Antonio Olea Baeza | Cantus Index for Office and Mass

Antonio Olea Baeza

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 100 of 6987 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

002912.2

Fundamenta templi hujus sapientia sua fundavit eam in qua dominum caeli collaudant angeli sic ruant venti et fluent flumina non possunt eam movere unquam fundata enim est supra petram A In Dedicatione Ecclesiae 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 110

a07123

Benedic domine domum istam et omnes habitantes in ea quia tu domine dixisti pax huic domui benedic domine timentes te pusillis cum majoribus benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram A 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 115

204825.1

Surgite sancti dei de habitationibus vestris loca sanctificate plebem benedicite et nos homines peccatores in pace custodite A Ad Processionem 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 123v

004299.1

Plateae tuae Jerusalem gaudebunt et omnes cives ejus canticum laetitiae dicunt annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia A In Letaniis 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 123v

003284.1

In sanctis gloriosus est deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et adhuc in finem A In Letaniis 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 124r

a07124

Sub altare dei sedes accepistis sancti dei omnes intercedite pro nobis ad deum perquem quid meruistis A 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 124v

a07125

Vos sacerdotes et levitae sanctificamini et afferte aram domini dei Israel ad locum qui ei paratum est A 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 125

a07126

Intulerunt sacerdotes et levitae altare domino in locum suum sub alas cherubim in sancta sanctorum A 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 125

a07128

Terribilis est locus iste * A 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 126

a02465a

Eructavit * AV 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 110

001935za

Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus AV 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 124v

a07125a

Sit timor domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite AV 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 125

a07126a

Et constituerunt illud in medio tabernaculo quo tetenderat David et obtulerunt holocausta et pacificam coram domino AV 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 125

a02463a

Luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te AV 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 125v

g02593.1

Alleluia Diligit dominus portas Sion Al In Dedicatione Ecclesiae 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 126v

g02593a

Fundamenta ejus * AlV In Dedicatione Ecclesiae 1 year 8 months ago E-LEc ms. 36 126v

a06913

Puer hic sonat Joannes geniti dei alumnus domini potens amicus rutilis lucerna orbis rutilo peracto sole | Sapientiae loquele deitatis abtus index vetulae refusus alvo |uteri senilis ortus patrio decore clarus | Praecibus fave rogamus pietas redundet alma miseris adesto nobis repleat salus labentes facinus remitte cunctis | Patriam regat modestas acies recedat ensis perimens ruat peremtus gladius retundet ignis jugulus reclinet hostis | Sit honor dei et unigenito ab ore patris sit paraclito perenni similis tenax potestas et apex honoris alti | Amen H 1 year 11 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 136

a07038

Obduxere polum nubila caeli absconduntque diem sole fugato noctes continuas sidere nudas et lunae viduas carpimus olim | Aether dira micat igne corusco concussoque tremit cardine mundus caeli porta tonat raptaque credas axis aetherei claustra resolvi | Exscrescunt pluviis aequora ponti nec fines proprios jam freta norant terrarum tedio fluctuat unda errabunda secat arua carina | Portas nauta suos littora nauta secessusque suos nauta requirit hospes nauta satis vitibus hospes messes nauta super navigat hospes | Flentes agricole culta relinquant spectans naufragium triste laboris messi laeta natat semina census nati tecta pecus aruaque migrant cernas alta domus culmina ferri et mutatis locis lumina poni mestas inter aves ludere pisces in tremulis ladere tectis | Eversos videas arbore nidos pullis cum teneris per freta duci nec matrem exilio ponere curas majoresque metu congere fretus | Spectat turba virum turba fenestris spectat feminei turba pudoris deploratque fame turba praecantum victum navigiis nauta ministret | Jesu parce tua morte redemptis prior diluvium pertulit aetas ut mundaret aqua crimina terras sed mundata tuo sanguine terra est | Rarum missa ferens ore columba ramum pacifere munus olivae exutas loquido flumine terras laeto significet lapsa volatu H 1 year 9 months ago E-Mn MSS/10001 160v

a07008

Convexa solis orbita novem voluta circulis horae peracto tramite ter conficit ternario | Hoc passionis tempore complevit auctor omnium nunc ad laborem vineae misit vocatos servulos | Hac Petrus hora mystica claudi resolvit vincula nunc visionum cognitor tertio recursu terminat | In hac canamus gloriam cum voce puris mentibus deo creanti prospera peracta justis saecula H 1 year 10 months ago E-Mn MSS/10001 172

a06927

Vocaris ad vitam sacrum dei genus creator asciscens amatque condidit redemptor attrahit benigno spiritu venite dicit vester unus sum deus | Damnationis vos jugum pressit grave collum dedistis ponderi nequitiae os tranquillavit guttur et pernicies substate quicquid affluit totum ruit | Prorsus relicto claritatis lumine ingens chaos vos pessime concluserat locus beatitudinis jam non erat cruenta terra quare mors intraverat | En mitis adveni creans et recreans deus potens infirmitatis particeps in mea valenter vos feram concurrite ut jam receptet vos ovile gaudium | Signo crucis frons praenotetur indito aures et os perfusa signet unctio praebete dictis cordis aurem vividum confessionis personate canticum | Omnes novo estote laeti nomine omnes novae sortis fovet hereditas nullus manebit servus hosti subditus eritis unius dei regnum manens | Honor sit H 1 year 11 months ago E-Mn MSS/10001 133v

a06509

Nardus Columbae floruit ligustra flagrant hortuli fulcite laetam floribus stipate malis virginem | Haec regis apta amplexibus et osculis gratissima Christo fidem quam sponderat cruoris arram consecrat | Ignes gemellos saeculi travit subegit depulit flammam petulcam barbari focosque admotos sibi | Cum in lupanar posita intrantes ad se luridam libidinem compescuit seseque flammis exurit | Sic liberata ab ignibus locis retracta scenicis mucrone stricto plectitur nuptura caelo adsciscitur | Cui vox ab astris intonat veni Columba personat tu vocibus nostris favens fac nos polorum compotes da patri H Columbae 2 years 2 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30844 104v

a06870

Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori poenae subdidit membra | Judex iniquus ipse Quintianus virginem sanctam Agatham cum vidit decem malignis feminis obscenis tradi praecepit | Quam cum vidissent blandiuntur verbis audi praeceptum judicis monentis adora deos et lucrare vitam praemia multam | Sed fide plena nobilis puella exsecrat cuncta vanitatum verba spemque defixam retinet in Christo spemque invictam | Quam Quintianus praesentari jubens idola vana cogit adoranda fortis puella retinet in Christo fide perfecta | Iratus judex sibilat crudelis tortores suos excitat in malis torqueri jubet delicatum corpus puellae sacrum | Poenas illatas viriliter portat corpus intactum domino conservat fide qua credit omnia tormenta fortiter vincit | Additur poena crudelis et saeva virginis sacrae torquetur mamilla diuque torta abscindi praecepit ubera sacra | Tunc virgo sancta in carcere trusa fortis in Christo facta est athleta cujus in caelis angelica cura sanat mamillam | Splendor cum sanctis tenebras illustrat per totam noctem lux e caelis micat pavore multo territi custodes fugiunt omnes | Furore plenus ultroneus tortor testas acutas ignitos carbones corpus sacratum volutari jubet latere nudo | En terrae motus factus est immanis maerorque cunctis terruit tortores unum oppressit nomine Silvanum pars parietis | Omnis conventus ille civitatis tremore viso sic concurrunt omnes judicem saevum volentes occidi fugiit ipse | Post virgo laeta ergastulis clausa expandit manus dominum exorans sacram efflavit animam in caelos toga cum sanctis | Angelus dei descendit de caelo corpusque sanctum tu mala honorum tabula signat aureis scripta litteris sacram | Judex iniquus unquam erubescens volens inquiri ejus facultates pessima morte morsibus equorum nece tastatur | Miratum satis prodierunt signa anni vertentis facta comprobaris Aethneus ipse mons eructuavit ignem ardentem | Videntes cuncti rogum venientem velum sepulcri simul expandentem ignis stetit honorificandum corpus beatum | Deus qui tanta tribuisti dona virgini tuae caelestia regna nobis indignis ob honorem ejus dilue culpas | Ob cujus laudem clerus decantatur praecibus ejus tibi sit acceptus ratumque reddat plebis tuae victum honore sacrum | Sacerdos vita habeatur clarus moribus bonis tibi sit ornatus ut dignae possit tuum immolare corpus beatum | Cujusque festi annuis recursu laudis honoris persolvimus votum ejus obtentu laetemur cum sanctis tuis in caelo | Haec in honorem carmina quae dixit virginis sacrae merita narrabit tuo ex dono heres sit in caelo sanctorum choro | Gloria tibi patri glorioso et Jesu Christo redemptori nostro qui tecum regnat cum spiritu sancto juge per aevo H 1 year 12 months ago E-Mn MSS/10001 125

a06888

Inclyte rex magnae rerum consecrator principum veritas signata patris Christi vero stigmatae quo favente regna durant atque reges imperant | Probet regnum fidelis principis ad gloriam unguine sacro nitescat sanctitate floreat fulgeat vitae corona polleat clementia | Gaudeat cum plebe totus tota plebs cum principe sit dies natalis hujus feriata gaudio sit piis omnino votis |plena exsultatio | Ut piae tenendo regnum cum beatis moribus in quibus nunc principatur sic modestus imperet quo simul cum his fruatur sempiterno munere | Gloria patri melodis H 1 year 11 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 158v

008271.2

Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultat jubilat gemens infernus ululat | Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pedes conculcans tartaro solvit a poenas miseros | Ille qui clausus lapidem custoditur sub militer triumphans pompa nobile victor surgit de funere | Solutis jam gemitibus et inferni doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus | Tristis erant apostoli de necem sui domini qui poena mortis crudeli sebi damnarant impii | Sermone blando angelus predixit mulieribus in Galilea dominus videndus est quantocius | Ille dum pergunt conciter apostoli hoc dicere videntes eum vivere obsculant pedes domini | Quo agnita discipuli in Galilea prosperent pergunt videre faciem desidera te domini | Claro paschalis gaudium sol mundum nitens radio cum Christo jam apostoli visum cernunt corporeo | Ostensa sibi vulnera in Christi carne fulgida resurrexisse dominum voce fatentur publica | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut tibi laudes debitas reddamus omni tempore | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis unacum sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen H 2 years 1 week ago E-SI MS 7 58

a07034

Miracula primaeva himnorum modula clara | Angelica promserunt nascente domino ora | Videlicet paucis infusa celitus dona | Resumeret terrestri pastorum acie visa | In aetheri jam quidem himnorum retulerant ordo | Cum trium hora juvenum fornacis igne devicto | Veterique patri filio jam tuncet ipsis ad junctio | Suns erant himnum laudium cunctorum vitaeque adulto | Olimpia dis ambitu quodque terreni circuitus gyro | Beato tamen cetui quam cuncto elemento creato | Toth sacra toth rara himni Zabere arcet amena | Ad nuncque celebrat per tot piae orbe diffusa | Nitens ecclesia divino sacramento locata | Tandemque et redemptor sacrum cene tempus adimplens | Aeterno sit patri himnum concentum apostolico solvens | Vestigia beata orationis causa convertens | Exiit in montemque eum exorare parentem | Rector quoque fidei et unctis per saecula magister | Admonet et Paulus ut pupulus meus loquam et himnus | Nam ex hoc surrexit sacrata dogma himnorum | Lario papa Ambrosio caecerisque mere istorum | Ad laudem divinam himnorum sic confidere modos | Nunc claudes domini nunc martyrum narrant triumphos | Omnesque caelibem diri vate vocibus sonos | Et dulces reddere factori omnium melos | Dei summa gloria laus et laetitia constat | In his et trinitas laudatur et ecclesia fraglia | Dum himnum dicimus honorem et gloriam damus | Himnum dum canimus ecclesia vota monstramus | Tandem et omnium finem noxiarum optamus H 1 year 9 months ago E-Mn MSS/10001 108v

a01758.2

Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medium noctis tempore pergens vastator angelus aurus punire non fuit signum formidans sanguine | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medium noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendidi ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medium noctis tempore pro Christo vincti in carcere Paulus quoque et sileas laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christe es due vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta H 2 years 2 days ago E-SI MS 7 128v

a06914

Restant nunc ad Christi fidem virtutis insignia quae sanctorum rite possint adsequi praeconia quae unius festa diem celebrantur gloria | Assunt nempe sanctitatis nobilis prosapiae nunilo siquidem virgo sanctaque Alodia quae clarent germanitate clarentque martyrio | Quae ambo inveunti aetatis infantiae martyres deo qua fide dilitescunt domui sed Christi accense igne enitescant celibes | Tunc deinde functionem cujusdam versipelli impelluntur ad conspectum praesidis viam vici vitam normam confitentes Christiani dogmatis | Protinus regi delate perducuntur pariter urbis Osce assistentes principis praesentia quae interrogate pari Christum voce clamitant | Ilico traduntur almae private custodiam ubi quaterdenum tempus dierum instantiae respuunt promissiones respuunt supplicia | Sed in tali mancipate dierum articulo | Non cessant Christum praecantes ut illis constantiam passionis atque mortis largiretur optio | Igitur completa dies illuxit feliciter comproducte producuntur ad forum perniciter sic se ambo exortantes ad palmam martyrii | Percitus litor ostendens fulgurantem gladium ubi comprosilit prima nunilo sanctissima crine sibi illigata percussa prosternitur | Quod cernens germana virgo protinus Alodia excipit flexa cervice imminentem gladium sicque ambe laureate praebeantur aetheris | Inde tuam omnes sancte flagitamus gratiam ut earum interventu dimittantur crimina vitaque feliciorum potiamur gaudia | Procul sit a corde dolum pellantur lascivia caritatis omnis uno conectamus vinculo quo carisma dona sancti perfruamur spiritus | Gloria patri natoque semper et paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quae deum cuncta fatentur saeculorum saecula | Amen H 1 year 11 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 149v

830243.12

Perfusa non sic amne flamma exstinguitur nec sic calente sole tabescunt nives ut turbidarum scabra culparum seges vanescit almo trita sub jejunio si blanda semper misceatur largitas | Est quippe et illud grande virtutis genus operire nudos indigentes pascere opem benignam ferre supplicantibus unam paremque sortis humanae vicem inter potentes atque egenos ducere | Satis beatus quisque dextram porrigit laudis rapacem prodigam pecuniae cujus sinistra dulce factum nesciat illud perennes protimus complent opes ditatque fructus fenerantem centiplex | Honor potestas plenitudo gratiae deo perenni trinitati simplici aeterna cujus est beata gloria replet globi rerumque cuncta macina tenetque regnum perpetim per saecula | Amen H 1 year 9 months ago E-Mn MSS/10001 131v

a07019

Gaudet caterva nobilis dei repleta gratia trium sanctorum martyrum praeclara est solemnitas | Templum beata trinitas perenne condidit sibi ex quo novum depromitur dulcissimumque canticum | Hi tres viri concorditer ad passionem veniunt in trinitatis nomine hostem vicerunt pessimum | Faustus benignus primus est effectus hujus temporis condigna non est passio fratres futuram gloriam | Beatus Januarius aperta inquit janua est jam nobis ut gaudia caeli fruamur optima | En martialis prebuit ascensus almum omnibus sanctis te deo ut gloria in cuncta dicarit saecula | Judex iniquus et pessime servos dei cur afficis cur vanis profanis colis deos falsos suscipis | Furore tunc tyrannus est accensus inquit mittite qui nostra audet temnere in igne isto mittite | Intrant beati martyres laeti caminum concinunt hymnum deo et canticum novum piis concentibus | Abjecta carnis sarcina mittunt in astris spiritum Christum vident quem diligunt venientem cum sanctis angelis | Orate ad deum viri sancti ut repellet a nobis mala et conferat nobis bona pacemque donet omnibus | Precamur almi martyres per unum et trinum deum dirum ut jugum jam velociter quod sustinemus auferat | Clemens deus propitius solatium viventibus et mortuis fidelibus paradisi amenitate confoveat | Non patri sit H 1 year 10 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 127v

a07009

Deus aeterni luminis candor inenarrabilis venturus diei judex qui mentis occultas vides | Tu regnum caelorum tenes et totus in verbo tu es per filium cuncta regis sancto spiritui fons es | Trinum nomen alta vides unum per omnia potes mirumque per signum crucis tu rector immense lucis | Tu mundi constitutor es tu sempiterno throno sedes judex ex alto humilis venisti pati pro nobis | Tu sabaoth omnipotens tu hosanna summi culminis tibi laus est mirabilis tu es prima anastasis | Tu fidei auditor es et humiles tu respicis tibi altum vides thronum tibi divinus est honor | Christoque aeterno deo patri cum sancto spiritum in te solum munera a saeculis in saecula H 1 year 10 months ago E-Mn MSS/10110 6

a06865

Exaudi Christe nos patris potens piae celso de semper obsecramus inclyte celso qui solus es deique filius est qui et dilectus ecce matris unicus hymnum perfectum et caterva dicimus | Multis cum sepe dulcibus quevocibus necnon nunc ergo mitigando consimus verbis et corde personemus inclytum servis cum irae Hispaniae fidelibus bis laudet chorus ergo rectae filius | A Christo missus ecce namque apostolus regni regnante et deum patrem inclytum tergens perrexit Indiam potissimam hinc coepit fortis exhibere gloriam omni cum cordis inclyta potentia | Liquens peccata in die superflua o quam laudandas ad dei clementia magnumque facit semper almae filium est quicquam verus ecce verus et deus in caelus namque lucet luce sepius | Aungens fulgensque famulis potentia possint ut rectae semper unda gloria ostendi magnam et altitona in aethera seu terris nempe terrulisque fortia ter nunc quaterque sit deo veae gloria | O Christi sanctae Bartholomae qui Indiam lucis de luce per dei potentiam in regno pastor esse magnae filiamcum praedicasses ecce celsa ad aethera verbis fecisti jam olim inusque saecula | Ergo qui infirmus advenit poposcere mestis vinclis vel ipse tunc vel spite fulgens sanabat immo sancto optimae et collocavit in super perenniter cum sanctis rite Bartolomaeus hic bene | Judex sed fortis et pius piissimus talem quam rite et est habere apostolum legis doctorem in omnibus potissimus et sanctum sanctus et pius piissimus hostemque vincat atque hic apostolus | Mercatur magnae sanctae seu apostole exaudi nostra sepia praeconia liquens peccata nostra vel facinora furvam serpentem et invidam tonissimam judex subverte tergate ter sulfura | Trino sit magna semper ergo gloria acunctis namque filiis perennia et nunc et per saecula saeclorum in omnia unito namque sit deo piissima semper qui et sepe regnat ipse gloria H Bartholomaei 1 year 12 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 137v

a02651.2

Adesto nostris precibus adesto jam propitius o Christe mundi gloria festumque lumen inriga | Te vespertina oriatio te matutina continuit tibi in deferre personet hymnum cum dulci carmine | Deo patri | Sit festum te jejunium retro saecula fac ad vesperum H 1 year 4 months ago E-Mn MSS/10110 11v

830243.4

Nullus vivendi * H 1 year 11 months ago

a06802

O magnae rerum Christe rector inclyte parent olympi perpetim cui sidera tu vota festis annuis sapientia largire nobis casta praebe et sobria placare possint quae tuam clementiam | Plebs ecce cuncta debitum recursibus solvit dierum prona corde et corpore confessa mente deprecans suffragium ut singulorum ponderata questibus subs tollat alma pectora indulgentia | Laetum rependit carmina concentibus cantu sonoro pangit ore et faucibus tuam potentes supplices ut dexteram probrosa tollens acta nostra corrigas sis et malorum fauctor intus flentium semper petentes impetrare possimus nostris medellam morbidis et moribus si nos benignus et pius respexeris qui tanta tantis contulisti servulis ut nil patrono destitisti gratiam | Culpas gementes pandimus miserrimi non obsequellam perdituri credimus cum copiosa poscitur potentia reis adsistat supplicator optimus qui flectat iram proterat quae noxia | Ne quod beatis sentiat cohortibus hostis rebellis pullulare casibus nefas caducum germinare odia fraudem dolum veae permoveri machinis flammas pudicis confragrare liliis | Haec mente rite fixa dum revolvimus libet dicatum praedicare servulum tuum ministrum Christe Jesum vernulam ut festa mixtis gaudiis cum pangimus sequatur inde tota te laudatio | Tu sacra templa tu pater caelestia habes sacrata tu deus per saecula regno potiris et regis praesentia in sancta sanctis cerneris mirabilis regnans quae solus mira factis exeris | Hinc obsecramus expiari munere redire prorsus ut sinas jam perditos caeli receptes colloquesce in regia qui das resurgant ut perempta corpora concede corda ur calescant gratia | Nostrum reatum confitentes prodimus frenentur hictus occidat sententia quae rodit atra dira conscientia rogare donat cum voluntas prospera tuam patentes prodigos ad januam | Momenta nulla trans volant in tempora quae lave non sint sordidata criminis succedat ante quaesumus contagiis ut digna nostris pessimis purgatio quam reddat ultrix poena factis debitum | Videmus orbos restitutos lumini clodos quae plantis exilire vividis consumpta tabo membra convalescere mortis sopore praessa demum surgere laetos deinde convenire sospites | Tortos repelli effugari daemones tormenta poenis ejulantes perpeti anguis venenum versipellis angeli suo latenti confodiri vulnere suisque telis sauciatum conteri | Ut conditoris haec patent miracula sic claudicantes mentis egritudine serpens repulsus deserat nequissimus sic nigra corda nubilo socordiae fulgora sudo praemicent clarissima | Haec nempe virtus Christi est tutissima Aemilianum quae tulit per ardua vita trophea quae coronat praemio nostris ut esset saeculis secrabilis foret quae fortis advocatus infimis | Hymnite mecum consonate carmine narrate cuncti praedicate et psallite regi perenni cujus haec sunt omnia nostri resultet cantici clamoribus polique templis personet concentibus | Gloria patri gloria sit filio una cum sancto spiritu paraclito qui deus unus regit mundi machina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum per aeterna saecula | Amen H 8 months 1 week ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 151

h04353

Christi caterva clamittet rerum parenti proximas quas esse sentit gratias laudesque promat maximas | Vatum poli oracula erfecit olim tradita cum nos redemit unicus factoris orbis filius | Verbum profecto proditum tulit reatum criminum sumensque nostrum pulverem mortis peremit principem | A matre natus tempore sed sempiternus a patre duabus in substantiis persona sola est numinis | Venit deus factus homo nitescat ut cultu novo renatus in nato deo factus novus vetus homo | Natalis hinc ob gaudium obans tropheo gentium renata plebs per gratiam haec festa praebet annua | Adventus hic sollemnibus votis feratur omnibus quo sustinere convenit tanti diei gloriam | Secundus ut com coeperit orbemque terror praesserit succurrat haec humillima susceptionis dignitas | Deo patri H 2 years 3 months ago E-Mah Cod. 30 26

a06518.1

Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia virtutem trini nominis | Ut simus habitaculum illi sancto spiritu qui quondam in apostolis hanc hora distributus est | Quo gradientes ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor aeterne vitae praemiis praesta H 2 years 1 week ago E-SI MS 7 63v

a06478

Clarum nobis Christe tui Jacobi apostoli inminet festum diei passionis inclytam qui tibi qui tibi frater ad finis extitit sanctissimus | Sic sancta sanctorum dignus pontifex ad greditur corporis tui sacrator sanguinis et laticis pro multorum interpellans salute fidelium | Qui tuo fraglans amore sancte vibens jugiter cognomento istus ob hoc indito vocabulo praebuit cunctis exemplum christiani dogmatis | Tunc phariseorum zelo idem tui nominis exalto praecipitatus constans cunctis praedicat normam vitae veritatis ad sequendam gratiam | Protinus feroci mente unus sancto capiti pertica fullonis ausu percussit ne furio sicque sanctus membra tello spiritum fudit caelo | Per quem te Christe obnixe exoramus cernui facinus remitte cunctis diraque facinora omnibus largire clemens consueta gratiam | Ut vitae felicioris perfruamur comoda carnis nostre superantes vitiorum noxia spiritum perficientes queque sunt vitalia | Praesta nunc Christe benignis postulata omnibus apicem tenens cum patre sancto qui spiritu unctionis sanctorum regnans in perpetum | Amen H 2 years 3 months ago E-Mah Cod. 30 138

a07035

Nativitatem pueri * H 1 year 9 months ago E-Tm n.i. 1325 8v

a07005

Christe qui regis omnia verbo alisque carnem nostram cruce illuminans eam perducis ad deum patrem | Exemplum dans apostolis redemptionem corporis crucis ornatu floruit laetemur in te domine | Deo patri H 1 year 10 months ago E-Mn MSS/10110 29v

a06901

O dei perenne verbum patris ore proditum organumque imbecillae ammoves infantium dans eis spirare flatum vocis ut promat sonum | Tu pius adesto nobis solve fibras gaturis ora instrue loquellis corda reple lacrimis ut sacrorum festa dignis praeccinamus canticis | Ecce justus ecce pastor ambo juncti sanguine quos pia fraternitatis vinxerat germanitas stant para aequalis sacrate passionis gloria | Hii tamen scholis retenti dum struuntur litteris audientes quod tyrannus intrat urbem persequens ilico scholam relinquunt et tabellas abnuunt | Appetunt cursu deinde praesidis praesentiam et crucem Christi sequendo corpus arma debile quod triumphos passionis expedirent fortiter | Hoc repente Datiano nuntiantes inquiunt ecce advenire Christum profitentes parvuli mortis ultro passionis atque cedes perpetim | Turbidus adst inde preces concitans sententiam ad suos truces ministros ut tenantur clamitat fustibus jubens tenella disicari corpora | Tunc sacrata voces esse allocuntur invicem temnerent ut temporales rite poenas corporis quo futurum possiderent gaudium cum angelis | Audiens mox Datianus martyrum constantiam excitatus in furore dictat hanc sententiam ut peremti ambo fratres morte dira intercidant | Protinus eos furentis pertrahunt satellites ad locum capi patentes quem ferunt laudabile esse illic verberantur laureantur sanguine | O locum vere beatum quo cruor reconditur sanctus illae parvulorum ad salutem plebium quove multas sanitatum signa eris effluant | Nempe hic divina virtus vicit iras daemonum curat ulcus membra sanat et dolores temperat vota cunctorum receptat et ruentes sublevat | Jam tuorum passione freta gaude civitas jure Complutensis almo quo laberis sanguine et gemellis mox camenas redde voto debitas | Hinc deus te postulamus ut praecantes audias pelle morbos solve vincla et relaxa crimina utque illaesi futuram appetamus patriam | Nominis tui amore da tuis in servulis temporalem nil amemus diligamus invicem te sequamur te canamus te fruamur perpetim | Gloria patri H 1 year 11 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 64

a06827

Noctis taetrae primordia in laudibus transegimus nuntiae precamur trinitas ut praecinentes audias | Tu omnibus da gratiam tu fessa quaeque alleva errata dele criminum ex clude luge scandalum | Lux vera nos illuminet mentis tenebras effuget ut pax abundet omnibus qui te creator credimus H 2 years 2 days ago E-SI MS 7 104v

a06491

Solemne festum ples benigna promite Sebastiani martyris sanctissimi quo mundum linquens regna caeli possidet omnes sonoro jubilo concinite Christo que vota corde pura reddite | Hic litterarum clarus et christicola et mediolani indolis indigena charus tyranno erat nam principibus sub veste ad hoc mundiali militans fidei ut digna mulceret alloquia | [...] | Inter parentum lachrymas vel conjugum Christi coeperunt milites mollescere mentesque poenae ad dolores flectere sed tunc eorum coram erat coetibus Sebastianus belliger fortissimus | Mox quibus inter ipsos objiciens digni qui sanctos in medio consulto cunctos instruens alloquio mundique falsa esse lucra indicat caelestis regni praedicans insignia vitam finiri propter Christum imperat | Haec cum beatus aptius discerneret chorus cum lumen radians ab aethere Sebastianum afficit mox lucidum et palliatus juvenis sub lumine quo fertur eum imbui plenissime | Haec intra sedes acta sunt nicostrati jam prima cujus zoe uxor credidit bis ternos annos quae elinguis dux erat effecta jussu eloquens tunc martyris ejus cujus dictu rite prorsus insequid | Nam se boabat in tuere angelum sacrum tenere ante ipsum codicem per quem digesta hauriebat singula confestim omnes credi ad hoc clamitant ablutionemque ocyus expostulant | Sed semper ardens atque dignus providus Sebastianus imperat Nicostratum ut vincla tenti traditi in carcerer forent quo acti cum jam illis credulis baptisma cuncti consequantur aptius | Quod rite factum credidit et Claudius cum prole caro cara et cum conjuge cum jam beatus ad vocatus presbyter qui persequentum metu erat latitans in abditis hic baptizandis imperat nomen dari | Tunc universi prodeunt vocabula sex dena et octo utrorum que sexuum tincti per idem sunt pio in gurgite et jam renati sub divina gratia decem diebus laeta psallunt cantica | Praefectus urbis tunc erat cromatius ad hoc requirit ipse tranquillinum sic qui de liberorum diceret arbitrio fidemque Christi ille plenae intimans ipsum colendo sese natum indicat | Cujus edoctus sospitate arbiter venire sanctos illico clam praecipit pensans venalem esse Christi gratiam dispondet auri infinita pondera artus mederi languidos expostulat | Non hoc potiri distrahendo opines nisi Christum credas prius sancti inquiunt tuo medela erit nulla corpori adest ipse vovet statim ad haec credere adempta omni pectoris formidine | Sed mox ortant eum commode prius deorum fincta monstra frangere cultura nempe noxia omni pellere cunctis delictis abnuere protinus quod ut agatur optat ille promptior | At tunc ceperunt martyres conterere delubra vana operis mechanice decorus adstat angelus cromatio qui cuncta curat solvit et podagricos nodos supernum protinus scolastico | Sebastiani provido consilio tunc aegrotari aemulat cromatius praefectus alter rei adit publicae abjecta mundi istae ut dispendia futurae vitae rudimenta ad petit | Cum patre credit dulcis et Tiburtius omnisque credit propria familia centum quater nos mille et promiscuos sacri abluta lavacri discrimina carismatumque consequuntur gratiam | Antistes erant tunc magnum galus episcopus sanctos tuendos colligit cromaticos sacris praecepit proprius in aedibus H Fabiani, Sebastiani 2 years 3 months ago E-Mah Cod. 30 187

a06915

Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen H 1 year 11 months ago E-Mn MSS/10001 120v

830243.13

Placet frementum * H 1 year 9 months ago

a07018

Fundere preces tempus est diei cursus admonet canere laudis canticum tibi redemptor omnium | Serenam mentem effice opus honestum perfice precem orantum accipe vitam perennem tribue | Praesta pater H 1 year 10 months ago E-Tc 33.3 31v

a06866

Feno jacere pertulit praesepe non aborruit parvoque lactae pastus est perquem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Deo patri H 1 year 12 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 120

a06512

O Petre petra ecclesiae isto beatus nomine quo Petrus a Christo petra non petra Christus a Petro | Tu es Petrus qui filii confessor es primus dei hinc primus in membris manens ob quod Cephas vocatus es | Adest dies quo Romula in urbe consecratus es in quo catedrae nobilis scandens thronum subs tolleris | Collata ergo gloriae in te potestas affluens ligata solvat crimina portasque averni obstruat | Hinc pastor ut piissimus oves guberna creditas intus forisque pervigil ne subruamur protege | Haec clavae illa caelica solvens catenas criminum illic reos inducito quod clarus adstas janitor | Ut cum polorum principi recisa membra junxeris sit trinitati gloria per cuncta semper saecula amen H Cathedra Petri 2 years 2 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30844 138

a06755.1

Prompta cuncta catholicae plebs alumna ecclesiae vota simul ex vitae et crimina pandite ut cunctorum auctor clemens cunctis praestita praestes petita | Michael et enim ille sublimatus nomine aula caeli conspicuus suum summidim nuntius princeps angelorum factus vocabulo quae celsus | Summi domini est iste magnus factus nuntius qui tetrum illum horrendum refugans quae angelum de bellando praecipite dimergit in servo | Magna si quidem est ista diei festivitas hujus almi archangeli Michaelis nuntii quam nos celebrare opportet suscipere devote | Cujus nomen ex virtute et opus ex munere ab omnis potenti raptum obtinet conservandum ut glorietur in deo cum consortes socios | Ut ex ejus in petra tu mereamur omnium obtinere apud deum veniam per ex caminum et beate vitae regnum fruere post transitum | Sit gloria sit quae honor patria te quae filio simul quae equo equalis perui paraclito qui unus in trinitate regnat in perpetuum | Amen H 8 months 3 weeks ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 118v

a06514

Bis novem nostrum populo sub uno martyrum servat cinere sepulchro Cesar Augusta vocitamus urbem rex qui sancta est | Plena magnorum doni Anglorum non timeti mundum fragilet ruinam toth signum gestas simul offerendum munera Christo | Quam deus dextram patiens coruscam nive sub nixus veniet sub entem gentibus justam positurus equo pondere libram | Orbe de magno caput excitata obviam Christo properanter ibit civitas quaeque pretiosa portans dona canistris | Tu decem sanctos revehes et octo Cesar Augusta studiosa Christo verticem flavis oleis revincta pacis amore | Sola in occursum numerosiores martyrum turbas domino parasti sola praedives pietate multa luce frueris | Vix parens orbis populos a poenis ipsa vix Roma in solio locata te decus nostram superare in isto munera digna est | Hinc et Engrati recubant tuarum ossa virtutum quibus efferati spiritum mundi violenta virgo de decorasti | Martyrum nulli remanente vita contigit terris habitare nostris sola tu morti propriae superstes vivis in orbem | Vivis ac poenae seriem retexis carnis et caesae spolium retentans terram quam sulcos habeant amaros vulnera narras | Barbarus tortor latus omne carpsit sanguis inpensus lacerata membra pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso | Jam minus mortis praetium pactum est quam venenatos abuit dolores concitam membris tribuit quietem fine supremo | Cruda te longum tenuit cicatrix et diu venis dolor haesit ardens dum putrescentes tenuat medullas tabidus humor | Invidus quamvis obitum supremum persecutoris gladius negarit plena te martyr tamen ut perempta poena coronat | Vidimus partem jecoris revulsam ungulis longe jacuisse pressis mors habet pallens aliquid tuorum te quoque viva | Hunc novum nostrum titulum fruendum Cesar Augusta dedit ipse Christus juge viventis domus ut dicata martyris esset | Ergo ter senis sacra candidatis dives Optato simul et Luperco perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis | Ede successum cane martialem mors et Urbani tibi concinatur Juliam cantus resonet simulque Quintilianum | Pluviam pangat chorus et revolvat quale Frontonis fuerit tropaeum quid bonus Felix tulerit quid acer Caecilianus | Quantus Evoti tua bella sanguis tinxerit quantus tua primitive tum tuos vivax recolat triumphos laus Apodemi | Quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas | Laudem sonemus casiani dignam Januari in posita corona matutini quae et fausti extat gloria summae | Haec sub altaris ita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba quam servat procerum creatrix purpur eorum | Nos pio fletu date per fluamus marmorum sulcos quibus est operta spes ut absolvat retinaculorum vincla meorum | Sterne te totam generosa sanctis civitas mecum tumulis deinde mox resurgentes animas et artus tota sequeris | Gloriam psallat chorus et resultet gloriam dicat canat et revolvat nomini trino deitati soli sidera clament | Amen H 2 years 2 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30846 66

a06890

Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non blandimenta hujus aevi aspiciens rectorem mundi dominum perspiciens illum secutus magna cum laetitia paradisoque properans feliciter nefandum hostem repulit perniciter | Frontique suae Christi signum posuit quod ipsum dei pietas edocuit quandoque serpens insultare voluit sed illae forti et alacri animo renuntiavit invido diabolo | Omnipotentis dei vera gratia tantam Crispino tribuit constantiam ut carcer poenae flagra vel incendia nec sitim corpus famis corpore commaculant ejusque fidem violare poterant | Laetusque miles in caelum aspiciens parata cervix gladium suscipiens suoque fuso dedicato sanguine sepulchro corpus humatum reconditur astigitanae urbique reponitur | Ad cujus corpus sacrum aegri veniunt Claudique surdi caeci vel lunatici Christum confessi salutem recipiunt et vera sancti martyris oracula sanitatisque medellam accipiunt | Tu intercessor almae martyr praevius pro nostris malis intercede crebrius ut abluantur nostra cuncta crimina animas nostras corpusque omne liberet de persequentis inimici insidias | Indulge nobis pater clementissime pro tui sancti intercessu martyris dele secreta cuncta laxa crimina ut annuis in tuis semper laudibus istum canamus festum laeti cordibus | Gloria patri personemus famuli gloriam Christo concinamus pariter qui nos redemit pretioso sanguine mittens in nobis spiritum paraclitum haeredes fecit in caelesti gaudio H 1 year 11 months ago E-Mn MSS/10001 109

a07003

Christe lumen perpetuum * H 1 year 10 months ago E-Mn MSS/10110 25

a06902

O rerum domine conditor omnium plectrum continuo gutturis amove certamen tribuens pandere naviter athleta tui inclyti | Gliscit nam nimium pectoris intimum mallens belligeri promere militis actus conspicuos gestaque fortia et dona tua optima | Genesius igitur illae juvenculus cives eximius Arlatis oppidi aetatis peragens floscula primulae in juncto paret ordini | Exceptor itaque dumque nitesceret hac jussa tabulis publica scriberet afflatus subito munere caelico quo vota cumulat piae | Exemplo officium annuit impium et ceris rennuit imprimere manum caelestis cupiens effici acola vita votisque moribus | Post evangelicus sermo ut intonat diversas latebras per loca appetens sese occulere coepit in abditis horrore nimis territis | Quem quaerens validae turba satellitum nec hunc ut cuperat repperit uspiam vastis tum revocans rictibus arbiter ferrum summite clamitat | Festinis propere pergite gressibus inventum refugam plectite percite qui nostra monita temnere ausus est nec sacros deos incolit | Quod fama referens martyris auribus ablutum neque se nosceret equore ferventi Rodanum spiritu appetit quo sorde queat ablui | Auro lucidior inde regrediens reppertus juguli sternitur impetu caeli agminibus ilico jungitur comptus vertice laurea | Ob hoc cunctipotens quaesumus affatim testis quove tui ipse precantibus acceptis placide vota fidelium dimittasque piaculum | Hac culpae cumulus funditus subruat subcrescat jugiter gratia auctior ut sanctis meritis caelibes redditi abscedat procul ultio | Sit trino domino gloria sedula regnum perpetuum atque potentia virtute solita qui regit omnia sustentans piae condita | Amen H 1 year 11 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 96

a06750

Scripta sunt caelo piorum martyrum vocabula aureis qui Christus illic ad notavit literis sanguinis noctis eodem scripta terris tradidit | Praeses numquid mundialis irae ad aram praecipit idolis litare vanis fore Christi milites noxium qui hostiarum in molaris sanguine | Illic poenas exspectabant Christi amore in territi dulce tunc illis cremari dulce ferrum perpetim orride qui offerendum pectora leonibus | Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur quoque Christus candidatus ad gregans quo ortibus miscet corus anglorum et coronat premis | State nunc in inite cuncti voce votis munere et in laudem beatorum vox cunctorum insonet sit dies haec festa nobis sit sacratum gaudiis | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filio qui Christum paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula amen H 2 years 3 weeks ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 134v

008354.1

Nunc sancte nobis spiritus unum patri cum filio dignare promptus ingeri nostro refusus pectori | Os lingua mens sensus vigor confessionem personet flammescat igne caritas incendat ardor plurimi H 2 years 2 days ago E-SI MS 7 65v

a06492

Agnes sepulcrum est romulea in domo fortis puellae martyris inclyte conspectu in ipsa condita turrium servat salutem virgo quiritium | Duplex corona est prestita martyris intacta ab omni crimine virginal mortis deinde gloria libere ultra offerens se nec rennuens moni | Ut vidit agne stare trucem virum mucrone nudo laetior hec ait jam te sequentem Christe animam voca cum virginali tunc patris hostiam | Sic facta Christo vertice cernuo supplex adorat vulnus ut inminens cervix subiret prona paratius adst ille tanta spem peragit manum | Caelestis arces nobilis incola intende nostris colubionibus vultu gemello cum diademate cum posse soli cuncti parens dedit | Sit trinitati gloria unice virtus potestas suma potentia regnum retemptans qui deus unus est per cuncta semper saecula saeculis H Agnetis 2 years 3 months ago E-Mah Cod. 30 191v

a06727

Fulget coruscans ut sidus exuberans candens eus quem missus inter omnibus praedicat gentes lumen verum sanctium repleatur quem omnes cunctis mirabilibus prodigiorum gestans quem miraculus | Hic est Philipus beatus scitam evangelium novenis annis post Christi ascensio receptus fuit ad mortis stadium inqua stabat draco ingens pessimus | Fiunt virtutes per manus apostoli duos tribu nos quem draco prostraberat seu filium sacrificans pontificis recuperabunt prospera libertitas et reddunt deo gratias multimodas | In locum dirum quem draco steterat benigne jussit ut vexilla conlocent virtutes magnas imperant ad quae rere tunc draco ipse quae prae erat Sevius in Christi laudem solitudo permanet | Per manus sancti Philippi apostoli omnes delictis poenitemdi perferunt suscitat fructos et curat quem morbidos et ipse illis tempus manum praedicat et sic ad Christum spiritum quem deferat | Audiam fecit domini magnalia quomodo venit et de virgo prodiit in mundus iste miraculis claruit et post in finem passionem suscepit inde resurgens et ad polum reddiens | Post hec beatis vocat ad se populus levitas jubet et sacerdos fieri deorum templa nimia ex trux rere ec tuarum quem scium erigere aeresicorum de errore reddere | Ex tunc ad deum emisit Christum cum due ejus virgines et filiae ex luce septem scit per in spiramine amatus quoque sepulcrali lumine ibi provisam dei manet gloriae | Te exoramus sancte Christe domine ut haec patronum intercessor praemiges procuntis servis christianus ad jubes ut in haec mundo tutelam ad ideas et in praesentem requiem accumules | Recipiantur cuncti omnes veniam quietem pacis et tranquilla gratiam et qui haec laudem condidit libertitas per intercessu praecibus apostolum et exauditor Jerusalem Christum dominum | Sit laus patri potentia deitas sit filio scientiae in laudibus sit paraclito sempiterna carmina et essentiae quem indivisa gloria in omni evo per aeterna saecula H 2 years 1 month ago GB-Lbl MSS. Add. 30846 69

830243.5

Sed cur vetustae gentis exemplum loquar pridem caducis cum grabatus artubus Jesus dicato corde jejunaverit praenuncupatus ore qui prophetico Emmanuel est sive nobiscum deus | Qui corpus istud molle naturaliter captumque laxo sub voluptatum jugo virtutis arta lege fecit liberum et mancipator servientis plasmatis regnantis ante victor et cupidinis | In hospitalis namque secretus loco quinis diebus octies labentibus nullam ciborum vindicabit gratiam firmans salubre scilicet jejunium vas appetendis imbecillum gaudiis | Miratur hostis posse limum tabidum tanti laboris sustinere ac perpeti explorat arte siscitatur callida deus ne membris sit receptis terreis sed increpata fraude post tergum ruit | Hoc nos sequamur quisque nunc pro viribus quod consecrasti tu magister dogmatis tui dedisti Christe sectatoribus ut cum vorandi vicerit libidinem late triumphet imperator spiritus | Hoc est quod atri libor hostis invidi mundi polique quod gubernator probat altaris aram quod facit placabilem quod dormientis excitat cordis fidem quod limat egram corporis libidinem H 1 year 11 months ago E-Mn MSS/10001 131v

a07039

Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen H 1 year 9 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 131v

a06850

Barcinon laete Cucufate vernans corporis sancti tumulum honorans et locum sacri venerans sepulcri sparge ligustris | Munus hoc clarum tibi Scillitana civitas misit dedit et beatum quando Felicem populis Gerundae sorte colendum | Hii sequestrato tumuli honore proprias sedes adeunt tuendas Barcinone hic caelebratur aula ille Gerunda | Hinc cruor hujus Cucuphatis almi factus est nostrae regionis heres inde hic nobis sua membra ponens vivere praestat | Hic fide plenus redamando Christum lucis infestum patitur tyrannum moxque bisseno teritur beandus milite tortus | Cede percussus nimia furentis viscera fudit quasi perditura quae reformata recipit in alvum sanus ad oram | Missus in flammis praecibus minacem ignis admoti perimit vigorem nequid audere nimis in beato corpore flamma | Cratis ignite facibus cremari jussus ardoris nutrimenta gliscunt sed nihil Christi famulo nocetur suppliciorum | Sustinet posthinc pius ille cardos ferreos in se ferientis hictus sicque decisi capitis in aethera spiritus efflat | Jam fave martyr praecibus clientum instrue civem populum tuaere et sacerdotum pia corde mulcae pacis amore | Crimine demto anima virescat pane caelesti satiemur omnes carnis elapse vitiata membra spiritus ornet | Non ruinoso perimamur hactu non civis corpus vitiisque praessum non in occultis animus cremetur igne malorum | Ut piae tecum Cucuphas beate regna caelorum meritis tenentes det deo nostro resonans placentem lingua canorem | Gloria patri celebrans sonora gloria nato recinens perenni cum quibus sanctos sociatus extat spiritus unus | Amen H 1 year 12 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 138v

a07017

Fulgentis auctor aetheris qui lunam lumen noctibus solem dierum cursibus certo fundasti tramite | Nox atra jam depellitur mundi nitor renascitur novusque jam mentis vigor dulces in altus erigit | Laudes sonare jam tuas dies relatus admonet vultusque caeli blandior nostra serena pectora | Vitemus omne lubricum declinet prava spiritus vita facta non inquinent lingua culpam non implicet | Sed sol diem dum conficit fides profunda ferveat spes ad promissa provocet Christo conjungat caritas | Deo patri H 1 year 10 months ago E-Mn MSS/10110 2

a06780

Christe Jesu rex regum dominus noster ad esto praecibus pro defunctorum animas largam concedas veniam | Te suppliciter poscimus pro quiescentium animas ut poena jehenne evadant ad requiem perveniant | Redime eos omnipotens ab exterioras tenebras cum sanctos illos suscita in paradiso colloca H Pro defunctis 2 years 2 weeks ago E-SI MS 7 21

a06487.1

Jam passionis inquo ande gloriam fides beati Juliani provocat quam Marcianus nuntiatam non ferens omnes fideles martyrum sacri choros flammis peruri per satellem praecipit | Ast Julianum quem rebellem pertulit jubet suspendi verberari fustibus sed unus ex his caesor ausus pestifer sacrata diris membra tundens ictibus carens ocelli ultus est mox lumnie | Quem Julianus carne corde illuminans Vhristo futurum praeparabit martyrem ad ipse tractus per plateas dicitur torquendos omnis saevitatum pondere paenis que diris vulnerandus acriter | Jam turbulenta praesidalis optio sanctum cruentis vinxerat doloribus et ecce tractus martyr ad locum venit quo dulce pignus educatur praesidis Celso vocatus celsius vocabulo | Qui visionis glorioso lumine Christi fidelem cominus mox intuens fixosque vultus dirigens in martyrem stupet polorum legiones candidas blandis beatum consolari affatibus | Hoc rursus idem cernit aucta gloria caputque supra martyris coronulam gemmis coruscam ponderantes auream trium virorum aureolis vultibus melos supernum concrepabant suavius | Talique visu ipse quippe cantica quae harmonia concinebat suavior miratur idem vestibus depositis cursu petivit martyrem dei celer se christianum corde et ore profitens | Subtractus ex hinc martyris vestigia calore Christi jam sacerde osculat plagas relambit sacra lingit vulnera se Juliani profitens ad sancta nomen parentur vel honorem abnegans | Mox nuntiorum contabescunt tedio mater paterque in dolore tabidi funebre factum non ferentes filii clamore terras luctuoso compluunt plangunt gemunt que consolari nequeunt | Sed ecce rursus praesidis fremens furor prolem jubet disgregari a martyre frustratur actus jussionis inmodae videns quod quisque vellet profici contracta vultus bajularet brachia | Hinc noxiali claudit ambos carcere quo furva essent tota caeca et fetida sed sidus illic lucis almae splenduit et luminoso nectar adit carceri locus que horrens fit beatis clarior | Quod rite factum pertremescunt milites et lumen hujus contuentes gratiae conversa Christo corda votis offerunt sternuntur almis martyris vestigiis Christum honorant nomen ejus praedicant | His convocatis ad fidem custodibus bis dena eorum conflagrarunt pectora septem fideles stirpe clara proditi quos sacra Christo vinxerat germanitas claro utebantur hi magistro Antonio | Doctore tali prae eunte angelo petunt ovantes claustra dira carceris quibis beati consedebant martyres statimque florens Celsius vel milites baptisma Christi consequuntur candidum | Hinc agmen unum christiani dogmatis facti magistro Juliano Antonio uno tenentur mancipiati vinculo unius acti carceris custodiam finire vitam cum triumpho exaestuant | Fides probata Juliani martyris probanda signis rursus et virtutibus corpus sepulcro mancipandum susciat plebe obstupente vel trementem insignia terrena vincens vincit et mox tartara | Sed ecce surgens voce clamans intonat accepta esse vota Christo martyris cujus precatu glorioso munere infernus omnis contremescens palluit vivum reportans quem tenebat mortuum | Truces ministros inferorum viderat quorum ducatu pronior per tartara deductus ipse hinc abysso haeserat hinc sorte mortis liberatus exiens Christum fatetur Julianu nectitur | Qui consecutus gratiam baptismatis athleta Christi fortis idem factus est fide novatus caritate fervidus ex sacramento dictus Anastasius agonis arce cum beatis utitur | Aurora fulgens jam diem reduxerat paratae paena nuntiantur praesidi cupae minaces jam repletae sulphure pisicisque stuppae copia bituminum suscepta membra non perurunt martyrum | Flamis cremandi mrtyres depositi adstante vulgo plebis er frequentia probantur igne mox ut aurum fulgidum clamore uno concrepantes singuli melos ab igne carminis Davidici | Consumptus ignis gloriosos martyres ostendit aucta dignitatis gloria tantaque rei comprobans miraculum praeses quod ante Marcianus sponderat matrem beato tradit idem Celsio | Haec commorata promptior cum filio gratos odorum nare fructus excipit hinc suavitatis jam refecta nectare oblivionem mox dolorum sustinet confessa Christum laeta corde et corpore | Quae tincta fontis sacrosancti gurgite et prole nata sua a patre filio calore fervens christiani nominis se persequentes caecitate percutit thronum que casta conjugale abnuit | Tunc marcianus hoc suorum funere percussus adstans excipit vulnus novum nam voce clara imprecatu martyrum submersa templi pulchritudo deperit templumque ipsum terrae hiatus absorbuit | Ab hinc atrox jam praesidis minax furor santcis crematis et peremptis caeteris mox Juliano et beato Celsio cutem revulsit gloriosi verticis quos et ferarum mox subegit morsibus | Hinc jam theatro intromissi martyres cum noxiali perditorum agmine mixto mucronis enecantur verbere sed canditato ad probantur sanguine munus piorum massa rubra corporum | Nam quisque supra corporis sui thecam apparuere christiano cae tui in virginali dedicato stigmate quorum cruor late respersus probat haec ipsa terra quo operire nesciat | Horum beata jam sepulta corpora fundunt perennem de sepulchris gurgitem ex cujus undis fons sacratus gratiae impletur amplis cursibus lymphaticis quibus stupenda prodeunt miracula | Illic sacrato functionis tempore natalis horum baptizandi confluunt decem leprosi mox salutis perferunt hinc vox tremenda de supernis intonat fides meretur Juliani haec omnia | Jam jam beate martyr audi supplices jam Juliane confoveto servulos et advocatus martyrum consortio fave redemptis languidis jam subveni adversa pellens et secunda impertiens H 1 year 9 months ago E-Mah Cod. 30 173

830243.1

Joannes hujus artis haud minus potens dei perennis praecucurrit filium curvos viarum qui retorsit tramites et flexuosa corrigens dispendia dedit sequendam calle recto lineam | Hanc obsequellam praeparabat nuncius mox ad futurum construens iter deo clivosa planis confragosa ut lenibus converterentur neve quicquid devium in lapsa terris inveniret veritas H 1 year 11 months ago E-Mn MSS/10001 130

a06996

Assunt o populi festa celebria quae felix revehit temporis orbita in sese rediens axe volubili laudem sidereo reddite principi | Hinc namque Hippolytus tempore terrea despectans nivea scandit ad ethera cum solvens animam corpore vividam caelestem meruit sumere lauream | Dum dux belligeris esset hic agminis jussis Caesareis carcere martyrem servandum recipit qui cruce praevia dat caecis oculis perdita lumina | Cernens Hippolytus signa fabentia mox Christo domino credit et impia spernens daemonici dogmatis idola junctus christicolis vocibus increpat | Tunc Caesar rabido ferbidus impetu os sanctum lapide scindere praecipit longe dissiliunt fragmina dentium sed vox ingeniti praedicat unicum | Ferro praecalidis ignibus artifex format spiniferi spicula cardui quo rupta poenitus viscera martyris profundunt rosei flumina sanguinis | Hinc ad cornipedum terga ferocium innexum religant tractus in aspera vitalem subito inquid anelitum dirumque valvit vincere saeculum | Ob hoc suppliciter rex deus omnium rogantes petimus ut martyr inclytus assistat miseris fauctor et impetret confessis veniam corde piaculis | Sit vita locuplex frugibus affluis rerum prosperitas congrua polleat bellum dispereat pax bona profluat virtutes vigeant crimina transeant | Sit patri ingenito gloria maxima sit compar genito sitque paraclito unus qui retinet sceptra perenniter vincens perpetuis tempora saeculi | Amen H Hippolyti 1 year 10 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 141

830070.1

Christe qui lux es et dies noctis tenebras de tege lux ipse lucem crederis lumen beatum praedicans | Precamur sancte domine defende nos in hac nocte sit nobis in te requies quietam noctem tribue | Ne gravis somnus irruat hostis nobis surripiat caro illi consentiat nos tibi reos statuat | Oculi somnum capiant cor ad te semper vigilet dextera tua protege famulos qui te diligunt | Defensor noster aspice insidiantem reprime guberna tuos famulos quos sanguine mercatus es | Memento nostri domine in grave isto corpore qui es defensor animae adesto nobis domine | Tetrae noctis insidie hujus timoris libera tuae lucis magnalia totum quorum illumina | Gloria patri ingenito et Christo regi domino unacum sancto spiritum in sempiterna saecula | Amen H 2 years 1 week ago E-SI MS 7 105

a06828

Obsidiones obvias paremus omnes carminum contra tenebrarum ducem contratrum satellitem | Manus perarmet spes fidem lumbos valens crux obtegat cingamus ense spiritus propter timores noctium | Jesu manu fortissime salva fideles per fidem everte adversos cruce In pace cuncta nos protege H 2 years 1 day ago E-SI MS 7 103v

830243.6

Sed mox in auras * H 1 year 11 months ago

a07040

Quarto die jam foetidus vitam recepit Lazarus mortisque liber vinculis factus supprestis est sibi | Rivos cruoris torridi contacta vestis obstruit fletu rigantes supplices arent fluenta sanguinis | Solutus omni corpore jussus repente surgere suis vicissim gressibus aeger vehebat lectulum H 1 year 9 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 120v

830243.8

Frenentur ergo * H 1 year 10 months ago

a07026

Jesu redemptor omnium qui morte mortem conterens ab inferorum abdito die resurgis tertio | Tu nos misellos quaesumus pro quos fudisti sanguinem ceno piatos criminum reduc polorum sedibus | Quo hi novum qui canticum tibi ovantes praecinunt adjuncti in caelestibus te perfruamur largius | Praesta H 1 year 9 months ago E-Mn MSS/10001 136

a06782

Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi | Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant | Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit | Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum | At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget | Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore | Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum | Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro | Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat | Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat | Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi | Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur | Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit | Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena | Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso | Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille | Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores | Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens | Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est | Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas | Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo | Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo | Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus | Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram | Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli | Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit | Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram | Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens | Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | Amen H 2 years 2 weeks ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 160

a06875

Hic Joannes mire natus de senili viscere ante judicem prophetans quam sit index editus praeibit nascendo Christum praeibit et mortuus | Hunc tori vino repletus sanguinem jubet sui quare stuprum caedit audax conjugalis criminis sed sacram sumit coronam laureatus gloria | Hic dei praecessit unum matre natum filium tempore quo subsequente praeco verax praeibit mortis et praecursor ipse morte primus concidit | Nuntiat redemptionem esse Christum saeculis nuntiat vitale manus esse Christum mortuis quare Christum posse dixit posse mundi tollere | Hunc rogemus abditorum corda maesta pectorum ut scelus nostrum repellat motus indulgentia conferat et dona vitae cum perenne gaudio | Arceat iram superni quam pavemus judicis provocet patris benignam quam sitimus gratiam donet et cunctis beatam possidere patriam | Gloria patri sit gloria sit filio sit paraclito manenti semper ingens gloria qui deus vivit per omnem saeculorum saeculum amen H 1 year 11 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 145v

a07024

Jam cursus horae sexies rotat diei tempora nos admonet per omnia laudes deferre debitas | Nunc Petrus orans genibus fidem futuram prospicit nunc viva Christus feminae instat fluenta tradere | Hoc solis aevo mystico tres patriarchae hospitat carnis figurae nuntios sub trinitatis numinis | Perfecta summi calculi et prima constat partibus quae data sese perficit tenetque mundi fabricam | Haec nempe Christe conditam manent tua potentia cujus potestas gloriae per cuncta regnat saecula | Amen H 1 year 10 months ago E-Mn MSS/10001 171v

830243.2

Referre prisci stemma nunc jejunii libet fideli proditum volumine ut diruendae civitatis incolis fulmen benigni mansuefactum patris pie repressis ignibus pepercerit | Gens insolenti praepotens jactantia pollebat olim quam fluentem nequiter et corrupta vulgo solverat lascivia et inde bruto contumax fastidio vultum superni nec legebat numinis | Offensa tandem jugis indulgentiae censura justis excitatur motibus dextram perarmat rompheali incendio nimbos crepantes et fragosos turbines vibrans tonantum nube flammarum quatit | Sed paenitendi dum datur diecula si forte vellent improbam libidinem veteresque nugas condomare hac frangere suspendit ictum terror exorabilis paulumque dicta substitit sententia H 1 year 11 months ago E-Mn MSS/10001 130

a06482

Nobis nunc sancte domine tua repleti gratia anni hunc curru tempora nobis semper custodiat | Momenta cuncta domine concede sine crimine fruamur tua domine custodia perpetua | Terramque reple fructibus animas corpus facito morbus delictis carere famen et hostem coibe | Fac nos hoc tempus spatia fideli mentem agere qui aliter oculis tuis mereamur complacere | Nam huius nunc temporibus Christi redemptor poscimus pellas anovia noxium anguis nequissimus virtutum | Per anni cursu spatia septem dierum volvitur nos septi formis gratie dignare promptus ingeri | Hec nempe Christe condita tua manet potentia cujus potestas gloria per cuncta regnat sancta | Amen H 2 years 3 months ago E-Mah Cod. 30 158

a06904

O sacerdotum inclyta corona atque coruscus levitarum ordo clero adscito praecinamus hymnum mente benigni | Formam exempli Babilas antestis nobis tenendam dimicans impressit ne templi dei hostia pandamus callidi hostis | Hic vir virtute fidei munitus antiocenam dum regeret arcem sprebit profanum atriis a sanctis numerianum | Ilico captus sistitur tyranno insola verus Christo immolandus versutiosa abdicat asserta veram utendo | Reputans namque dogmata perversa rerum fatetur omnium auctorem celsi parentis quo aeternum prolem orbem creasse | Aris aptatur daemonum litare spernes artatur vacis catenarum colla grabatur pondere bolarum compede pede | Fit gregi pastor magnum documentum urbis monstratur veluti contemtus hinc obans defert Christo vota laudum victor insignis | Fictilem vicit ratiocinando vanas perdocens liberales artes indicit sensum potius desertum trium puerorum | Subolens sequens genetrix quos mittit agonizandos praesule cum almo quia lapati patrem et magistrum eundem dicunt | Hic quippe parens verus ut Abraham est hostia qui se tribus cum pueris obtulit sacra stipitis in aram regi polorum | Inter insontes lotis ulnis ambit sacrum altare stipiti elatus dira dum perfert vincla vel tormenta comittans docet | Simul confessi nomen trinitatis sustinent simul laceratus hictus sed capuere ab hoste tropheum dono divino | Ad perimendum postmodum producti alacres pergunt carmen praecinentes tripudi psalmi ultra quadragenum voce sonora | Tunc praesul plebem contestans affatur ita ut esset vinculis honeratus ad confundendum indicem profanum speliretur | Parevulos quoque Babilas litandos patri assignat ense verberandos quorum agonem pulchrius consummat sanguine fuso | Quique consaepti urna sepulchrali vigent perenni memoria passi sede promissas potiti in arce diademati | Bino in ipsis munere per ipsos obtines missos civitas quaesita nimium gaude glorians in Christo jubili magno | Hic obsequenda membra rediviva possident sursum animas victrices stolis indutas candidis fulgentes palmas gerentes | Inde redemptor carne de supernis ratem redempti gregis incabatem saecli in mare turbine impulsam tentationum | Dexterae tuae auxilium praebe eamque cunctis a malis defende tecum victuram vehens in supernis aevo perenni | Gloria summa Christe tibi semper simul cum patre spirituque sancto sit nunc et semper soli tibi deo trino et uno H 1 year 11 months ago E-Mn MSS/10001 123

a06829

Octavus horae circulus jam vergit et nos instruit diem futuri examinis deflere cum suspiriis | Septem dierum curribus nunc tempus omne dicitur octavus ille ultimum erit dies judicii | In quo redemptor saeculi non nos in iram arguas et a sinistris libera ad dexteram nos collocas H 2 years 1 day ago E-SI MS 7 81v

a06916

Sperati sancti martyris palmae virtutis inclyta alternis invicem choris hymnis canamus mysticis | Ab urbs hujus praepollens Africae catervae servat ampletitque occiduus Christo dicatus populus | Floret ejusdem tumulus eximiis virtutibus ut passionis gloriam amplificent miracula | His sacris cum sodalibus dum cogitur virtutibus negavit esse fortiti sunt ne serviret idolis | Christi clamavitque protinus Christi minister ego sum quosque videtis socios tales adesse credite | His dictis praesul impius comunitus ira insaniae feriret jubet gladio colla piorum martyrum | Post quem trophaeum fidei evolaverunt animae petentes patris solium pares coronas capiunt | Sitque gerentes stigmata Christi in carne propria conforma facti sunt Christo caelesti regno praemio | Deo patri H 1 year 11 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 47

a07041

Rector redemptor et conditor qui tuis olim servulis hujus dedisti servulis hujus dedisti saeculis objecta menta temnere | Nobis refunde caelitus tuum patrisque comparem quo corda nunc tepentia coffraglent igne proprio | Ille relictis terreis te inspirante perciti strages secuti corporum regnum poli adepti sunt | Prostrati unde quaesumus quo ob trium formastis es hymnum deo per solvimus nunc cannabis recursibus | Ipsorum interventibus cunctos ablatos sordibus sursum reduc ab infirmis H 1 year 9 months ago E-Mn MSS/10001 153

a07016

Festum turba sanctissimum himnum dicamus domino qui sanctum suum martyrem collegit inter angelos | Jammes puer sanctissimus et unicus parentibus adhaeruit convallibus succesit curae pecoribus | Aedificans altarium ubi colebat dominum cotidie ac saepius legebat evangelium | Qui simul cum mansuetibus ad famam suam veniunt sanctum sequentes puerum causa mulgentis offerunt | Audiens judex saevissimus duos direxit juvenes qui eum vinctis manibus suae conspectu sisterent | Et ipse in Christi nomine obviam eis factus est dum indicant quemque serent oluit eis dicere | Ad cellulam perducti sunt legente evangelio occurrunt ei bestias tuae terruerunt juvenes | Videntes tanta agmina gavisi sunt evadere si jubes nunc proficere nos nuntiamus praesidi | Revertentcs Caesaream ad portas eum suscipiunt et vinctum eum dixerunt salus venit servus dei | Ingressi sunt ad praesidem et sic ei locuti sunt ille qui dei servus est ille non est maleficus | Quos ille ferus arguit vos munera accepistis qui pro salute illius loquimini pacifice | Cui respondentes dixerunt nihil ab eo accepimus et ipse jam hic prestus est si praecipis ut veniat | Mammes sanctus intrepidus ingressus est praetorio audaciter praeloquitur Christum fatebat dominum | Ingressus est in carcerem invenit viros quadraginta et ipse in Christi nomine solvit eos vinculis | Camino laetus ingreditur flammam ignis exstinguitur et ipse dei famulus ingressus est in gloria | Egressus est de camino prostratus orans domino vicitque vano saeculo caeloque reddit spiritu H 1 year 10 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 71

a07033

Martyris gestans Zoili coronam obviam Christo properanter ibit civitas quoque pretiosa portans dona victoris | Hoc colunt cives velut ipsa membra cespes includat suos et paternos servet amplectens tumulum beati martyris ossa | Noster et nostra puer in palaestra arte virtutis fidei collybo cunctis horrendum didicit domare milibus hostem | Martyrum nulli remeante vitae contigit terris habitare nostris solus tu morti propriae superstes vivis in urbe | Solus occurrens numerosiores martyrum turbas domino parasti solus praedives pietate multa luce frueris | Martyres servas patriam coronas deditam sacri chorus inde surgit tendit in caelum niveis togate nobilitatis | En Zoile tuae victoriae palmam clerus hic tantus peperit triumphum et sacerdotum infolata domus celebret votum | Gloriam psallat H 1 year 9 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 27v

008286.1

Confessor hic probabilis extorris aevo confluens veri ad aram numinis oris deo fert hostiam | Quam puris accepat manus quam Christus ipse comprobat ratum fidele vividam qua lucidantur intima | Nil tam deo probabile munusque acceptum manet quam si oris victimam litemus illi hostiam | Hic ergo filium deus confessus ore nobili caelestis aulae curiam intrat perennis incola | Per hunc redemptor domine nos confitentes protege quo passione vulnerum caeli petamus intimum | Deo patri sit gloria H 1 year 11 months ago E-SI MS 3 129

a07027

In matutinis surgimus et deo laudes decimus Christu Jesu domino in unitate gloriae | Choro sanctorum psallimus cervices nostras flectimus et genua prosternimus peccata nostra pandimus | Oremus deum jugiter vincamus in bono malum cum fructu poenitentiae votum perennis reddere | Christum rogemus et patrem Christi patrisque spiritum ut det nobis auxilium et repellat hostem invidum | Praesta H 1 year 9 months ago E-Mn MSS/10001 169v

a06783

Jam meta noctis transiit somno quies jam praeterit aurora surgit fulgida spargit quae caelum lux nova | Set cum die speculum cernamus hic nox ovium a te superne lucifer preces nec esse est fundere | Te luce sancte Christus et caritatis actibus ad instar illud gloriae nos innovator effice H 2 years 2 weeks ago E-SI MS 7 34v

a07025

Ibant praecipiti turbine percita fluctus per medios agmina regia sed confusa dehinc unda revolvitur in semet revolans gurgite confluo | Curros tunc et equos telaque naufragia ipsos et proceres set vaga corpora satellitum nigrorum videas nare ascis justitium triste tyrannice | Quae tandem poterit lingua retexere insignis pietas nominis unici cujus subsidio nos quoque vescimur pascentes dapibus pectora misticis | Qui pontum rabidis estibus invium persultare vetas ut refluo in salo securus pateat te duce transeat et mox unda rapax ut voret impios | Quae jejuna heremi saxa loquacibus exundant scatebris et latices novos fundit scisa silex que sitientibus dat potum populis axe sub igneo | Instar fellis aqua tristifico in laco fit ligni venia mel velud Atticum lignum est quo sapiunt aspera dulcius nam prefixa cruci spes omnium viget | Implet castra cibus tunc quoque ninguidus illabens gelida grandine densius his mensas aepulis hac dape construunt quam dat sidereo Christus ab aethere | Nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves inveit alites quae collata in unum cum semel agmina fluxerunt reduci non revolant fuga H 1 year 9 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 163v

a07205

Immense caeli conditor haec precum vota supplicum clementer jam respicias idem qui semper permanet | Haec plebs alumna patronum canit sibi praecipuum testem Pelagium regnam rectus qui meruit | Qui in aetate parvulus in festum hostem proterit caduca temmendo regna pervenit ad caelestia | Quem saeculi blanditiae nec gladii ferocitas illicere prae valuit ut te negaret dominum | Auram nam sibi respuit collatum a tyrannico fugitque simul epulas pomposasque delicias | Aggressus namque principem Christum laudare non desit proque nec mori timuit nec decollari veruit | Nam ille caelo animum cum terreretur dirigens paratas sibi aureas calcavit vester fortiter | Hic te omnis ecclesiae immensa poscit trinitas quo martyris suffragio omni resistat vitio | En sanctae martyr acclines Pelagii preces suscipe tunentium fidelium deferque vota singulis | Per te mestus auxilium suum egenus cespitem simulque plebs catholica caeli petat praesidia | Ut ortus qui gallaetia passusque sistis Corduba pro nobis Christum supplica superna patiens gaudia | Non nos obscura passio in celebra eveniat nec vocem ad inclyta hostis tetri perfidia | Praesta pater H 1 year 6 months ago Paris, BN, NAL 239 68v

830243.3

Jonam prophetam mitis ultor excitat poenae imminentis iret ut praenuntius sed nos set ille qui minacem judicem servare malle quam ferire ac plectere tectam laetenter vertit in Tharsis fugam | Celsam paratis pontibus scandit ratem udo revincta fune puppis solvitur itur per altum fit procellosum mare tunc causa tanti quaeritur periculi sors in fugacem missa vatem decidit | Jussus perire solus et cunctis reus cujus voluta crimen urna expresserat praeceps rotatur et profundo immergitur exsceptus inde beluinis faucibus alvi capacis vivus hauritur specu | Transmissa raptim praeda cassos dentium eludit ictus incruentam transvolans impune linguam ne retentam mordicus offam molares dissecarent vividi os omne transiit et palatum praeterit | Ternis dierum ac noctium processibus mansit ferino devoratus gutture errabat illic per latebras viscerum ventris secessus circuibat tortiles anhelus extas intus aestuantibus | Intactus exim tertiae noctis vice monstri vomentis pellitur singultibus quo murmuranti fine fluctus frangitur salsosque candens spuma tundit pumices ructatus exit seque servatum stupent H 1 year 11 months ago E-Mn MSS/10001 130v

a06782.1

Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominum perimunt te humus excipit arida corpus animae rapit aura liquore | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compacta quae dissociari et dissona texta retexit | Hanc tu deus optime mortem famulis ab ore paratus iter inviolabile monstras quod perdita membra resurgant | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Hoc provida Christi colarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget | Ut dum generosa caducis ceu carcere causa ligantur pars illa potentior extet quae germen ab aethere transiit | Si ferrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere vinctos sequitur sua membra deorsum | At si generis memor ignis olim contagia pigra recusset ut inhospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa revisat animata quae sanguine vivo habitacula pristina gestat | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Quia jacta cadavera passim miserans tegit aggere terram opus exhibet ille benignus Christo pius omnipotentis | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est aspersaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognita quae funera nobis aliena in morte dolere | Sequimur tua dicta redemptor quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ira latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime doctor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Nos tecta fovebimus ossa violis et fronde frequenti titulum et frigida saxa liquido spargemus odore | Animas non in memor ob hoc quorum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patri et genito sibe dono orbem regis qui deus humus | Amen H 1 year 5 months ago E-SI MS 7 23v

008299.1

En martyris Laurentii armata pugnavit fides postquam vapor diutinus excoxit exustum latus | Fore hoc sacerdos dixerat jam Christus affixus cruci Laurentium flentem videt crucis sub ipso stipite | Desiste discessum meo fletu dolenter fundere praecedo fratu quoque post hoc requeris triduo | Extrema vox episcopi praenuntiatrix gloriae nihil fefellit jam dies praedictam palma praestitit | Hinc sancte Laurenti tuam nos passione quaerimus quodquisque supplex postulat cunctis fovendo proroga H Laurentii 1 year 3 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 74v

008249.2

Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando vivimus deo | Protecti paschae vespere a devastante angelo erepti de durissimo pharaonis imperio | Jam pascha nostrum Christus est qui immolatus agnus est sinceritatis azyma caro ejus oblata est | O vera digna hostia per quam fracta sunt tartara redempta plebs reddito vitae praemio | Consurgit Christus tumulo victor reddit de barathro tyrannum trudens vinculo et reserans paradisum | Quaesumus auctor omnium in hoc paschali gaudio ab omni mortis impetu tuum defende populum | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patrem et sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen H 1 year 10 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 133v

a06830

Quieti tempus adest quo fessa membra quies obtineat innocens et Christo vigilet mens | Pelle a nobis deus rogamus omne tetrum anguis priscis malignus virusque mortiferum | Ut sub umbra alarum tutissima tuarum protecti maneamus tuasque laudes surgamus | Sit gloria et potestas deo patri et proli paraclito quoequalis saeculorum saeculis amen H 2 years 1 day ago E-SI MS 7 104v

a07015

Fabens redemptis voto abstinentiae occure fessis dux verus Emmanuel a quo dicata sanctius jejunia forma futuri noscitur ad gloriam opus caelestis regni esse januam | Cui sic consors clara sidus rutilans ignita lampas misceatur largitas utraque libans celsa quisnam dextera riteque compos ut alis pennigera volatu pernix poliatus intima | Insigne cujus Moyses misterium dei amicus extitit oraculo raptus Elias caeli curro igneo fultu tuaetur Ninive cum civibus quod verbi claret veritatis nuntius | Passim deinde tu magister caelibum quater dierum decies curriculo victor triumphans paradise heremo morsu delicti abluens jejunio prorsus retentans temptatori callido | Quod nos sequentes visitatim decimas saltim dierum nunc litamus hostias tu quoque mitis jugis indulgentia et holocausta effice pinguissima quo expiemur sordium piacula | Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen H 1 year 10 months ago E-Mn MSS/10001 132

a06495

Adest miranda passio levitae sancti martyris cui clara virtute fragrans corona Vincenti datur | Beatus ille spiritus quem post triumphum proelii post vincla dira carceris caelestis aula suscepit | Omnes mirantur perpetim post toth cruorem martyrem quem testularum fracmina mucrone acuto vulnerant | Dolore nullo frangitur nullaque pena vincitur flamas ferens per ungulas robusta permansit fides | Exhinc reponunt mollibus Christi fidelem militem carnis relicto pondere ad astra migrat spiritus | Vesanus imperat feris jactum cadaver mandere custode corvo et corpore famis lupina pellitur | Grabis tyrannum excitat furor jubetque martyrem insutum parvo irunculo ponti profundo inmergere | Honore summo redditur jubente Christo litori revectus undis lenibus praevenit omnes remiges | Tu solus o bis inclyte solus bravii dupplicis palmas tulisti tu duas simul parasti laureas | Adesto nunc et percipe voces praecantum supplices nostri reatus efficax orator ad thronum patris | Per te per illum carcerem honoris augmentum tui per vincla flamas ungulas per carceralem stipitem | Per fracmen illud testeum quo parta crevit gloria et quem trementes posteri exosculamus lectulum | Miserere nostrarum praecum placatus ut Christus suis inclinet aurem prosperam noxas nec omnes imputet | Sic rite sollemnem diem veneramus ore et pectore sic sub tuorum gaudio vestigiorum sternimur | Paulisper hunc inlabere Christi favorem deferens sensus gravati ut sentiant levamen indulgentiae | Sic nulla jam restet mora quin extitatam nobilis carnem resumat spiritus virtute perfuncta pari | Tunc ipse manceps carceris et vinculorum lanitor ut fert vetusta conscia repente Christum credidit | Sevire inermes credires fractis draconem dentibus evasit exultans ait rebellis et palmam tulit | Sed restat illut ultimus inferre paena mortuo feris cadaver tradere canibus carpentum dare | Sed conplicatum sparteus claudat cadaver culleus quem fune conexus lapis praepes in altum deprimat | Ad tu per undas emices rorante praepes palmulam donet relictum longior abscondat aspectus solum | Haec jussa quidem militum Eumorfio nominum fuit violentus tudax barbarus furore fervens arripit | Finalis tertium conserit suto quod implet corpore [...] freti inter procellas excutit | Qui creatrix omnium quae turgidam quondam mare gradiente Christo straverunt | Et tergo calcans aequoris siccis mea rex passibus plantas nec undis tingeret vasti viator gurgitis | Haec ipsa virtus jusserat rubrum salum deis cere patente fundo tridum secura plebs inter gerit | Necnon et ipsa nunc lubex servire Christo corpori pontum quietis lapsidus ad curat pronaunt litora | Saxum molaris ponderis ut spuma candens in natat tanticus custos pignoris fascilla ferens fluctibus | Certant et ipsi concito pontum Fascio scindere longe sed artus praevolant telluris ad mole sinum | Primus relatus doni quos humus quieta suscepit quaem pulsam summis nisibus charina portum tangeret | Felix ameni litoris recessus ille qui sacra fovens arenis viscera vicem sepulchri praebuit | Ut que laborum particeps comune discrimen tulit fit et choeres gloriae cunctis in aeternum sanctis | Amen H 2 years 2 months ago E-Mah Cod. 30 202

a06917

Squalent arva soli pulvere multo pallet siccus ager terra fatescit nullus roris honus nulla venustas quando nulla viret gratia florum | Tellus dura sitit nescia roris fons jam nescit aquas flumina cursus herbam nescit humus nescit aratrum magnorum rupta patet turpis hiatu | Estus fervet humus igneus ardos ipsas urit aves frondea ramis fessis tecta necant pulvis arenae sicco dispuitur ore viantis | Ventir ora fere bestia ventis captantesque viri flammina venti ventis et volucres ora recludunt ac mulcere sitim fraude volentes | Fetus cerba suos pignera cerba fetus cerba sitim fessa recusat fetus cerba pios mesta relinquid quaesitam quoniam non venit herbam | Venerunt juvenes pocula noti quaerentes putei linfaque fugit et vasis vacuis tecta revisunt fletus eu proprio ore viventes | Vos praesepae sum linquit inane pratorumque volens carpere gramen nudam versat humus sic pecus omne fraudatum moriens labitur herbis | Radices nemorum rustica plebes explorat misero curva labore solarique famem cortice quaerit nec sucos teneros arida praestet | Hanc peccata famem nostra merentur sed mercem propriam Christo fovet quo culpa gravior gratia major justi supplici vincla resolvat | Jam caelum reseres arvaque laxes secundo placidus imbre rogamus Eliae meritis impia secla donasti pluviam nos quoque dones | Aeterne genitor gloria Christo semper cum genito sit tibi sancto compar spiritui qui deus unus pollens perpetuis inclyte saeclis | Amen H 1 year 11 months ago E-Mn MSS/10001 160

a07042

Rex angelorum domine qui mundum verbo continens adesto nostris praecibus qui prospicis cuncta solus | Accipe quod oferimus nostrae primitiae munus qui Moysi praecipiens rerum dare primitias | Sati sacro altario primitiasque litamus quaestu Christe suscipias et postulata tribuas | Parce precamur frugibus simulque cunctis germinus nec grandinis interitus labores nostros diluas | Ut cunctaque salvaverisque nostro victo pertinet legitimae offerimus de munerumque debitum | Qui pro humano genere sacro fudisti sanguine ut nos amorte eriperes dextera tua protege | Suscipe rerum domine primitias plebi tuaeque tibi obtulimus in templo hoc sanctissimae | Salvaque tua gratiam quem hos abentes habentes munera misericors vocatus es tu propter nos omnipotens | Inspiraque principibus ut pie regat populos qui sanctis ab altissimo cuncta regis in saeculo | Da clericis concordiam da plebibus custodiam ut sequoque ab invidem caritatis ad socient | Solve captivos domine compeditosque redime cunctos dispersos congrega et pacis tuae condona | Praesta H 1 year 9 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30845 48v

a06853

Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen H 1 year 12 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 144v

a06732

Sacrata Christi tempora propheticis oraculis virtute firmans pectora fidi explebit veritas | Venisse mundi dominus in templo scis corporis ut hominem que fecerat salvaret ipse perditor | Dum patitur passibilis assum tuus homo moritus resurgit in passibilis deus creator omnium | Qui suscitato corpore duobis dudum praedictis quater de manum numero opera latis edidit | Quibus quadratis domibus ascendens in altuum dixit captivitatem captivam dedit dona ominibus | Exoramus discipulis hii ad venturam moniti ut repedamtem cerneret dum ad fuisset tempore | Quae sola Parim cognita incognita nec filium dicentibus sollicitis discere nosse minime | Sistere tamen soliti in vente sumini natio donec virtutem Christus exalto misso caperet | Quam nos ob antes quoniam salutis nostrae praestitam sanctorum consors laudibus dulcis resultat in nibus | Deo patri H 2 years 1 month ago GB-Lbl MSS. Add. 30846 74

a07015.1

Fabens redemptis voto abstinentiae occure fessis dux verus Emmanuel a quo dicata sanctius jejunia futuri formam noscitur ad gloriam opus caelestis regni esset januam | Cui sic consor virtus eleemosyne ignita lampas juncta parsimoniae utroque pollens celso quisnam opere riteque compos ut alis pennigera volatu pernix poliatus intima | Insigne cujus Moyses misterio dei amicus extitit oraculo raptus Elias caeli curro igneo fultu tuaetur Ninive cum civibus vox verbi claret veritatis nuntius | Passim deinde tu magister caelibum quater dierum decies curriculo victor triumphans paradise heremo morsum delicti abluens jejunio prorsus retentans temptatori callido | Hoc nos sequentes visitatim decimas saltim dierum nunc litamus hostias tu quoque mitis jugis indulgentia et holocausta effice pinguissima quo expiemur sordium piacula | Presta quaesumus H 1 year 10 months ago GB-Lbl MSS. Add. 30851 131

a07000

Almi nunc revehit festa proliferas nostri Eulogii martyris inclyti solvamus domino carmina principi concentu fidei caelico munere | Laudamus varia musico carmine quae non sunt domini praedita lumine hic nunc sat melius res pia panditur quam Christum resonant cordule meretrice | Bellator domini verbo potentior doctrina pariter fine celebrior Christi sic igitur gloria cingitur ut florens vigeat hic et in aethere | Ad nunc hic animas magna revolvere splendentes anhelat balsama fulgide gliscens egregia clangere libere ut dulcis revo ex musica flamine | Rector dum populos docte reficeret gipsam cum doceret fragmine perdere turbam multiplici germine lauream caelesti rutilo agmine provehit | Us tuus sic domini zelo fidelium convertens fluidos more rebellium ad scis cens opibus munere nobili abstractos baratro sublimat aethere | Sed jam cum meritis digna rependere Christus cuncti potens rectae Leocritiam vellet mox lepidam virginem exstulit quae clarum famulum axe reconderet | Tunc celsus solitum rite solacium prestans et placidum compte remedium cultum mox fidei dogmate ingerit adversans populis justa rebellio | Exemplo praeconamus praedo per anxius conturbat patriam Jussu ne plebiam per cunctas plateas longe revolvitur quod princeps rabidus ex scitus imperat | Regnantem tumidum respuit inclyta caelestis famuli mens deo praedita tandem praecipiti ductu notabili comprehensus sonuit moxque libere | Optans o proceres temnite impium Christum aetheream credite principem vatem in pudicum rectae repellite qui cunctos populos igni recondidit | Gaudens haec resonat culmine naviter nec non et alia quaesta suae fortia hunc mandant gladio vertice tundere nescam valeat turba recipere | Adest intrepidus belliger annuens tandunt quem alapis sed rogat horridum extendens faciem verbere alteram alternans germine palma relidere | Tunc signo fidei pectora servulus armat deifice aurea purpure colla lac tinea sanguine praedita in turbat domini instat et obsecrat | Sic ictu gladii sidere conditur sic verbo fidei clare revolvitur adesto miseris quaesumus affatim per plexos praecibus solvere concite | Assite gemitis poscimus ex scitis in flectens famulis nunc quoque numinis auditum placidum quo vererentur mentem ut praecibus sanctae revociles | Ut rector deleat regna feroci ei conculcet validus dogmata impia adspiret fidei compte refulsio qua caeli reseret culmina fulgida | Ut torquens haeresis longe resileat ut cultus domini altius emicet rectores patriae flore sedoleant adversos cunctos libere ventilent | Sit vita populis sit quoque provida sanctis religio per luge tempora si trino domino gloriam sedula aeterno dominans inclyte saecula | Amen H 1 year 10 months ago E-Mn MSS/10029 156v

008411.2

Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis festum canimus tropheum accipe votum | Haec tua virgo duplicis beata sorte dum gessit fragilem domare corporis sexum domuit cruentum corporis saeclum | Inde nec mortem nec amica mortis seba poenarum genera pavescens sanguine effuso meruit sacratum scandere caelum | Hujus obtentu deus almae nostris parce jam culpis vitiare mittens quod tibi puri resonemus almum pectoris hymnum | Gloria patri genitoque proli et tibi compar utriusque semper nomini trino deitatis almae tempore saeculis | Amen H 1 year 11 months ago E-SI MS 3 135

Pages