Rafael Luque Vela | Cantus Index for Office and Mass

Rafael Luque Vela

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 11 of 11 chants
Cantus ID Full text Genresort descending Feast Created Nid

a02833m2

2 months 3 weeks ago 138831

a02833

Splendor ecclesie legifer ysidore rector et lumen patrie salve presul inclite Christum regem glorie fac nos digne collaudare. A Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris 2 months 3 weeks ago 138825

a03051

Quid pater caros populos relinquis missus ad celsam Legionis urbem quae tibi fido posuit patrono regia templa | An times hostem fidei rebellem Barbarus fugit liceat reverti aut tuos saltem iuvet inde missa luce fovere | Civitas felix spoliis opimis corporis sacri tua mira pictis gesta percenset tabulis, tholisque munera regum | Quae tuo partis merito triumphis grata non uno retulere bello namque te nostris et adesse castris fama vetusta est | Huc ades fessis pater alme rebus nosque commenda Triadi potenti cuius in cunctas resonat perennis gloria gentes H Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris 1 month 1 week ago 139726

a02848

Congaudeat ecclesia et presulis solemnia confessoris Isidori honore colat celebri | Qui velut solis radius demptis prorsus haeresibus et devotus martyrio dogmate fulsit vario | Hispaniarum populis divinae legis regulis et romanorum moribus invigilabat sedulus | In clericorum comodis et pauperum subsidijs | legum lator clarissimus hic inhaerebat acrius | Laus virtus honor gloria Deo patri et filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula H Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris 2 months 2 weeks ago 138847

a03036

Salvete clarae virgines tutela praesens patriae virtutis et constantiae exemplar admirabile | Non vos chalybs rigentibus dum nectit arctus annulis nec laminis candentibus catasta terret ignea | Nec confragosa rupium calcata nudis plantulis fregere vos dispendia sed hinc fides fit acrior | Deinde victo saeculo caeli subiistis atria Ruffina fuso sanguine et Iusta digna nomine | Rosisque purpurantibus confessionis inclytae intexuistis candida integritatis lilia | Ergo triumphi nobilis sacris revinctae laureis palmas refertis duplices Agnum sequentes praevium | Te Dux corona Martyrum cum Patre Christe et Spiritu in Trinitate simplici aeterna laudent saecula H Justae et Rufinae 1 month 2 weeks ago 139698

a03048

Gentis Hispanae pater atque doctor digna praeclari soboles Severi digne Leandri similisque sancta indole frater | Dum tuas curat soror alma cunas lucida examen veniens ab aethra vidit infantis nitidis liquare mella labellis | Dulce facundi fuit hoc leporis atque doctrinae specimen supernae qua pios pascis stimulisque sontes pungis acutis | Pungis infectum genus Arrianae pestis ultores minitantis ignes nec furor regum juvenis resistit fortibus ausis | Praesul instauras fidei triumphum perfidos eius quoque perduelles pellis Hispanis pavidos ab oris fulmine linguae | O pater cleri populique pastor orphanis tutor viduis levamen virginum custos monachis severae regula vitae | Nunc in excelso residens Olympo sidus o nostrae columenque gentis compari priscis fidei magistris luce refulges | Sis memor chari gregis et patronus esto ad aeternam Triadem precamur cuncta cui dignas resonent per orbem saecula laudes H Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris 1 month 1 week ago 139712

a03053

Sol ab occasu roseos ad ortus luce qui terras meliore lustrans noctis Hispanae nebulas et atras discutis umbras | Cuius exortu tenebrosus error fraus et inconstans furor et profanus luxus et vanae sitiens profugit ambitus aurae | Sed redit fas et pietas revixit et fides casto redimita cultu paxque cum sancta probitate et aequi conscia virtus | Hispalis clarum iubar Isidore redde virtutes vitiis repulsis fac et ad priscos redeant caduca saecula mores | Haec rogat sacras tua gens ad aras dum Deo vero pia vota fundunt qui tibi festum peragunt ovantes Betis alumni | Laus honor virtus tibi sit perennis celsa maiestas hominum creatrix quem Deum trinum celebrant et unum rite fideles H Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris 1 month 1 week ago 139729

a03066.1

Christi sacratum antistitem confessionis laurea praefulgidum Geruntium dignis canamus vocibus | Apostolorum tempore hic exstitisse traditur et praedicasse per crucem partam salutem gentibus | Qui cum Occidentis impiger plagas docendo inviseret plebis furore denique ferro ad necandum poscitur | Tunc imperante praeside nodis gravatur ferreris horrente clausus carcere tortoris in manu datur | Hic fertur inter vincula inter tenebras horridas sacrum cadente e corpore coelo dedisse spiritum | Apostolis sic proximos nunc iste honores occupat deique vivit gloriae receptus in consortium | Namque infulatus duplici praefulget auctus praemio Christi sacerdos candidus confessor atque fulgidus | Summno Parenti gloria eiusque soli Filio cum Spiritu Paraclito sit nunc et omne in saeculum. Amen H Geruntii Italicensis, Epi. 1 week 4 hours ago 139815

a03066

Sacratum Christi antistitem Gerontium confessorem dignis canamus laudibus et celebremus vocibus | Hic fertur Apostolico vates fuisse tempore et praedicasse supremum Patrem potentis filii | Quique dum per occiduam percurreret clarus plagam tandem ira gentilium ad passionem trahitur | Sed mox praecepto praesulis nodis gravatur ferreis horrendis umbris carceris datur in ius carnificis | Quem ferunt vinctum vinculis inter pallentes tenebras raptam e sacro corpore dedisse caelo animam | Sic inter apostólica locatus iam consortia gaudet caelesti gloria et clara Christi gratia | Namque infulatus gemino fulget et nitet praemio sacerdotali titulo confessionis merito | Gloria Patri personet Christoque unigenito Paraclitoque Spiritu in saeculorum saecula H Geruntii Italicensis, Epi. 1 week 5 days ago 139813

a03040

Adeste sacrae virgines quas cura fecit pervigil Sponso vocante ad nuptias claras referre lampades | Iam nigra noctis orbita ad mane clarum vertitur vincant timores turbidos aeterna lucis gaudia | Aperta vobis ianua Sponsus vocat succedite sparsasque nostris fletibus offerte palmas nobiles | Offerte fusum sanguinem Christo immolatae victimae quo martyres sanctissime vestram beastis Hispalim | Vt ipse nostrae Ecclesiae preces benignus audiat et donet indulgentiam vestris rogatus civibus | Virtus honor laus gloria Deo Patri cum Filio et Spiritui Paraclito in saeculorum saecula H Justae et Rufinae 1 month 2 weeks ago 139702

a03038

Quid saeve tortor ungulis iudexque fractis virginum plusquam virilis indolis miraris indolentiam | Virtutis hoc altissimae agnosce munus perfide firmissimam constantiam quae debili dat sexui | Saevite in actus fictiles mercesque earum testeas sed non potestis conditas in his faces extinguere | quas ardor almi Luminis accendit et dulcissimus Sponsus cadentes excipit Christus bravium martyrum | Et nunc precantur sedulae pro gente Patrem et Filium et Spiritum Paraclitum qui regnat omne in saeculum H Justae et Rufinae 1 month 2 weeks ago 139699