus repellens nubila mundumque spargens lumine | Praevente caeli munere adhuc puella moribus claris refulges inclyta lucis futurae praeviis | Terrena jam fastidiens ferves amore patriae quem nutris hinc ardentius Christi locata in atriis | Jesu tibi sit gloria castae parentis lilium cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Catharinae Bononiensis 5 years 2 months ago

008409.1

Verbum supernum prodiens e patris aeterni sinu qui natus orbi subvenis labente cursu temporis | Ilumina nunc pectora tuoque amore concrema ut cor caduca deserens caeli voluptas impleat | Ut cum tribunal judicis damnabit igni noxios et vox amica debitum vocabit ad caelum pios | Non esca flammarum nigros volvamur inter turbines vultu dei sed compotes caeli fruamur gaudiis | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Dom. 1 Adventus 6 years 6 months ago EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a02017

Novus athleta domini collaudetur Dominicus qui rem conformat nomini vir factus evangelicus | Conservans sine macula virginitatis lilium ardebat quasi facula pro zelo pereuntium | Mundum calcans sub pedibus manum misit ad fortia nudus occurrens hostibus Christi suffultus gratia | Pugnat verbo miraculis missis per orbem fratribus crebros adjungens sedulis fletus orationibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen H Dominici 5 years 2 months ago

a01563

Non illam crucians ungula non ferae non virgae horribili vulnere commovent hinc lapsi e superum sedibus angeli caelesti dape recreant | Quin et deposita saevitie leo se rictu placido projicit ad pedes te Martina tamen dans gladius neci caeli coetibus inserit | Te thuris redolens ara vaporibus quae fumat precibus jugiter invocat et falsum perimens auspicium tui delet nominis omine | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen H Martinae Virginis et Martyris 6 years 5 months ago EC-Qsf 4

008271d.1

Tristes erant apostoli de Christi acerbo funere quem morte crudelissima servi necarant impii | Sermone verax angelus mulieribus praedixerat mox ore Christus gaudium gregi feret fidelium | Ad anxios apostolos currunt statim dum nuntiae illae micantis obvia Christi tenent vestigia | Galilaeae ad alta montium se conferunt apostoli Jesuque voti compotes almo beantur lumine | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula H Comm. Apostolorum et Evangelistarum 6 years 5 months ago

a01596

O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr nemorumque cultor maxime vatum | Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina te fructu cumulata centum nexibus ornant | Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides revelle asperum planans iter et reflexos dirige calles | Ut pius mundi sator et redemptor mentibus culpae sine labe puris rite dignetur veniens beatos ponere gressus | Laudibus cives celebrent superni te deus simplex pariterque trine supplices et nos veniam precamur parce redemptis | Amen H Joannis Baptistae 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01989

Italae passim properate gentes ecce deserto Leonardus exit nomine afflatus populi salutem spirat ab ore | Igne fraternae pietatis ardens currit hac illac generosus heros cogit errantes docet imperitos firmat inermes | Fantis ad vocem gemit omne pectus et dolor tristi rigat ora fletu rura mutantur scelerum frequentes poenitet urbes | Ulla nec tardat facies pericli quidquid obsistit ruit ille victor pabulum vitae miseris in omnem porrigit horam | Qua sacrum diva jacet arte semen magna virtutis monumenta surgunt caritas ardet niveo fidesque splendet amictu | Nunc et excelsa residens in arce lumine adspectat patriam benigno dira nec fructum sinit ut laboris monstra profanent | Voce concordi polus atque terra canticum solvant triadi perenne mente quae totum sapienter aequa temperat orbem | Amen H Leonardi a Portu Mauritio 5 years 2 months ago

a02006

Sponso vocante ad asperum perfectionis verticem ad hunc relicto saeculo festina gressus dirigis | Translata nanque provide Francisci in hortum fertilem vernis redundas floribus fructusque profers uberes | Crucem paratam bajulans confixa Christo jugiter rigas columba lacrimis sponsi dolentis vulnera | Corpus flagellis opprimis et mente sursum tolleris ac sancta carne et spiritu jam vivis inter caelites | Nam vera caeli gaudia dum saepe volvis intime perfusa luce desuper arcana sacra perspicis | Jesu tibi sit gloria castae parentis lilium cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Catharinae Bononiensis 5 years 2 months ago

008413.1

En clara vox redarguit obscura quaeque personans procul fugentur somnia ab alto Jesus promicat | Mens jam resurgat torpida non amplius jacens humi sidus refulget jam novum ut tollat omne noxium | En agnus ad nos mittitur laxare gratis debitum omnes simul cum lacrimis precemur indulgentiam | Ut cum secundo fulserit metuque mundum cinxerit non pro reta puniat sed nos pius tunc protegat | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in seculorum saecula | Amen H Dom. 1 Adventus 6 years 6 months ago EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

830445.1

Hymnum novae laetitiae dulci productum cantico noster depromat hodie chorus sancto Dominico | Vergente mundi vespere novum sidus exoritur et clausis culpae carcere praeco salutis mittitur | Doctrinam evangelicam spargens per orbis cardinem pestem fugat haereticam novum producens ordinem | Hic est fons ille modicus crescens in flumen maximum qui mundo jam mirificus potum largitur optimum | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen H Dominici 5 years 2 months ago

a01564

Tu natale solum protege tu bonae da pacis requiem christiadum plagis armorum strepitus et fera proelia in fines age Thracios | Et regum socians agmina sub crucis vexillo Solymas nexibus eximae vindexque innocui sanguinis hosticum robur funditus erue | Tu nostrum columen tu decus inclytum nostrarum obsequium respice mentium Romae vota libens excipe quae pio te ritu canit et colit | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen H Martinae Virginis et Martyris 6 years 5 months ago EC-Qsf 4

008271h.1

Paschale mundo gaudium sol nuntiat formosior cum luce fulgentem nova Jesum vident apostoli | In carne Christi vulnera micare tamquam sidera mirantur et quidquid vident testes fideles praedicant | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut lingua grates debitas tuo rependat nomini | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula H Comm. Apostolorum et Evangelistarum 6 years 5 months ago

a01973

Eia dux noster pater atque custos qui triumphator petis alta caeli quas tibi laeti canimus petenti suscipe laudes | Dum tibi plaudunt superi obviantes et rosis ornant iter atque palmis nos quoque in terris celebramus hymnis rite triumphum | Carne qui vivens humilis dolentis hic redemptoris socius fuisti nunc velut sidus properas ad ipsum tramite recto | Fulgido ac alto solio receptus judicis justi manibus coronam accipis gaudens rutilisque cingis tempora certis | Cuncta quae Christi reppulisti amore jam tenes dives duplicata centum principes inter meriti parata sede coruscans | Cum deo regnans pater alme ab astris respice et vide precibus tuere vineam electam digitoque forti protege natos | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis metiris beate gaudia vitae | Amen H 5 years 2 months ago

a01597

Decora lux aeternitatis auream diem beatis irrigavit ignibus apostolorum quae coronat principes reisque in astra liberam pandit viam | Mundi magister atque caeli janitor Romae parentes arbitrique gentium per ensis ille hic per crucis victor necem vitae senatum laureati possident | O Roma felix quae duorum principum es consecrata glorioso sanguine horum cruore purpurata ceteras excellis orbis una pulchritudines | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula | Amen H Petri, Pauli 6 years 5 months ago

a01992

Haeresum surgunt nova monstra crescit militum Christi pietas et ardor scutaque invictae fidei tenent fortiter instant | Tu deus clamant homini parasti caelicum panem solidaque in arce Christe tu petro fidei dedisti esse magistrum | Jam phalanx pergit generosa morti obviam Jesum vocat hic Mariam alter implorat moriente matrem ore salutans | Sic diem fortes obeunt supremum hostis insani fera vis triumphat membra sparguntur temerata terram sanguis inundat | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen H Nicolai Pici et sociorum 5 years 2 months ago

a02007

Inter sorores optimas licet magistra praevia subesse gaudes omnibus abjecta quaeris munera | Optans adire patriam sponsique vultu perfrui nomen salutis invocans dulci sopore solveris | Corpus sepulcro conditum odore cunctos recreat et integrum post saecula mundo stupente cernitur | Nunc nostra corda et corpora a labe serves criminum agnique tandem caelicas fac nos adire nuptias | Jesu tibi sit gloria castae parentis lilium cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Catharinae Bononiensis 5 years 2 months ago

008277.1

Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit | Tu lumen et splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli | Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Testatur hoc praesens dies currens per anni circulum quod solus e sinu patris mundi salus adveneris | Hunc astra tellus aequora hunc omne quod caelo subest salutis auctorem novae novo salutat cantico | Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H Nativitas Domini 6 years 6 months ago EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

008375.1

Quem terra pontus sidera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H De BMV 6 years 5 months ago Breviarium Romanum (Rome 1632)

008294.1

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Laus et perennis gloria patri sit atque filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen H Comm. unius Martyris 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01974

Mentibus laetis jubilemus omnes plectra tangentes fidibus canoris inclytus quando Gabriel ab alto fulget Olympo | Virginis summae paranymphus adest hodie nobis simul angelorum plurimis Christum venerans triumphis concio tota | Coetus hinc noster Gabrielis almi concinat laudes celebretque nomen unus ex septem domino qui in aula jugiter astant | Nuntius caeli mediator idem exstat a summis Gabriel ubique laetus et mundo reserat secreta omnipotentis | Nuntia nobis Gabriel precamur pacis aeternae speciale munus quo poli tandem teneamus aulam semper ovantes | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo | Amen H Gabrielis, Archang. 5 years 2 months ago

a01598

Martinae celebri plaudite nomini cives Romulei plaudite gloriae insignem meritis dicite virginem Christi dicite martyrem | Haec dum conspicuis orta parentibus inter delicias inter amabiles luxus illecebras ditibus affluit faustae muneribus domus | Vitae despiciens commoda dedicat se rerum domino et munifica manu Christi pauperibus distribuens opes quaerit praemia caelitum | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une et trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen H Martinae Virginis et Martyris 6 years 5 months ago EC-Qsf 4

a01991

Martyrum virtus validumque robur palma victorum decus et corona Christe rex tanti memorum triumphi vocibus adsis | Hac die sacra populus fidelis milites Christi fidei columnas agmen invictum celebrare digno carmine gesti | Inter hos ordo merito minorum undecim claros recolit sodales qui sua primi meruere morte tollere palmas | Fervidi sacro pietatis igne pabulum praebent populo salutis nec minae terrent deus ipse corda providus afflat | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen H Nicolai Pici et sociorum 5 years 2 months ago

008343:03.1

Nardi Maria pistici unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et de tergendo crinibus H 6 years 7 months ago EC-Qsf 18P16

830348.1

Concinat plebs fidelium virginale praeconium matris Christi vestigium et novitatis gaudium | Pauperum primogenita dono caelesti praedita obtinet supra merita praemia vitae reddita | Novum sidus emicuit cando lucis apparuit nam lux quae lucem influit claram clarere voluit | Claris orta natalibus nec dum relictis omnibus vacat plenis affectibus pietatis operibus | Sub paupertatis regula patris Francisci ferula clara Christi discipula luce respersit saecula | Mundus et caro vincitur matris Christi connectitur Christo prorsus innititur pauperem pauper sequitur | Spretis nativo genere carnis et mundi foedere clauditur velut carcere dives superno munere | Clauditur velut tumulo nequeam subducta saeculo patet in hoc ergastulo solum dei spectaculo | Tegmina carnis vilia urgens famis inedia arcta quoque jejunia praestant orandi spatia | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen H Clarae 5 years 2 months ago

008267.1

Audi benigne conditor nostras preces cum fletibus in hoc sacro jejunio fusas quadragenario | Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam | Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad nominis laudem tui confer medelam languidis | Concede nostrum conteri corpus per abstinentiam culpae ut relinquant pabulum jejuna corda criminum | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 6 years 6 months ago EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01566

Regali solio fortis Iberiae Hermenegilde jubar gloria martyrum Christi quos amor almis caeli coetibus inserit | Ut perstas patiens pollicitum deo servans obsequium quo potius tibi nil proponis et arces cautus noxia quae placent | Ut motus cohibes pabula qui parant surgentis vitii non dubios agens per vestigia gressus quo veri via dirigit | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Amen H Hermenegildi Martyris 6 years 5 months ago EC-Qsf 4

008294.2

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H Comm. unius Martyris TP 6 years 5 months ago EC-Qsf 4

a01975

En noctis medium surgite propere cantemus domino jam nova cantica e caelo Gabriel nam venit omnibus vitae nuntius optimus | In gressus placida limina virginis quod prolem pariet caelitus instruit quae collum tumidi conterat aspidis ac Adae genus erigat | Alternis igitur jam chorus efferat exultans animo vocibus angelum humano generi qui nova tempora et caeli bona nuntiat | Sed quae vox hominum promere sufficit quae mundo Gabriel munera conferat sanctas hic animas quas deus advocat laetus ducit in aethera | Te princeps igitur inclyte quae sumus pro nobis miseris poscito gratiam fac et propitium qui valet omnia nobis ut veniam afferat | Amen H Gabrielis, Archang. 5 years 2 months ago

a01993

Nocte jam vulsa rutilantis astri splendor illustrat pugillum triumphos qui modo in campo cecidere fortes Gorcomiensi | Astra conscendunt deus ipse laetos excipit caeli domibus suprema luce donandos deus ipse merces factus in aevum | Plaudit et tellus celebratque sanctum martyrum nomen volitat per oras fama victorum meritosque digna laude rependit | O triumphali redimita serto martyrum Christi veneranda proles huc tuis adsis memor ac potenti nos prece salva | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen H Nicolai Pici et sociorum 5 years 2 months ago

a01924

En gratulemur hodie Christo regi jucundius in cujus aula gloriae jam jubilat Antonius | Francisci patris aemulus sic illi se contemperat ut fonte manans rivulus aquas vitae circumferat | Longe lateque diffluit sitique mortis aridos verbo salutis imbuit dans rore sacro vividos | Hic stigmatum qui bajulo patri natus innititur dum praedicat de titulo confixus ille cernitur | Sub tanto duce militans vincendo se non vincitur duci miles cohabitans jam bello non concutitur | Nos in campo certaminis patrum zelantes gloriam hic sub re nostri nominis vincamus ignominiam | Praestet hoc nati genitor hoc genitoris genitur ac par utrique conditor paraclitus hoc spiritus | Amen H Antonii Patavini 5 years 3 months ago

a01528

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre 6 years 7 months ago

830350.1

Generat virgo filias mentis maternae conscias Christi sponsas et socias corruptionis inscias | Clarum nomen effunditur sanctum nomen extenditur facto doctrina proditur virtus divina panditur | Construuntur caenobia vasti per orbis spatia crescit sororum copia claret matris notitia | Deficit virtus corporis morbo prolixi temporis sumit augmentum roboris virtus sacrati pectoris | Tandem languore premitur laeta nimis egreditur dies extrema clauditur spiritus caelo redditur | Te prosequentes laudibus piis faveto precibus adesto postulantibus tuis virgo supplicibus | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen H Clarae 5 years 2 months ago

008300.1

Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 6 years 6 months ago EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

830360.1

Proles de caelo prodiit novis utens prodigiis caelum caecis aperuit siccis mare vestigiis | Spoliatis Aegyptiis transit dives sed pauperis nec rem nec nomen perdidit factus felix pro miseris | Assumptus cum apostolis in montem novi luminis in paupertatis praediis Christo Franciscus intulit | Fac tria tabernacula Petri secutus studia cujus exemplo nobili sponte reliquit omnia | Legi prophetae gratiae gratum gerens obsequium trinitatis officium festo solemni celebrat | Dum reparat virtutibus hospes triplex hospitium et beatarum mentium dum templum Christo consecrat | Domum portam et tumulum pater Francisce visita et hevae prolem miseram a somno mortis excita | Amen H Francisci 5 years 3 months ago

a01567

Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen H Conversio Pauli 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

008390.1

Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia gliscens fert animus promere cantibus victorum genus optimum | Hi sunt quos fatue mundus abhorruit hunc fructu vacuum floribus aridum contempsere tui nominis asseclae Jesu rex bone caelitum | Hi pro te furias atque minas truces calcarunt hominum saevaque verbera his cessit lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non querimonia sed corde impavido mens bene conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martyribus munera praeparas rubri nam fluido sanguine fulgidis cingunt tempora laureis | Te summa o deitas unaque poscimus ut culpas abigas noxia subtrahas des pacem famulis ut tibi gloriam annorum in seriem canant | Amen H Comm. plurimorum Martyrum 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01977

Iste quem laeti colimus fideles cujus excelsos canimus triumphos hac die Joseph meruit perennis gaudia vitae | O nimis felix nimis o beatus cujus extremam vigiles ad horam Christus et virgo simul adstiterunt ore sereno | Hinc stygis victor laqueo solutus carnis ad sedes plácido sopore migrat aeternas rutilisque cingit tempora sertis | Ergo regnantem flagitemus omnes adsit ut nobis veniamque nostris obtinens culpis tribuat supernae munera pacis | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen H Josephi 5 years 2 months ago

a01994

Laetae devote celebret minorum turba Paschalem recolens frequenter quam pio sanctam venerans synaxim arsit amore | Dum puer pascit pecus iste seque pane jam pasci cupit angelorum hunc in excelsis meruit patente cernere caelo | Jugiter sacras inhians ad aras dum cibum vitae meditatur haeret totus et sancto liquefactus igne lucet et ardet | Increpans hostes fidei fidelis pane ait Christum recipi sacrato martyrem non dat gladius sed ipsum prompta voluntas | Qui quoad vixit coluit supernum tam pie panem reserat beatos morte jam clausos oculos velutque vivus adorat | Christe Paschalis meritis ut omnes corde nos mundo facias precamur caelica ut digne mereamur esca saepe cibari | Amen H Paschalis Baylon 5 years 2 months ago

830353.1

Jesu lux vera mentium nos illustra diluculo tot signis per Antonium opaco fulgens saeculo | Hic nautis in naufragio signo salutis adfuit quibus sub lucis radio viae ducatum praebuit | Haereticum lux fidei signo purgat dum jacitur ab alto vasis vitrei fragilitas non frangitur | Irrisor lucis gratiae signorum languet clericus post votum surgens gloriae santi fit testis publicus | Per hunc nos pater luminum signes et lux de lumine illustratoris hominum cum spiritus munimine | Amen H Antonii Patavini 5 years 3 months ago

a02008

O clara luce clarior lucis aeternae filia dies ista sollemnior tua colit sollemnia | Vitae labentis gaudia spernendo Christum sequeris pascentem inter lilia tuque cum Christo pasceris | Custos sacrarum virginum omni virtute praevia ducis ad sponsum dominum puellarum collegia | Francisco duce fortiter evincis trina proelia dum carnem vincis jugiter mundum atque daemonia | Jam nunc in regno luminum patri conregnans filia da te sequentium agminum recta fore vestigia | Sit patri nato flamini decus honor et gloria nosque commendent numini sanctae Clarae suffragia | Amen H Clarae 5 years 2 months ago

008325.1

O sol salutis intimis Jesu refulge mentibus dum nocte pulsa gratior orbi dies renascitur | Dans tempus acceptabile da lacrimarum rivulis lavare cordis victimam quam laeta adurat caritas | Quo fonte manavit nefas fluent perennes lacrimae si virga paenitentiae cordis rigorem conterat | Dies venit dies tua in qua reflorent omnia laetemur et nos in viam tua reducti dextera | Te prona mundi machina clemens adoret trinitas et nos novi per veniam novum canamus canticum | Amen H In tempore Quad. 6 years 6 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

830351.1

In caelesti collegio novus collega colitur in sanctorum rosario novellus flos producitur | Franciscus florens gratia forma factus humilium laetus potitur gloria sortis consors humilium | Metit de sparso semine plenae messis manipulum fallens sub terrae tegmine nostrae salutis aemulum | Hic carnis supercilium legi subjecit spiritu mundum vicit et vitium se victo victor inclytus | Linguae manus praeambula verbo paravit semitam et amplectuntur saecula doctrinam facto proditam | In paupertatis praedio minorum plantans vineam ostendit magisterio vitae vivendi lineam | Ad aeternas divitias turbas allexit pauperum quos ad caeli delicias lingua vocavit operum | Vita doctrina splenduit resplendet et miraculis sic praefuit quod profuit via lucerna populis | Summi regis palatio doctor lota discipulos saluti privilegio Christi praemuni famulos | De tenebris miseriae sequaces stellae praeviae quaeramus patrem gratiae consortes tandem gloriae | Amen H Francisci 5 years 3 months ago

a01568

Domare cordis impetus Elisabeth fortis inopsque deo servire regno praetulit | En fulgidis recepta caeli sedibus sidereaeque domus ditata sanctis gaudiis | Nunc regnat inter caelites beatior et premit astra docens quae vera sint regni bona | Patri potestas filioque gloria perpetuumque decus tibi sit alme spiritus | Amen H Elisabeth Reginae Portugalliae 6 years 5 months ago EC-Qsf 4

008330.1

Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pergis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque tendis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur supplices nostris ut addas sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen H Comm. unius Virginis Martyris 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01995

Splendor paternae gloriae adesto Jesu servulis ut queis micarit moribus Paschalis orbi concinant | Illum dies haec aurea terris refulgens attulit haec et decorum laurea victrice caelis retulit | Adhuc puer virtutibus excultus is nitentibus pia modesta sobria puraque vita claruit | Fervens minorum postmodum ingressus arctas semitas nil ad sinistram regulae ad dexteramve deviat | Hinc sancta membra saeviter flagris cruentis purpurat nullisque foedat sordibus casti pudoris lilia | Christum sequendo pauperem nil praeter hunc desiderat sed mundo in hoc ditescere sola cupit penuria | Ad usque mortem firmiter ut ver et ipse obediat vitae subit discrimina ne quando subdi desinat | Jesu tibi sit gloria merces perennis pauperum qui mente pura et simplici jussis tuis obtemperant | Amen H Paschalis Baylon 5 years 2 months ago

830354.1

Laus regi plena gaudio qui merces militantium se ipsum dat Antonio militiae stipendium | Antoni vir egregie qui tuae quam praenoveras hic vivens arrhas gloriae Christum videns acceperas | Pro te digna dum moreris natorum fit commotio margaritae non funeris cujus fias possessio | Hujus honorem gloriae praedixeras in Padua quae tantis in te gratiae manet donis irrigua | Per te pater cum filio consolatorque spiritus a criminis contagio nos hic emundet funditus | Amen H Antonii Patavini 5 years 3 months ago

a02011

O sponsa Christi amabilis quae voce sponsi percita lares paternos deseris et vana mundi gaudia | Dum nanque pastor inclytus iter salutis indicat libenter istud arripis et curris inde fervida | Ipso magistro pervolas ornata zonis aureis prudentis instar virginis ad sacra matris limina | Hic mutati sarcinam cultus molestam detrahis et fune cingis hispidum amore Christi saeculum | En filiarum dulcia matrem sequuntur agmina sponsoque plenas gestiunt affere tecum lampades | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen H Inventio Clarae 5 years 2 months ago

g00965.1

Lustra sex qui jam peregit tempus implens corporis sponte libera redemptor passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Felle potus ecce languet spina clavi lancea mite corpus perforarunt unda manat et cruor terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis silva talem nulla profert fronde flore germine dulce ferrum dulce lignum dulce pondus sustinent | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite | Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam atque portum praeparare arca mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen H Dom. de Passione 6 years 6 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

830359.1

Plaude turba paupercula patre ditata paupere laudes propina pocula sacro depressa ubere | Hic simplex rectus humilis pacis cultor amabilis lumen in vase fictili ardens lucens in fragili | Vili contentus tegmine sancto calescens flamine vicit ardorem caumata Christi dum gestat stigmata | Carnem mundumque conterens hostes malignos proterens auream victor meruit aureolam dum docuit | Pauper nudus egreditur caelum dives ingreditur spargit virtutum munera aegris profligat vulnera | Verorum pater pauperum nos pauperes fac spiritu consortes redde superum erectos ab interitu | Patri nato paraclito decus honor et gloria sint hujus sancti merita nobis aeterna gaudia | Amen H Francisci 5 years 3 months ago

a01569

Opes decusque regium reliqueras Elisabeth dei dicata numini recepta nunc bearis inter angelos libens ab hostium tuere nos dolis | Praei viamque dux salutis indica sequemur o sit una mens fidelium odor bonus sit omnis actio tuis id innuit rosis operta caritas | Beata caritas in arce siderum potens locare nos per omne saeculum patrique filioque summa gloria tibique laus perennis alme spiritus | Amen H Elisabeth Reginae Portugalliae 6 years 5 months ago EC-Qsf 4

008411.1

Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis festum canimus beatae accipe votum | Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Comm. unius Virginis non Martyris 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632), p. lxviii

a01979

Te Joseph celebrent agmina caelitum te cuncti resonent christiadum chori qui clarus meritis junctus es inclytae casto foedere virgini | Almo cum tumidam germine conjugem admirans dubio tangeris anxius afflatu superi flaminis angelus conceptum puerum docet | Tu natum dominum stringis ad exteras Aegypti profugum tu sequeris plagas amissum Solymis quaeris et invenis miscens gaudia fletibus | Post mortem reliquos sors pia consecrat palmamque emeritos gloria suscipit tu vivens superis par frueris deo mira sorte beatior | Nobis summa trias parce precantibus da Joseph meritis sidera scandere ut tandem liceat nos tibi perpetim gratum promere canticum | Amen H Josephi 5 years 2 months ago

a01996

Quam se deus mirabilem Paschale in almo praedicet noster chorus miracula ejus recensens concinat | Adest vocatus omnibus repente curat languidos parata queis sunt funera a mortis aufert faucibus | Hunc dum fides non haesitans matris dolentis invocat en surdus audit protinus caecusque cernit filius | Caesum securi sustinet quem vix cutis pars indicem ipsum sacerdos deprecans statim recepit integrum | Terram colonus aridam semel ligone percutit jugisque fontis rivulum armento et agris obtinet | Liquor sacro ex cadavere manat suavis triduo qui sanat insanabiles morbos tumores ulcera | Custos beati corporis auditur arca pulsibus lenis sonare in prosperis rebus tonare in tristibus | Almo precante famulo cor Christe nostrum suscita ne quando pulses januam stulto sopore torpeat | Amen H Paschalis Baylon 5 years 2 months ago

a02010

Magni parentis filiae redit triumphus virginis laeti minores gaudium sistris et hymnis exprimant | Tu virgo laudes accipe et corda nostra illumina quae clara mundo nasceris ut luce mundum repleas | Ipso paterno in limine primis ab annis aureo virtutis almae lumine fulges opaco saeculo | Manus egenis provida extendis ac per nuntios ipsis frequens cibaria tibi negata porrigis | Fame et flagellis asperis tenella membra conteris devota noctis integras insomnis horas pertrahis | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen H Inventio Clarae 5 years 2 months ago

008249.1

Ad regias agni dapes stolis amicti candidis post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Divina cujus caritas sacrum propinat sanguinem almique membra corporis amor sacerdos immolat | Sparsum cruorem postibus vastator horret angelus fugitque divisum mare merguntur hostes fluctibus | Jam pascha nostrum Christus est paschalis idem victima et pura puris mentibus sinceritatis azyma | O vera caeli victima subjecta cui sunt tartara soluta mortis vincula recepta vitae praemia | Victor subactis inferis trophaea Christus explicat caeloque aperto subditum regem tenebrarum trahit | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula H In tempore Paschae 6 years 6 months ago EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

830096.1

Decus morum dux minorum Franciscus tenens bravium in te vite datur vitae Christe redemptor omnium | Plaudat frater regnat pater concivis caeli civibus cedat fletus psallat coetus exsultet caelum laudibus | Demptum solo datum polo signorum probant opera ergo vivit nam adivit aeterna Christi munera | Pro terrenis votis plenis reportat dona gloriae quem decoras quem honoras summae deus clementiae | Hunc sequantur huic jungantur qui ex Aegypto exeunt in quo duce clara luce vexilla regis prodeunt | Regis signum ducem dignum insignit manu latere lux accedit nox recedit jam lucis orto sidere | Est dux fidus clarum sidus ducit relucet devia devitando demonstrando beata nobis gaudia | Mina gregem dux ad regem collisor hostis callidi nos conducas et inducas ad cenam agni providi | Amen H Francisci 5 years 3 months ago

a01570

Pater superni luminis cum Magdalenam respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Amore currit saucia pedes beatos ungere lavare fletu tergere comis et ore lambere | Adstare non timet cruci sepulchro inhaeret anxia truces nec horret milites pellit timorem caritas | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli praemia | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Mariae Magdalenae 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01571

Maria castis osculis lambit dei vestigia fletu rigat tergit comis detersa nardo perlinit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Mariae Magdalenae 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01528.1

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec sancto amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quae sumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et in per omne saeculum H Pro nec Virgine nec Martyre 6 years 5 months ago

a01980

Caelitum Joseph decus atque nostrae certa spes vitae columenque mundi quas tibi laeti canimus benignus suscipe laudes | Te sator rerum statuit pudicae virginis sponsum voluitque verbi te patrem dici dedit et ministrum esse salutis | Tu redemptorem stabulo jacentem quem chorus vatum cecinit futurum aspicis gaudens humilisque natum numen adoras | Rex deus regum dominator orbis cujus ad nutum tremit inferorum turba cui pronus famulatur aether se tibi subdit | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis meritis beate gaudia vitae | Amen H Josephi 5 years 2 months ago

008410.1

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen H Dom. de Passione 6 years 6 months ago EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632), p. 366

a01997

Petre sol terris oriens Iberis lucis ut spargas radios per orbem quas tuo laeti canimus triumpho suscipe laudes | Per te in antiquos renovata mores clara Francisci soboles nitescit crescit et virtus rediviva largo munere caeli | Omne quod vitam maculat perosus mente constanti pereuntis aevi despicis pompam precibusque placas numinis iram | Artubus castis nimium severus te fame et diris crucias flagellis sternis et noctu lacerata duro stipite membra | Dignus hinc celsas habitare sedes saepe sublimis volitare in altum visus et mundi fugiens tumultum proximus astris | Nunc preces audi gemitusque nostros integros nobis sine labe mores et tuos nostris animis salubres ingere sensus | Annuat rerum sator et perenne sit decus patri genitaeque proli et tibi flamen deus unus omni tempore saeculi | Amen H Petri Alcantarae 5 years 2 months ago

a02012

Salve minorum gloria quae clara vita et nomine splendore ducis virginum choros ad agni nuptias | Tu pane pascis unico turbam sororum pauperum inane prorsus illico reples liquore vasculum | Tactu crucis tu pristinam reddis salutem languidis ejusque signo a corpore fugas potenter daemones | Matura tandem praemio conscendis alta siderum tibique eunti caelites plaudunt ovantes cantico | Quae corde sponsum deprecans claustro fugasti barbaros beata nos ab hostibus et a gehenna libera | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen H Inventio Clarae 5 years 2 months ago

a01937

Sedibus caeli nitidis receptos dicite athletas geminos fideles slavicae duplex columen decusque dicite gentis | Hos amor fratres sociavit unus unaque abduxit pietas eremo ferre quo multis celerent beatae pignora vitae | Luce quae templis superis renidet Bulgaros complent Moravos Bohemos mox feras turmas numerosa Petro agmina ducunt | Debitam cincti meritis coronam pergite o flecti lacrimis precantum prisca vos slavis opus est datores dona tueri | Quaeque vos clamat generosa tellus servet aeternae fidei nitorem quae dedit princeps dabit ipsa semper Roma salutem | Gentis humanae sator et redemptor qui bonus nobis bona cuncta praebes sint tibi grates tibi sit per omne gloria saeclum | Amen H Cyrilli et Methodii Pont., Conf. 5 years 3 months ago

008271.1

Aurora caelum purpurat aether resultat laudibus mundus triumphans jubilat horrens avernus infremit | Rex ille dum fortissimus de mortis inferno specu patrum senatum liberum educit ad vitae jubar | Cujus sepulcrum plurimo custode signabat lapis victor triumphat et suo mortem sepulcro funerat | Sat funeri sat lacrimis sat est datum doloribus surrexit exstinctor necis clamat coruscans angelus | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula H In tempore Paschae 6 years 6 months ago EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01572

Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima Hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen H Mariae Magdalenae 6 years 5 months ago Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01616

Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre 6 years 2 months ago

008373.1

Primo die quo trinitas beata mundum condidit vel quo resurgens conditor nos morte victa liberat | Pulsis procul torporibus surgamus omnes ocius et nocte quaeramus deum propheta sicut praecipit | Nostras preces ut audiat suamque dexteram porrigat et expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Ut quique sacratissimo hujus diei tempore horis quietis psallimus donis beatis muneret | Jam nunc paterna claritas te postulamus affatim absint faces libidinous et omnis actus noxius | Ne foeda sit vel lubrica compago nostri corporis ob cujus ignes ignibus avernus urat acrius | Mundi redemptor quaesumus tu probra nostra diluas nobisque largus commoda vitae perennis conferas | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum H 6 years 6 months ago EC-Qsf4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01998

Petri parentis optimi germen canamus inclytum qui pauperum pauperrimus extrema quaeque pertulit | Hic Christi amore saucius ut perditis succurreret stupenda paenitentiae exempla mundo praebuit | Sitim famemque sufferens et veste tectus hispida quidquid luendum est noxiis a se flagellis exigit | Loris revinctus ferreis exangue corpus conficit et singulis ex artubus emanat unda sanguinis | Dum flexo adorat poplite crucis sacratum stipitem crux emicat divinitus ipsumque splendor imbuit | Decus minorum suscipe laudes precesque supplicum tuos as alto mitius pater beate respice | Sit laus patri sit filio tibique sancte spiritus duc per Petri vestigia nos ad superna gaudia | Amen H Petri Alcantarae 5 years 2 months ago

a01925

Sidus etruscis rutilas ab oris surgit et noctis tenebras repellit ac die profert italis serenum plaudite cantu | Dulciter captus teneris sub annis matris Augustae laqueis amoris ad pedes ejus gemit atque pandit intima cordis | Corpus ut legi subigat tenellum saepe se diris cruciat flagellis et libens cena sibi jam parata pascit egenos | Condolens maestis animo benigno pauperi palmas aperit petenti languidos curat manibusque tergit tabida membra | Moribus castis hilarique vultu civium factus speculum suorum ejus extollunt celebrantque vitam laudibus omnes | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen H Bernardini Senensis 5 years 3 months ago

a02013

Agnes nobilium gloria virginum quae nunc in superis inclyta sedibus regnas en meritae nos tibi pandimus laetis gaudia canticis | Quantis haec pateat vita periculis noscens quamque hominum corda potentibus mundus blanditiis attrahat expetis prudens omnia linquere | Te germana praeit clara facem gerens vanasque illecebras spernere saeculi haud ignara docet tu patrios lares fastum commoda deseris | Te mente intrepidam non fera verbera non vis non quatiunt dicta minacia sed Clarae praecibus firma loco manes sancti propositi tenax | Immani rabie concitus impetit te ferro patruus dextera sed minax extemplo riguit cumque sua fugam turba territus arripit | Induta hinc rigidis vestibus unice ut Christo placeas protinus ordinem Francisci ingrederis quaeris et arduam vitae currere semitam | Tu qui cuncta regis mitis ades deus Agnetis metiris carpere nos iter virtutis tribuas detur ut omnibus caeli praemia consequi | Amen H Agnetis Assisiensis 5 years 2 months ago

a01938

Lux o decora patriae slavisque amica gentibus salvete fratres annuo vos efferemus cantico | Quos Roma plaudes excipit complexa mater filios auget corona praesutum novoque firmat robore | Terras ad usque barbaras inferre Christum pergitis quot vanus error luserat almo repletis lumine | Noxis soluta pectora ardor supernus abripit mutatur horror veprium in sanctitatis flosculos | Et nunc serena caelitum locati in aula supplici adeste voto slavicas servate gentes numini | Errores mersos unicum ovile Christi congreget factis avitis aemula fides virescat pulchrior | Tu nos beata trinitas caelesti amore concita patrumque natos inclyta da persequi vestigia | Amen H Cyrilli et Methodii Pont., Conf. 5 years 3 months ago

008331.1

Salutis humanae sator Jesu voluptas cordium orbis redempti conditor et casta lux amantium | Qua victus es clementia ut nostra ferres crimina mortem subires innocens a morte nos ut tolleres | Perrumpis infernum chaos vinctis catenas detrahis victor triumpho nobili ad dexteram patris sedes | Te cogat indulgentia ut damna nostra sarcias tuique vultus compotes dites beato lumine | Tu dux ad astra et semita sis meta nostris cordibus sis lacrimarum gaudium sis dulce vitae praemium H Ascensio Domini 6 years 6 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01573

Miris modis repente liber ferrea Christo jubente vincla Petrus exuit ovilis ille pastor et rector gregis vitae recludit pascua et fontes sacros ovesque servat creditas arcet lupos | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen H Vincula Petri 6 years 5 months ago Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01590

Caelestis urbs Jerusalem beata pacis visio quae celsa de viventibus saxis ad astra tolleris sponsaeque ritu cingeris mille angelorum millibus | O sorte nupta prospera dotata patris gloria respersa sponsi gratia regina formosissima Christo jugata principi caeli corusca civitas | Hic margaritis emicant patentque cunctis ostia virtute namque praevia mortalis illuc ducitur amore Christi percitus tormenta quisquis sustinet | Scalpri salubris ictibus et tunsione plurima fabri polita malleo hanc saxa molem construunt aptisque juncta nexibus locantur in fastigio | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen H In Dedicatione Ecclesiae 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01982

Gentis polonae gloria clerique splendor nobilis decus lycei et patriae pater Joannes inclyte | Legem superni numinis doces magister et facis nil scire prodest sedulo legem nitamur exequi | Apostolorum limini pedes viator visitas ad patriam ad quam tendemus gressus viamque dirige | Urbem petis Jerusalem signata sacro sanguine Christi colis vestigia rigasque fusis fletibus | Acerba Christi vulnera haerete nostris cordibus ut cogitemus consequi redemptionis pretium | Te prona mundi machina clemens adoret trinitas et nos novi per gratiam novum canamus canticum | Amen H Joannis Cantii Confessoris 5 years 2 months ago

a01999

Hortus minorum fertilis florem novellum germinat odore qui gratissimo mundi replevit ambitum | Miris nitens virtutibus signis refulget plurimis terris aquis et ignibus auraeque nimbis imperat | Ex fuste tellus arido in vita fructus protulit sanctis subacta gressibus iter dederunt flumina | Delapsa nix e nubibus suspensa caeli robore cunctis stupendam saeculis paravit aedem corpori | Extinxit ignis impetum agros rigavit imbribus jejuna fratrum corpora esca cibavit caelica | Praesens adest absentibus affert medelam languidis casus futuros prospicit motusque cordis detegit | Patri simul cum filio sanctoque laus sit flamini qui nos ad aulam gloriae Petri precatu dirigat | Amen H Petri Alcantarae 5 years 2 months ago

a01926

Se deo totum cupiens dicari saeculi pompis opibus relictis caelitus motus voluit minorum ducere vitam | Ordini adscriptus dei amore fervens semitas patris premit hinc fidelis et sacrum pandit resonat que Jesu nomen ubique | Nomen hoc signis radiisque pingi curat ac ejus retegens figuram bella compescit populisque pacem reddit amicam | Invocans nomen geminansque Jesu sanat aegrotos mala cuncta pellit luce collustrat misere sedentes mortis in umbra | Semper in vita fac ut ore corde nomen hoc sanctum veneremur omnes atque cum fructu repetamus inde ultima in hora | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen H Bernardini Senensis 5 years 3 months ago

a02014

O virgo de prudentibus Clarae sororis aemula sponso tuo fis obvia gerens coruscam lampadem | Fervens te adurit caritas et mens dolori cedere malisque cunctis nescia fit sustinendo fortior | Dum membra vestis durior brevisque somnus edomat tibi dat unda poculum cibumque panis sufficit | Sed qualis o jucunditas pudico in ore cernitur quae mira cordi gaudia largitur abstinentia | Mens astra scandit libere imamque terram despicit ferme ac relictis artubus caeli potitur spiritus | Hinc ejus ardens anxia amore Jesum conspicis qui te puelli imagine suavi amantem recreat | Tandem beata convolas Agnes ad agni nuptias novumque cantas canticum choro recepta virginum | Tu jam supernam possidens sedem clientes aspice tutamque per semitam duc ad superna praemia | Sit increatum debitum decus parenti et filio cum spiritu paraclito in saeculorum saecula | Amen H Agnetis Assisiensis 5 years 2 months ago

a01939

Fallacis undas saeculi mundique fugit retia ducente Christi spiritu primis ab annis Didacus | Deserta dum petit loca corpusque castigat suum perfundit illum largius caelestis imber gratiae | Sublime mox scandit jugum Francisci iter per arduum et sancta per vestigia seque arctius ligat deo | Immunda quidquid appetit miratur et quidquid caro calcat relinquit negligit lucretur ut Christum sibi | Jesu tibi sit gloria qui magna solus efficis cum patre et almo spiritu per saeculorum saecula | Amen H Didaci Confessoris 5 years 3 months ago

008255.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H Ascensio Domini 6 years 6 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01543.1

Quicumque Christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae | Illustre quiddam cernimus quod nesciat finem pati sublime celsum interminum antiquius caelo et chao | Hic ille rex est gentium populique rex judaici promissus Abrahae patri ejusque in aevum semini | Hunc et prophetis testibus isdemque signatoribus testator et pater jubet audire nos et credere | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Transfiguratio Dom. 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01967

Quae patris ossa continet petamus urnam supplices illamque circum debita laeti canamus carmina | O divi amoris hostia Christi aemulator optime sanctique templum spiritus adesto nunc psallentibus | Pater minorum pauperum et forma paenitentiae memento quod simus tui quanvis inertes filii | Ne nos ab arce siderum quaeso tueri desinas et quas ab ore fudimus preces benignus excipe | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen H Inventio Francisci 5 years 2 months ago

a01591

Alto ex olympi vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen H In Dedicatione Ecclesiae 6 years 5 months ago

a01983

Corpus domas jejuniis caedis cruento verbere tu castra paenitentium miles sequaris innocens | Sequamur et nos sedulo gressus parentis optimi sequamur ut licentiam carnis refraenet spiritus | Rigente bruma providum praebes amictum pauperi sitim famenque egentium esca potuque sublevas | O qui negasti nemini opem roganti patrium regnum tuere postulant cives Poloni et exteri | Sit laus patri et filio tibique sancte spiritus preces Joannis impetrent beata nobis gaudia | Amen H Joannis Cantii Confessoris 5 years 2 months ago

008403.1

Tibi Christe splendor patris vita virtus cordium in conspectu angelorum votis voce psallimus alternantes concrepando melos damus vocibus | Collaudamus venerantes omnes caeli principes sed praecipue fidelem medicum et comitem Raphaelem in virtute alligantem daemonem | Quo custode procul pelle rex Christe piissime omne nefas inimici mundo corde et corpore paradiso redde tuo nos sola clementia | Gloriam patri melodis personemus vocibus gloriam Christo canamus gloriam paraclito qui deus trinus et unus exstat ante saecula H Raphaelis, Archang. 5 years 2 months ago

a01927

Praeclara custos virginum intacta mater numinis caelestis aulae janua spes nostra caeli gaudium | Inter rubeta filium columba formosissima virga e radice germinans nostro medelam vulneri | Turris draconi impervia amica stella naufragis tuere nos a fraudibus tuaque luce dirige | Erroris umbras discute Syrtes dolosas amove fluctus tot inter deviis tutam reclude semitam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Conceptio Mariae 5 years 3 months ago

a02015

Caelestis agni nuptias o Juliana dum petis domum paternam deseris chorumque ducis virginum | Sponsumque suffixum cruci noctes diesque dum gemis doloris icta cuspide sponsi refers imaginem | Qui septiformi vulnere fles ad genu deiparae sed crescit infusa fletu flammasque tollit caritas | Hinc morte fessam proxima non usitato te modo solatur et nutrit deus dapem supernam porrigens | Aeterne fili par patri et par utrique spiritus soli tibi sit gloria | Amen H Julianae de Falconeriis Virginis 5 years 2 months ago

a01940

Inopem canamus Didacum caeli bonis praedivitem humilem canamus Didacum ad celsa vectum sidera | Christi potens o dextera quae suscitat de pulvere egenum et inter principes in sede sublime locat | En qui reliquit omnia illustribus miraculis late coruscat inclytus | Corpus flagellis saepius quot asperis afflixerat odore fragrat plurimo et membra sanat languida | Summo patri sit luminum natoque patris gloria et cum beato spiritu cunctis in aevum saeculi | Amen H Didaci Confessoris 5 years 3 months ago

008407.1

Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui diceris paraclitus altissimi donum dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere digitus paternae dexterae tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium teque utriusque spiritum credamus omni tempore | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen H Dom. Pentecostes 6 years 5 months ago EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)

a01949

Fratrum minorum conditor Francisce da nos aureis quas tu dedisti legibus fidos alumnos obsequi | Discamus a te pauperem arctamque vitam ducere et esse mundi amantibus qua pauperes despectui | Ignita Christi caritas qua tu vel hoc in saeculo totus flagrabas intima et nostra adurat pectora | Inflicta Christo vulnera quae tu refers in corpore da cogitatu fervido jugique nos perpendere | Fac prosequamur omnibus fratrum salutem viribus nec improbo perterriti labore nec periculis | Praesta beata trinitas ut quae parens sanctissimus praecepta nobis tradidit haec exequamur seduli | Amen H Commem. Francisci 5 years 3 months ago

a01950

Trina Francisci soboles parentis dic tui laudes et urbe Roma prode quae coram fidei magistro mira peregit | Namque bissenos ubi vix alumnos legerat Romam properemus inquit pastor ut princeps in ovile nostrum munera fundat | Illius nobis patet aula dextram maximus tendet minimis id arbor celsa portendit mihi visa summos flectere ramos | Jamque Franciscus reverenter astat alteri Petro rogitans pusillum ut gregem firme statuat valere crescere jussum | Cui tiaratus pater haec reponit magna tu fili petis hinc rogandum ut mihi detur placitura Christo discere jussa | Fac deus simplex pariterque trine hic ducem nostrum dociles sequamur ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen H Commem. Francisci 5 years 3 months ago

a01575

Regis superni nuntia domum paternam deseris terris Teresa barbaris Christum datura aut sanguinem | Sed te manet suavior mors poena poscit dulcior divini amoris cuspide in vulnus icta concides | O caritatis victima tu corda nostra concrema tibique gentes creditas Averni ab igne libere | Sit laus patri cum filio et spiritu paraclito tibique sancta trinitas nunc et per omne saeculum | Amen H Teresiae Virginis 6 years 5 months ago EC-Qsf 4

a01968

Salve repertum maximo labore corpus inclyti patris sibi quod stigmate conforme Christus reddidit | Vano diu conamine te quaesiere filii arsere frustra suavia libare sacris ossibus | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen H Inventio Francisci 5 years 2 months ago

a01592

Nullis te genitor blanditiis trahit non vitae caperis divitis otio gemmarumve nitore regnandive cupidine | Diris non acies te gladii minis nec terret perimens carnificis furor nam mansura caducis praefers gaudia caelitum | Nunc nos e superum protege sedibus clemens atque preces dum canimus tua quaesitam nece palmam pronis auribus excipe | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | H Hermenegildi Martyris 6 years 5 months ago EC-Qsf 4

a01984

Te deprecante corporum lues recedit improbi morbi fugantur pristina redeunt salutis munera | Phthisi febrique et ulcere diram redactos ad necem sacratas morti victimas ejus rapis e faucibus | Te deprecante tumido merces abactae flumine tractae dei potentia sursum fluunt retrogradae | Cum tanta possis sedibus caeli locatus poscimus responde votis supplicum et invocatus subveni | O una semper trinitas unitas da supplicante cantio aeterna nobis praemia | Amen H Joannis Cantii Confessoris 5 years 2 months ago

a02001

Christe sanctorum decus angelorum rector humani generis et auctor nobis aeternum tribue benignus scandere regnum | Angelum nobis medicum salutis mite de caelis Raphael ut omnes sanet aegrotos pariterque nostros dirigat actus | Hinc dei nostris genetrix Maria totus et nobis chorus angelorum semper assistat simul et beata concio tota | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo H Raphaelis, Archang. 5 years 2 months ago

a01928

En dies lucet veneranda nobis qua decus nostrum jubar et corona doctor et pastor penetravit astra promite cantum | Indolem nactus placidam benignam matris ut voto domino dicatum se videt promptus penetrat libensque claustra minorum | Eloquens mitis facilis modestus moribus castus facie decorus omnibus carus sibi corda nexu vinxit amoris | Sanctus hinc vivens merito vocatus acta dum patris calamo notantem spiritu mire placideque raptum cernit Aquinas | Sint patri summo genitoque verbo ac tibi verax utriusque flamen cum quibus regnas deus unus idem laudis honores | Amen H Bonaventurae 5 years 3 months ago

a01572.1

Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Margaritae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Margaritae lacrimas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen H Margaritae Cortonensis 5 years 2 months ago

a01941

Mundi redemptor optime qui morte mortem destruis tuam crucem sanctissimam omnes ad astra tollimus | Dilexit illam Didacus amore dulci saucius illamque post te fortiter consors triumphi sustulit | Carnem rebellem comprimens escam malorum pessimam sensusque confixit tuae tecum ipse confixus cruci | Tandem ad beata praemia athleta fortis evolans suavi sopore solvitur charae crucis complexibus | Te Christe clementissime veniam precamur supplices tu pro tuis fidelibus audi precantem Didacum | Amen H Didaci Confessoris 5 years 3 months ago

Pages