|
Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Benigne pater suscipe quaeso ad te clamantes | Agnus | Agie proles tuos tuere quos redemisti cruore | Agnus | Sit tibi nate gloria perpes nunc et in aevum. |
Ag |
|
6 days 14 hours ago |
139689 |
|
Pie Christe descendisti ad terram | Mundum tuam facturam salvans | Inferni claustra confregisti fortiter | Dira iura ipsa dextra conculcans | Sanctos sursum levans in aethra | Ut tibi laudes decantent |
Tp |
|
1 week 1 day ago |
139687 |
|
Osanna salvifica tuum plasma qui creasti simul omnia | Temet laus decet honor et gloria rex aeterne in saecula | Qui de patris gremio genitus advenisti summo | Redimere perditum hominem sanguine proprio | Quem deceperat Lucifer fraude nequam callidissime serpentino coniugis dente | Quem expulerat propere hoc innexum crimine paradisi cardine atque limine | Tu dignare salvare | lesu Christe superne |
Tp |
|
1 week 1 day ago |
139686 |
|
Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cuius conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis |
Sa |
|
1 week 1 day ago |
139685 |
|
Sanctus Laudes deo ore pio corde sereno carmine demus tinnulo | Sanctus | In iubilo cum cantico simul in alto resonet vox cum organo | Sanctus dominus deus sabaoth | Caeli regi terrae marium rerum omnium | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | Patri almo genito quoque flamini sancto | Benedietus qui venir in nomine domini | Alpha et omega puro carmine necne dicitur Trino deo omnes proclamant | Osanna in excelsis. |
Sa |
|
1 week 1 day ago |
139684 |
|
Sanctus Quem cherubim atque seraphim incessanter proclamant | Sanctus | Qui senas alas habent quotidie decantant | Sanctus dominus deus sabaoth | Patri prolique flamini almo | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Qui es ante saecula
nunc et in aevum | Osanna in excelsis |
Sa |
|
1 week 1 day ago |
139683 |
|
Qui venisti carnem sumens ex Matre pro totius mundi salute | Tu nos ab hoste potenter libera | Et exaudi cunctos famulos tuos | Ut possimus laudes promere tibi voce indefessa hosanna |
Tp |
|
1 week 1 day ago |
139682 |
|
Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua ius mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largiaris consortia | Te ergo deposcimus ut cum iudex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus |
Tp |
|
1 week 1 day ago |
139681 |
|
Perseverans indefessum regnum in perpetuum | Equus honor par potestas et gloria virtus et imperium | Patri nato sancto simul gloria spiritui manebit in aeternum |
Tp |
|
1 week 4 days ago |
139661 |
|
Prenitet iste dies ascensu nempe sacrato arbiter alme tuo cui canimus iugiter |
Tp |
|
1 week 5 days ago |
139660 |
|
Sceptrigeris cunctis dominans per climata mundi aulam da nobis astrigeram famulis |
Tp |
|
1 week 5 days ago |
139659 |
|
Solus habens regnum cosmum redemisque cruentum sanguine purpureo omne piante scelum |
Tp |
|
1 week 5 days ago |
139658 |
|
Vota famellorum petimus ne sperne tuorum ad superos scadens sede patrisuqe sedens |
Tp |
|
1 week 5 days ago |
139657 |
|
Nunc miserere tuis mundi peccamina dele qui iugiter dicunt suppliciterque tibi |
Tp |
|
1 week 5 days ago |
139656 |
|
O proles patris cor mundans dogmate pacis celicolis nostrum iam sociare chorum |
Tp |
|
1 week 5 days ago |
139655 |
|
O fili summi comis qui sidera mundi in caelum subiens vise solo positos |
Tp |
|
1 week 5 days ago |
139651 |
|
Alta patent hodie caelorum conditor ipse da famulis veniam qui tua festa beant |
Tp |
|
1 week 5 days ago |
139650 |
|
Glorificant digne cetus quam celicus iudex iudicii magni presidentem quod erit |
Tp |
|
1 week 5 days ago |
139649 |
|
Extans cunctorum clemens qui doxa bonorum quos herebi fauce tollis ad astra vehens |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139648 |
|
Cuncta creata simul summum quem semper adorant gaudentem dextram iam repetisse patris |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139647 |
|
Agmine qui semper polico benediceris alme tartara quemque tremunt terrigeneque simul |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139646 |
|
Assit honor laudis clemens tibi Christe tonantis qui victor regnum iam repetis superum |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139645 |
|
Gloria magna Deo quia nobis Pascha refulget per te Christe Deus qui super astra micas |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139644 |
|
Cui plebs tota simul decantet dulcia verba et sonitus resonet dulcis ubique Deo |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139643 |
|
Victorem Christum gaudentes pangite fratres ecce resurgendi spem dedit ipse suis |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139642 |
|
Pro nobis passus pro nobis hostia factus nostra spes omnis lux via vita salus |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139641 |
|
Patris sermo manus candor sapientia virtus cum patre cuncta creans cum patre cuncta regens |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139640 |
|
Ingenitum numen de nullo lumine lumen et genitor veri luminis atque Dei |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139639 |
|
Grates immensas reddit sine fine caterva piorum felix spirituum nos quoque pulvis humus |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139638 |
|
Personet euge Deo regnanti gloria patri glorificat semper quem chorus angelicus |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139637 |
|
Alle sonet luia vicos et castra per orbem surrexit Dominum Pascha celebre manet |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139636 |
|
Davidica de stirpe leo surrexit erilis ad dexteram regnans patris et ipse sedem |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139635 |
|
Rex hodie Christus quia victor redit ab imis laetetur caelum plaudat et omnis homo |
Tp |
|
1 week 6 days ago |
139634 |
|
Azimam sinceram quaesumus largire |
Tp |
|
2 weeks 6 hours ago |
139633 |
|
Qui deminutum angelorum chorum hodie restaurans multos inferno abstrahis funesto |
Tp |
|
2 weeks 6 hours ago |
139632 |
|
Tu solus regnum princeps altissimus orbis quem totus laudat glorificatque deum |
Tp |
|
2 weeks 6 hours ago |
139631 |
|
Tu solus Dominus dominans celestia regna dextera terrarum et tua sceptra tenens |
Tp |
|
2 weeks 7 hours ago |
139629 |
|
Tu quoniam solus sancto qui sanguine sanctus sanctificas mundum nostra piacla pians |
Tp |
|
2 weeks 7 hours ago |
139628 |
|
Qui damnas mundi damnatur crimina damnat nostra tuis tribue bona cuncta bonae |
Tp |
|
2 weeks 7 hours ago |
139626 |
|
O filii patris o magni gloria mundi exaudi plebem o pie Christe tuam |
Tp |
|
2 weeks 8 hours ago |
139625 |
|
O pater omnipotens o pulcri conditor orbis o rex caelorum parce tuo populo |
Tp |
|
2 weeks 8 hours ago |
139624 |
|
Grates immensas reddit tibi caelicus ordo caelorum Domino nos quoque terrigine |
Tp |
|
2 weeks 8 hours ago |
139623 |
|
Veritas virtus via lux salusque vita perennis |
Tp |
|
2 weeks 8 hours ago |
139622 |
|
Clarus ad dextram residens paternam totius mundi moderans habenas |
Tp |
|
2 weeks 8 hours ago |
139621 |
|
In crucis ligno moriens resolvis vincula mortis |
Tp |
|
2 weeks 8 hours ago |
139620 |
|
Qui dolens mundum sceleris veterni mole depressum misereris eius |
Tp |
|
2 weeks 8 hours ago |
139619 |
|
Emmanuelem specie fideli intimat unum |
Tp |
|
2 weeks 8 hours ago |
139618 |
|
Ergo persona manet una forma per quam usia agmina coruscans |
Tp |
|
2 weeks 9 hours ago |
139617 |
|
Passus haud labem deitatis alme tegmine carnis |
Tp |
|
2 weeks 9 hours ago |
139616 |
|
Nos Dei salva veneranda proles virginis sacrae generatus alvo |
Tp |
|
2 weeks 9 hours ago |
139615 |