Anna de Bakker | Cantus Index for Office and Mass

Anna de Bakker

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 81 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created

a03118

Stirpe clara refulgens Ursula vultu pulchra Christi discipula fide pollens evasit singula mundi pericula R XI milium Virginum 1 week 2 days ago

a03117

Iste coetus inclitus virginali gloria collectus est coelitus per undena milia A XI milium Virginum 1 week 2 days ago

a03116

Christo canamus gloriam pro sanctis virginibus transmissis in Coloniam sub undenis milibus A XI milium Virginum 1 week 2 days ago

a03115

Juste coelit Colonia sanctarum festum virginum quae sibi pro custodia donatae sunt per dominum A XI milium Virginum 1 week 2 days ago

a03114

Nocte surgentes virginum laudes canamus dulciter ut nos a lapsa criminum custodiant perenniter | Quae monitae per somnium Coloniam perveniunt in qua dirum supplicium a barbaris excipiunt | Tandem fugatis hostibus divino beneficio sepultae sunt a civibus urbis magno cum gaudio | O beata Colonia persolve deo gratius qui tua salvat moenia per virginum reliquias H XI milium Virginum 1 week 2 days ago

a03113

Undenis millibus in te Colonia passis virginibus pange praeconia I XI milium Virginum 1 week 2 days ago

a03107

Per suffragia sanctorum martyrum nobis Christe concede subsidium ut in calamitate cursum hujus vitae valeamus... A 2 weeks 2 days ago

007064zb

Ad annunciandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem V 3 weeks 6 days ago

a03090

O qualem dies ista celebris nobis injunxit laetitiam in sancti martyris Adalberti transitu congaudent angeli et archangeli omnesque cuique caelici terra omnis laudet deum laude multiplici alleluia A Georgii, Adalberti 4 weeks 1 day ago

a03087

...dua et habuit filium surdum atque mutum caecum et claudum illum sanctus Georgius sanum restituit ac dimisit alleluia A Georgii, Adalberti 1 month 14 hours ago

g03444

Alleluia Salve sancta mater alma ex te processit virgo Maria quae de caelo suscepit prolem et mundo genuit salvatorem Al Annae 2 months 6 days ago

g01566c

In memoria aeterna erunt justi ab auditione mala non timebunt InV Pro defunctis 4 months 3 weeks ago

a02691

At illa surrexit ad hanc vocem atque abire coepit ita ut videretur ipsi Drusiane non quod a morte sed quasi a somno excitasset eam A Joannis Evang. 5 months 3 days ago

a02690

Ut vidit vero beatus Johannes pauperes ac viduas cum parentibus flentes feretrum deponi jussit et clara voce dixit Drusiana suscitet te Jesus Christus surge et domum tuam revertere sana A Joannis Evang. 5 months 3 days ago

a02689

Cum autem beatus Johannes ingrederetur civitatem Drusiana quae semper eum fuerat secuta deo serviens in castitate et humilitate perfecta desiderio redditus ejus fatigata sed morte preventa efferebatur mortua A Joannis Evang. 5 months 3 days ago

a02680

O singularis hostia Christe cunctorum venia fons salutis et gratiae lux et caput ecclesiae | Attende nostra cantica qui de fauce tyrannica nos in cruce libramine fuso Christi sanguine | Nos ergo clemens respice rejecto carnis obice ceptumque tuum perfice precibus sanctae Monicae | Ex cuius carne genitus singularis scientiae dispensatorum inclitum pervidisti ecclesiae | Huius virtutum merito et tuo beneplacito detur hi nobis venia et futuro gloria | Mundi salvator unice a summo caeli apice nos tuos servos respice optentum sanctae Monicae | Quae ab annis infantiae iter sequence justitiae omni virtutum generetuo perfulsit munere | Nos ab illius gratiam hanc agentes memoriam ore et corde pitius eius salvare precibus H Monicae 5 months 1 week ago

a02679

Sancta Monica precamus nos qui hoc festum agimus ut qui ob tui gratiam hanc egerint memoriam his veniam peccaminum impetres apud dominum alleluia A Monicae 5 months 1 week ago

a02678

Ad honorem sancti patris Augustini suae matris festa colentes inclita representemus merita quae mundo justitiae lumen fudit ecclesiae alleluia A Monicae 5 months 1 week ago

a02677

Ancilla christi Monica prole fulgens magnifica deum nobis pacifica alleluia A Monicae 5 months 1 week ago

a02676

Benedicta haec vidua cuis praece assidua conversa est proles sua alleluia A Monicae 5 months 1 week ago

a02675

Laudat eam Ambrosius quod ceteris ferventius bonis instet operibus operibus alleluia A Monicae 5 months 1 week ago

a02674

Mira virtus in femina ipsos nautas per marina consolatur discrimina alleluia A Monicae 5 months 1 week ago

a02673

Monica ferocissimum viri demulcens animum suum traxit ad dominum alleluia A Monicae 5 months 1 week ago

a02668a

Praesaga sui exitus et visita caelitus V Monicae 5 months 1 week ago

a02668

Cum expectarent hostiis tempus aptum navigiis et ad superna pariter suspirarent non signifer pia mater est defuncta et sanctorum choris juncta alleluia R Monicae 5 months 1 week ago

a02667a

Cum ad augmentum fidei devideam servum dei V Monicae 5 months 1 week ago

a02667

... tunc mater ait filio cur ultra vivam nescio alleluia R Monicae 5 months 1 week ago

ah24018E:05

Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio | Gaude quae paraclitus missus fuit caelitus in tuo collegio SqV 6 months 3 days ago

ah24018E:04

Gaude qui oblatio regum et devotio exhibetur filio | Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio SqV 6 months 3 days ago

ah24018N:01

Novo privilegio romana nunc concio nivis sub indicio decoratur | Monte super hagio admiranda visio sub papa Liberio demonstratur SqV 6 months 3 days ago

ah24018M:01

Ave maris stella mater et puella regis regum | Sumens illud ave parentibus fave via legum SqV 6 months 3 days ago

ah24018L:01

Virga Jesse quam Anna peperit deum esse qui homo voluit hunc necesse per ave concepit SqV 6 months 3 days ago

ah24018K:01

Gaude virgo praeelecta gaude quae mire concepta es ex matre sterili | Gaude quae stirpe regali ortum voce prophetali trahis modo nobili SqV 6 months 3 days ago

ah24018J:01

Ora Christum mater Christi ora quem tu concepisti sine viri semine | Ora patrem ora natem deum verum de te natum hominem pro homine SqV 6 months 3 days ago

ah24018I:01

Ave virgo regia felix prudens et pia dux caecorum | Maria fons gratiae fons misericordiae fons hortorum SqV 6 months 3 days ago

ah24018H:01

Mater dulcis mater pia te laudantes hac in via ad te ipsam dirige | Mater semper incorrupta vitiorum quos sub lucta pressos cernis erige SqV 6 months 3 days ago

ah24018G:01

Ave mater gratiae finis et miseriae caeli porta | Nam fons sapientiae de te flos munditiae lux est orta SqV 6 months 3 days ago

ah24018F:01

Virgo felix virgo munda virgo casta et fecunda virgo carens simili | Virgo digne laudabunda nos illaesos fac sub unda pertransire saeculi SqV 6 months 3 days ago

ah24018E:03

Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio SqV 6 months 3 days ago

ah24018E:02

Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio SqV 6 months 3 days ago

ah24018E:01

Gaude virgo mater Christi qui per aurem concepisti Gabriele nuntio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio SqV 6 months 3 days ago

ah24018D:01

Stella caeli matutina sol praefulgens lux divina salve gemma gloriae culpae nostrae medicina rosa fragrans sine spina fons misericordiae SqV 6 months 3 days ago

ah24018C:01

Rosa veris paradisus et Libanus non excisus quo fragrat ecclesia est Maria mons praevisus de quo lapis est abscisus qui fregit sculptilia SqV 6 months 3 days ago

ah24018B:01

Gaude proles ex Anna nasceris Jesse virga es magni germinis Maria SqV 6 months 3 days ago

ah24018A:01

Ex David semine proles concipitur quae sancto flamine repleta creditur matris in utero SqV 6 months 3 days ago

a02558

Regem verum natum angelus annunciat pastoribus eiusque voci angelorum chori concinunt et collaudantes clamant gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia A Vigilia Nat. Domini 6 months 2 weeks ago

007385ze

Domine Jesu Christe spes omnium saeculorum qui dirigis viam sanctorum exaudi nos clamantes ad te V 6 months 3 weeks ago

a02557a

Accuerunt linguas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum V 6 months 3 weeks ago

a02557

Eripe me domine ab homine malo a viro iniqui libera me qui cogitaverunt supplantare gressus meos R 6 months 3 weeks ago

a02548a

Nam et huius terrae barbarum populum sacro purgavit lavacro alleluia V 7 months 2 days ago

Pages