Jesus Estevez | Cantus Index for Office and Mass

Jesus Estevez

Chants added by the contributor

Displaying 51 - 100 of 106 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created

g01596.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Ascensio Domini 3 weeks 3 days ago

g01594.1

Salutis humanae sator Jesu voluptas cordium orbis redempti conditor et casta lux amantium | Qua victus es clementia ut nostra ferres crimina mortem subires innocens a morte nos ut tolleres | Perrumpis infernum chaos vinctis catenas detrahis victor triumpho nobili ad dexteram patris sedes | Te cogat indulgentia ut damna nostra sarcias tuique vultus compotes dites beato lumine | Tu dux ad astra et semita sis meta nostris cordibus sis lacrimarum gaudium sis dulce vitae praemium | Amen H Ascensio Domini 3 weeks 3 days ago

a01561

Aurora caelum purpurat aether resultat laudibus mundus triumphans jubilat horrens avernus infremit | Rex ille dum fortissimus de mortis inferno specu patrum senatum liberum educit ad vitae jubar | Cujus sepulchrum plurimo custode signabat lapis victor triumphat et suo mortem sepulchro funerat | Sat funeri sat lacrimis sat est datum doloribus surrexit exstinctor necis clamat coruscans angelus | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H In tempore Paschae 3 weeks 4 days ago

a01560

Rex sempiterne caelitum rerum creator omnium aequalis ante saecula semper parenti filius | Nascente qui mundo faber imaginem vultus tui tradens adamo nobilem limo jugasti spiritum | Cum livor et fraus daemonis foedasset humanum genus tu carne amictus perditam formam reformas artifex | Qui natus olim e virgine nunc e sepulcro nasceris tecumque nos a mortuis jubes sepultos surgere | Qui pastor aeternus gregem aqua lavas baptismatis haec est lavacrum mentium haec est sepulcrum criminum | Nobis diu qui debitae redemptor affixus cruci nostrae dedisti prodigus pretium salutis sanguinem | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H In tempore Paschae 3 weeks 4 days ago

a01559

Ad regias agni dapes stolis amicti candidis post transitum maris rubri Christo canamus principi | Divina cujus caritas sacrum propinat sanguinem almique membra corporis amor sacerdos immolat | Sparsum cruorem postibus vastator horret angelus fugitque divisum mare merguntur hostes fluctibus | Jam pascha nostrum Christus est paschalis idem victima et pura puris mentibus sinceritatis azyma | O vera caeli victima subjecta cui sunt tartara soluta mortis vincula recepta vitae praemia | Victor subactis inferis trophaea Christus explicat caeloque aperto subditum regem tenebrarum trahit | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H In tempore Paschae 3 weeks 5 days ago

g00965.1

Lustra sex qui jam peregit tempus implens corporis sponte libera redemptor passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Felle potus ecce languet spina clavi lancea mite corpus perforarunt unda manat et cruor terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis silva talem nulla profert fronde flore germine dulce ferrum dulce lignum dulce pondus sustinent | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite | Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam atque portum praeparare arca mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen H Dom. de Passione 3 weeks 6 days ago

g00960.1

Pange lingua gloriosi lauream certaminis et super crucis trophaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis in necem morsu ruit ipse lignum tunc notavit damma ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris ars ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali carne amictus prodiit | Vagit infans inter arcta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et dei manus pedesque stricta cingit fascia | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen H Dom. de Passione 3 weeks 6 days ago

008410.1

Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus brachiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen H Dom. de Passione 3 weeks 6 days ago

a01558

O sol salutis intimis Jesu refulge mentibus dum nocte pulsa gratior orbi dies renascitur | Dans tempus acceptabile da lacrimarum rivulis lavare cordis victimam quam laeta adurat caritas | Quo fonte manavit nefas fluent perennes lacrimae si virga paenitentiae cordis rigorem conterat | Dies venit dies tua in qua reflorent omnia laetemur et nos in viam tua reducti dextera | Te prona mundi machina clemens adoret trinitas et nos novi per gratiam novum canamus canticum | Amen H In tempore Quad. 1 month 1 day ago

008300.2

Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 1 month 1 day ago

008267.1

Audi benigne conditor nostras preces cum fletibus in hoc sacro jejunio fusas quadragenario | Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam | Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad nominis laudem tui confer medelam languidis | Concede nostrum conteri corpus per abstinentiam culpae ut relinquant pabulum jejuna corda criminum | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad. 1 month 1 day ago

a01557

O sola magnarum urbium major Bethlem cui contigit ducem salutis caelitus incorporatum gignere | Quem stella quae solis rotam vincit decore ac ilumine venisse terris nuntiat cum carne terrestri deum | Videre postquam illum Magi eoa promunt munera stratique votis offerunt thus myrrham et aurum regium | Regem deumque annuntiant thesaurus et fragrans odor thuris Sabaei ac myrrheus pulvis sepulchrum praedocet | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Epiphania 1 month 2 days ago

a01556

Crudelis Herodes deum regem venire quid times non eripit mortalia qui regna caelestia | lbant Magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Epiphania 1 month 2 days ago

008389.1

Salvete flores martyrum quos lucis ipso in limine Christi insecutor sustulit ceu turbo nascentes rosas | Vos prima Christi victima grex immolatorum tener aram sub ipsam simplices palma et coronis luditis | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nat. Innocentium 1 month 3 days ago

a01551

Audit tyrannus anxius adesse regum principem qui nomen israel regat teneatque David regiam | Exclamat amens nuntio successor instat pellimur satelles i ferrum rape perfunde cunas sanguine | Quid proficit tantum nefas quid crimen herodem iuvat unus tot inter funera inpune Christus tollitur | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nat. Innocentium 1 month 5 days ago

008248.1

A solis ortus cardine ad usque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit | Castae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae baiulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum concepit alvo filium | Enititur puerpera quem Gabriel praedixerat quem ventre matris gestiens baptista clausum senserat | Faeno iacere pertulit praesepe non abhorruit et lacte modico pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deo palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini 1 month 5 days ago

a01550

Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit | Tu lumen et splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli | Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Testatur hoc praesens dies currens per anni circulum quod solus e sinu patris mundi salus adveneris | Hunc astra tellus aequora hunc omne quod caelo subest salutis auctorem novae novo salutat cantico | Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus | Jesus tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini 1 month 5 days ago

a01549

En clara vox redarguit obscura quaeque personans procul fugentur somnia ab alto Iesus promicat | Mens jam resurgat torpida non amplius jacens humi sidus refulget jam novum ut tollat omne noxium | En agnus ad nos mittitur laxare gratis debitum omnes simul cum lacrimis precemur indulgentiam | Ut cum secundo fulserit metuque mundum cinxerit non pro reatu puniat sed nos pius tunc protegat | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in seculorum saecula | Amen H Dom. 1 Adventus 1 month 5 days ago

a01548

Verbum supernum prodiens e patris aeterni sinu qui natus orbi subvenis labente cursu temporis | Ilumina nunc pectora tuoque amore concrema ut cor caduca deserens caeli voluptas impleat | Ut cum tribunal judicis damnabit igni noxios et vox amica debitum vocabit ad caelum pios | Non esca flammarum nigros volvamur inter turbines vultu dei sed compotes caeli fruamur gaudiis | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Dom. 1 Adventus 1 month 5 days ago

a01547

Ecce iam noctis tenuatur umbra lux et aurorae rutilans coruscat supplices rerum dominum canora voce precemur | Ut reos culpae miseratus omnem pellat angorem tribuat salutem donet et nobis sempiternae munera pacis | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cuius resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate 1 month 1 week ago

a01546

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei iam sonat iubarque solis evocat | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus iacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Iesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Dominica in estate 1 month 1 week ago

008349.1

Nocte surgentes vigilemus omnes semper in psalmis meditemur atque voce concordi domino canamus dulciter hymnos | Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et perennem ducere vitam | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen H Dominica in estate 1 month 1 week ago

a01545

Primo die quo trinitas beata mundum condidit vel quo resurgens conditor nos morte victa liberat | Pulsis procul torporibus surgamus omnes ocius et nocte quaeramus deum propheta sicut praecipit | Nostras preces ut audiat suamque dexteram porrigat et expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Ut quique sacratissimo huius diei tempore horis quietis psallimus donis beatis muneret | Iam nunc paterna claritas te postulamus affatim absint faces libidinous et omnis actus noxius | Ne foeda sit vel lubrica compago nostri corporis ob cuius ignes ignibus avernus urat acrius | Mundi redemptor quaesumus tu probra nostra diluas nobisque largus commoda vitae perennis conferas | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum. H 1 month 1 week ago

a01544

Potens in terra erit semen ejus R. Generatio rectorum benedicetur W Joachimi 1 month 3 weeks ago

g02867

Tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris Cm Didaci Confessoris 1 month 3 weeks ago

g02866

Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo Of Didaci Confessoris 1 month 3 weeks ago

g01362.1

Alleluia Justus ut palma florebit sicut cedrus libani multiplicabitur Al Didaci Confessoris 1 month 3 weeks ago

g02865

Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus InV Didaci Confessoris 1 month 3 weeks ago

g00376.1

Protege Domine plebem tuam per signum sanctae Crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium. Of Exaltatio Crucis 1 month 3 weeks ago

002106.1

De fructu ventris tui ponam super sedem tuam A Exspectationis BMV 1 month 3 weeks ago

201372.1

Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum A Exspectationis BMV 2 months 2 weeks ago

002527.1

Ecce nomen domini de longinquo et claritas ejus replet orbem terrarum A Exspectationis BMV 2 months 2 weeks ago

002508.1

Ecce dominus noster cum virtute veniet et illuminabit oculos servorum suorum alleluia A Exspectationis BMV 2 months 2 weeks ago

004018.1

O crux gloriosa o crux veneranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus redemptus A Exaltatio Crucis 2 months 3 weeks ago

a01528

Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen H Pro nec Virgine nec Martyre 2 months 3 weeks ago

008343b.1

Nardi Maria pistici unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et de tergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula amen H Mariae Magdalenae 2 months 3 weeks ago

g02863

Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 6 days ago

g02862

Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 6 days ago

g02861

Ne tradas me a desiderio meo peccatori cogitaverunt adversum me ne derelinquas me ne umquam exaltentur GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 6 days ago

g02860

Domine domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 6 days ago

g02859

Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem orationis meae GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 6 days ago

g02858

Et funes extenderunt in laqveum pedibus meis juxta iter scandalum posverunt mihi GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 1 week ago

g02857

Qui cogitaverunt subplantare gressus meos absconderunt superbi laqveum mihi GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 1 week ago

g02856

Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis libera me GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 1 week ago

g02855

Acverunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 1 week ago

g02854

Qui cogitaverunt malitias in corde tota die constituebant praelia GrV Fer. 6 in Parasceve 3 months 1 week ago

g02853

Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo libera me Gr Fer. 6 in Parasceve 3 months 1 week ago

005227.1

Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis A Exaltatio Crucis 3 months 2 weeks ago

a01522

Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula PS Exaltatio Crucis 3 months 2 weeks ago

004035.1

O magnum pietatis opus mors mortua tunc est in ligno quando mortua vita fuit A Exaltatio Crucis 3 months 2 weeks ago

Pages