Jesus Estevez | Cantus Index for Office and Mass

Jesus Estevez

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 115 chants
Cantus IDsort descending Full text Genre Feast Created

002106.1

De fructu ventris tui ponam super sedem tuam A Exspectationis BMV 3 months 3 weeks ago

002508.1

Ecce dominus noster cum virtute veniet et illuminabit oculos servorum suorum alleluia A Exspectationis BMV 4 months 2 weeks ago

002527.1

Ecce nomen domini de longinquo et claritas ejus replet orbem terrarum A Exspectationis BMV 4 months 2 weeks ago

004014.1

O crux admirabilis evacuatio vulnerum restitutio sanitatum A Exaltatio Crucis 6 months 1 week ago

004018.1

O crux gloriosa o crux veneranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus redemptus A Exaltatio Crucis 4 months 2 weeks ago

004035.1

O magnum pietatis opus mors mortua tunc est in ligno quando mortua vita fuit A Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

004690.1

Salvator mundi salva nos qui per crucem et sanguinem tuum redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur deus noster A Exaltatio Crucis 6 months 1 week ago

005061.1

Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior in qua vita mundi pependit in qua Christus triumphavit et mors mortem superavit in aeternum A Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

005227.1

Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis A Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

008248.1

A solis ortus cardine ad usque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit | Castae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae baiulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum concepit alvo filium | Enititur puerpera quem Gabriel praedixerat quem ventre matris gestiens baptista clausum senserat | Faeno iacere pertulit praesepe non abhorruit et lacte modico pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deo palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini 3 months 3 days ago

008267.1

Audi benigne conditor nostras preces cum fletibus in hoc sacro jejunio fusas quadragenario | Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam | Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad nominis laudem tui confer medelam languidis | Concede nostrum conteri corpus per abstinentiam culpae ut relinquant pabulum jejuna corda criminum | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 2 months 4 weeks ago

008272.1

Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mitis nos culpis solutos mites fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Amen H Comm. BMV 2 months 1 week ago

008273.1

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus illapsus est apostolis | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum circulo quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsa nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra crimina et da quieta tempora | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen H Dom. Pentecostes 2 months 1 week ago

008294.1

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Laus et perennis gloria patri sit atque filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen H Comm. unius Martyris 2 months 2 days ago

008294.2

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H Comm. unius Martyris TP 2 months 2 days ago

008300.2

Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 2 months 4 weeks ago

008327.1

Jam Christus astra ascenderat reversus unde venerat patris fruendum munere sanctum daturus spiritum | Solemnis urgebat dies quo mystico septemplici orbis volutus septies signat beata tempora | Cum lucis hora tertia repente mundus intonat apostolis orantibus deum venire nuntiat | Deo patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi compleat | Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu vocesque diversas sonant fantur dei magnalia | Notique cunctis gentibus Graecis Latinis Barbaris simulque demirantibus linguis loquuntur omnium | Judaea tunc incredula vesana torvo spiritu madere musto sobrios Christi fideles increpat | Sed editis miraculis occurrit et docet Petrus falsum profari perfidos Joele teste comprobans | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen H Dom. Pentecostes 2 months 1 week ago

008330.1

Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pergis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque tendis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur supplices nostris ut addas sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen H Comm. unius Virginis Martyris 2 months 1 day ago

008343b.1

Nardi Maria pistici unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et de tergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula amen H Mariae Magdalenae 4 months 2 weeks ago

008349.1

Nocte surgentes vigilemus omnes semper in psalmis meditemur atque voce concordi domino canamus dulciter hymnos | Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et perennem ducere vitam | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate 3 months 6 days ago

008375.1

Quem terra pontus sidera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Comm. BMV 2 months 1 week ago

008386.1

Rex gloriose martyrum corona confitentium qui respuentes terrea perducis ad caelestia | Aurem benignam protinus intende nostris vocibus trophaea sacra pangimus ignosce quod deliquimus | Tu vincis inter martyres parcisque confessoribus tu vince nostra crimina largitor indulgentiae | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H Comm. plurimorum Martyrum 2 months 1 day ago

008389.1

Salvete flores martyrum quos lucis ipso in limine Christi insecutor sustulit ceu turbo nascentes rosas | Vos prima Christi victima grex immolatorum tener aram sub ipsam simplices palma et coronis luditis | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nat. Innocentium 3 months 1 day ago

008390.1

Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia gliscit animus promere cantibus victorum genus optimum | Hi sunt quos fatue mundus abhorruit hunc fructu vacuum floribus aridum contempsere tui nominis asseclae Jesu rex bone caelitum | Hi pro te furias atque minas truces calcarunt hominum saevaque verbera his cessit lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non querimonia sed corde impavido mens bene conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martyribus munera praeparas rubri nam fluido sanguine fulgidis cingunt tempora laureis | Te summa o deitas unaque poscimus ut culpas abigas noxia subtrahas des pacem famulis ut tibi gloriam annorum in seriem canant | Amen H Comm. plurimorum Martyrum 2 months 1 day ago

008404.1

Tu trinitatis unitas orbem potenter quae regis attende laudis canticum quod excubantes psallimus | Ortus refulget lucifer praetique solem nuntius cadunt tenebrae noctium lux sancta nos illuminet | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H De Trinitate 2 months 1 week ago

008406.1

Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Joannes | Nuntius celso veniens olympo te patri magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae ordine promit | Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis | Ventris obstruso recubans cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Joannis Baptistae 1 month 3 weeks ago

008410.1

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus brachiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen H Dom. de Passione 2 months 3 weeks ago

008410.2

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus brachiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica paschale quae fers gaudium piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen H Inventio Crucis 1 month 3 weeks ago

008410.3

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus brachiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica in hac triumphi gloria piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen H Exaltatio Crucis 1 month 3 weeks ago

008411.1

Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis festum canimus beatae accipe votum | Haec enim palmae duplicis beata sorte dum gestit fragilem domare corporis sexum domuit cruentum caede tyrannum | Unde nec mortem nec amica mortis mille poenarum genera expavescens sanguine effuso meruit serenum scandere caelum | Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Comm. unius Virginis non Martyris 2 months 1 day ago

100221.1

Regem adoremus dominum qui pependit in ligno I Exaltatio Crucis 6 months 1 week ago

201372.1

Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum A Exspectationis BMV 4 months 1 week ago

202214.1

Hoc signum crucis apparebit in caelo cum dominus ad judicandum venerit A Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

830301.1

Sacris solemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur caena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sic nos tu visita sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas | Amen H Corporis Christi 2 months 1 week ago

830431.1

Jam sol recedit igneus tu lux perennis unitas nostris beata trinitas infunde amorem cordibus | Te mane laudum carmine te deprecamur vespere digneris ut te supplices laudemus inter caelites | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen H De Trinitate 2 months 1 week ago

a01133.1

Quodcumque in orbe nexibus revinxeris erit revinctum Petre in arce siderum et quod resolvit hic potestas tradita erit solutum caeli in alto vertice in fine mundi judicabis saeculum | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen H Cathedra Petri 2 months 1 week ago

a01134.1

Beate pastor Petre clemens accipe voces precantum criminumque vincula verbo resolve cui potestas tradita aperire terris caelum apertum claudere | Egregie doctor paule mores instrue et nostra tecum pectora in coelum trahe velata dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet charitas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen H Cathedra Petri 2 months 1 week ago

a01522

Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula PS Exaltatio Crucis 5 months 2 weeks ago

a01528

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre 4 months 2 weeks ago

a01528.1

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec sancto amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in per omne saeculum | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre 2 months 1 day ago

a01543.1

Quicumque Christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae | Illustre quiddam cernimus quod nesciat finem pati sublime celsum interminum antiquius caelo et chao | Hic ille rex est gentium populique rex judaici promissus Abrahae patri ejusque in aevum semini | Hunc et prophetis testibus Iisdemque signatoribus testator et pater jubet audire nos et credere | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Transfiguratio Dom. 2 months 4 days ago

a01544

Potens in terra erit semen ejus R. Generatio rectorum benedicetur W Joachimi 3 months 3 weeks ago

a01545

Primo die quo trinitas beata mundum condidit vel quo resurgens conditor nos morte victa liberat | Pulsis procul torporibus surgamus omnes ocius et nocte quaeramus deum propheta sicut praecipit | Nostras preces ut audiat suamque dexteram porrigat et expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Ut quique sacratissimo huius diei tempore horis quietis psallimus donis beatis muneret | Iam nunc paterna claritas te postulamus affatim absint faces libidinous et omnis actus noxius | Ne foeda sit vel lubrica compago nostri corporis ob cuius ignes ignibus avernus urat acrius | Mundi redemptor quaesumus tu probra nostra diluas nobisque largus commoda vitae perennis conferas | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum. H 3 months 6 days ago

a01546

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei iam sonat iubarque solis evocat | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus iacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Iesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Dominica in estate 3 months 5 days ago

a01547

Ecce iam noctis tenuatur umbra lux et aurorae rutilans coruscat supplices rerum dominum canora voce precemur | Ut reos culpae miseratus omnem pellat angorem tribuat salutem donet et nobis sempiternae munera pacis | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cuius resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate 3 months 5 days ago

a01548

Verbum supernum prodiens e patris aeterni sinu qui natus orbi subvenis labente cursu temporis | Ilumina nunc pectora tuoque amore concrema ut cor caduca deserens caeli voluptas impleat | Ut cum tribunal judicis damnabit igni noxios et vox amica debitum vocabit ad caelum pios | Non esca flammarum nigros volvamur inter turbines vultu dei sed compotes caeli fruamur gaudiis | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Dom. 1 Adventus 3 months 3 days ago

a01549

En clara vox redarguit obscura quaeque personans procul fugentur somnia ab alto Iesus promicat | Mens jam resurgat torpida non amplius jacens humi sidus refulget jam novum ut tollat omne noxium | En agnus ad nos mittitur laxare gratis debitum omnes simul cum lacrimis precemur indulgentiam | Ut cum secundo fulserit metuque mundum cinxerit non pro reatu puniat sed nos pius tunc protegat | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in seculorum saecula | Amen H Dom. 1 Adventus 3 months 3 days ago

a01550

Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit | Tu lumen et splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli | Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Testatur hoc praesens dies currens per anni circulum quod solus e sinu patris mundi salus adveneris | Hunc astra tellus aequora hunc omne quod caelo subest salutis auctorem novae novo salutat cantico | Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus | Jesus tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini 3 months 3 days ago

a01551

Audit tyrannus anxius adesse regum principem qui nomen israel regat teneatque David regiam | Exclamat amens nuntio successor instat pellimur satelles i ferrum rape perfunde cunas sanguine | Quid proficit tantum nefas quid crimen herodem iuvat unus tot inter funera inpune Christus tollitur | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nat. Innocentium 3 months 3 days ago

a01556

Crudelis Herodes deum regem venire quid times non eripit mortalia qui regna caelestia | lbant Magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Epiphania 3 months 21 hours ago

Pages