Alberto Medina de Seiça | Cantus Index for Office and Mass

Alberto Medina de Seiça

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 100 of 516 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a07469

Magnificat regia mens dominum quia fecit illi magna qui potens est haec est illa ter maxima Elisabeth quae simul reginae conjugis et monialis merita obtinens undique comparavit regnum caelorum A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 1 month ago P-VV A.M. A-003

003137.1

Hortus conclusus es sancta dei genetrix hortus conclusus es et fons signatus surge amica mea et veni A 3 years 8 months ago P-BRs (Braga) Arquivo da Sé Ms. 028, fol. 286v

a00291

Adoremus crucis signaculum per quod salutis sumpsimus sacramentum in quo dominus noster quasi in statera seipsum pretium nostrum pensavit ut vitam venditam fieret mors captivam in quo nec mundus gravi lapsu corrvit sanctos pedes Christus adfixit et contra fortem fortiorem totum mundum triumphatorem ostendit hoc tamen plus est mirabile quia quem totus mundus proficeret in unam stans stipite cursum victor implevit A Fer. 6 in Parasceve 10 years 9 months ago

a00196

Beatus Geraldus nobilissimis ortus natalibus caturcensi regione oriundus fuisse dignoscitur cujus parentes saeculari potestate praeclari fuerunt deumque timentes Alleluia A Geraldi Archiepiscopi Bracharensis 10 years 11 months ago

004164.1

Oportet nos mundum contemnere ut possimus sequi Christum dominum ne perdamus vitam perpetuam propter vanam hujus mundi gloriam te laudamus domine omnipotens qui sedes super cherubim propitius exaudi nos te laudant angeli et archangeli te venerantur prophetae et apostoli te adoramus te deprecamur mundi redemptor quem pater misit ovibus pastorem alleluia alleluia A Ad Processionem 3 years 11 months ago E-SAu (Salamanca) Universidad, Archivo y Biblioteca Ms 2637

a06613

Non talentum cummulavit Ivonis sollertia sed lucrando reportavit domino duplicia A Ivonis 2 years 1 month ago P-Ln RES. 253 P.

001983.1

Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pariter dicentes hic est qui venturus est ad salutem gentium hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt hic est rex Israel et Emmanuel genus David et mundi salvator noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens supra pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos A Dom. in Palmis 10 years 9 months ago

a07471

Ave regina princeps pacis ave mater pauperum et patriae femina caelo et mundo amabilis protege nos Elisabeth sanctissima ut per te suscipiat deus lusitanum populum suum recordatus misericordiae suae A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 1 month ago P-VV A.M. A-003

a00292

O crux veneranda quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum A Fer. 6 in Parasceve 10 years 9 months ago

203797.1

Pax huic domui et omnibus habitantibus in ea pax egredientibus et regredientibus alleluia A 3 years 11 months ago E-SAu (Salamanca) Universidad, Archivo y Biblioteca Ms 2637

a00228

Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos alleluia A Ascensionis Domini, in vigilia 10 years 10 months ago

203956.1

Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha at Jesus dixit eis ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dixit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis dominus et paraverunt pascha A Dom. in Palmis 10 years 9 months ago

004013.1

O crux admirabile signum in qua dominus noster dei filius suspensus pro nostrorum pondere criminum mortis dampnavit supplicium et sanguis ejus effusus est in pretium nostrae salutis A Fer. 6 in Parasceve 10 years 9 months ago

a00212

O beate Petre primus pastor et pontifex noster fidem quam in nobis plantasti precibus tuis adauge spem firma caritatem incende nequam quam ex eis perdas quas tibi dominus commisit oves Alleluia A Petri de Rates 10 years 10 months ago

a00229

O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae nullam novit maculam deum portare mervit A Ad Processionem 10 years 10 months ago

003853.2

Nativitatem hodiernam perpetuae virginis genetricis dei Mariae sollemniter celebremus quae sine humano semine caelestem saeculo protulit panem alleluia A Nativitas Mariae 2 years 2 weeks ago P-EVc cód. perg. lit. 005

a00198

O sancte Geralde o pastor ovium quas tibi tradidit deus quaesumus ut intercedere digneris ad dominum qui te elegit ut oves cunctas quae tibi traditae sunt a domino tua intercessione mereantur participes fieri tecum in aeterna laetitia A Geraldi Archiepiscopi Bracharensis 10 years 11 months ago

a00230

O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit sine dolore genvit salvatorem A Ad Processionem 10 years 10 months ago

003554.1

Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri domini et dicent parce domine parce populo tuo et ne claudas ora canentium ad te domine A Fer. 4 Cinerum 2 years 1 month ago P-Gmas LC 003

003421.1

Iste est discipulus qui dignus fuit percipere secreta dei qui et solus meruit divina inspiratione dicere in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum A Joannis Evang. 2 years 2 weeks ago

a00214

Haec est bonus pastor qui animam posuit ut oves suas in solo verbo precibus e caelo pasceret alleluia A Petri de Rates 10 years 10 months ago

a00215

Beatus Petrus reguli filiae corpus a lepra et animam a peccato contagione mundavit Alleluia A Petri de Rates 10 years 10 months ago

a00231

O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam olim promissum florem protulisti ergo precamur o domina ut qui te mervimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia A Ad Processionem 10 years 10 months ago

a00179

Gloriosae virginis Mariae ortum dignissimum recolamus et sincero sermone nativitatem ejus celebremus ovanter A Nativitas Mariae 10 years 11 months ago

001596.2

Beatissimae virginis Mariae praesentationem devotissime celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum A Praesentatio Mariae 2 years 2 weeks ago P-EVc cód. perg. lit. 005

a00200

Quanta nobis meritis et intercessionibus Mariae virginis beneficia digna proveniant nullis unquam poterunt sermonibus explicari A Mariae ad Nives 10 years 10 months ago

a00216

Christi sacerdos Christi hostia factus ante ipsum altare immolatus est Alleluia A Petri de Rates 10 years 10 months ago

004699.1

Sancta dei genetrix virgo semper Maria intercede pro nobis ad dominum deum nostrum A 3 years 8 months ago P-BRs (Braga) Arquivo da Sé Ms. 028, fol. 286v

a00233

Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistent milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumadstabunt patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et omnia agmina sanctorum ibi manifestabuntur abscondita cordium nostrorum sed tu deus piissime pater transfer a nobis illud damnationis judicium quo sine fine punientur opera delinquentium et concede cum electis tuis possidere aeternitatis regnum tunc dies erit judicii in quo sine testibus omnia manifesta erunt A Dom. Quadragesimae 10 years 10 months ago

a07207

Alexandrinis profuit Hieronimi vocatio qua in deserto affuit miranda liberatio A Hieronimi 1 year 6 months ago

a00201

Placvit divinae providentiae egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare A Mariae ad Nives 10 years 10 months ago

a00217

Fidelis servus qui domini vineam ut fructum afferret sanguine suo rigavit Alleluia A Petri de Rates 10 years 10 months ago

200455.1

Ave gloriosa dei genetrix salve regina caelorum virginitatis tuae gaudia celebramus ovanter supplices petimus nostrae fragilitati subveni et magna virtute nobis succurre velud praepotens domina materque cunctorum piissima et impetra nobis vitam sempiternam apud Jesum Christum filium tuum dominum nostrum A 3 years 8 months ago P-BRs (Braga) Arquivo da Sé Ms. 028, fol. 287v

a00234

Memor humanae conditionis propitiare peccatis nostris domine qui dixisti nolo mortem peccatoris sed ut convertatur a viis suis et vivat tu enim es scrutans corda et occulta praenoscens tu nostri infirmitatem nostram converte nos deus et pone lacrimas nostas in conspectu tuo et sana vulnera nostra medicamento paenitentiae ne pereamus A Dom. Quadragesimae 10 years 10 months ago

205124.1

Veniam nobis obtineat beatae Annae intercessio cujus sollemnitatem festivo celebremus obsequio A Annae 2 years 1 month ago P-Cua III-1ªD-3-5-069

a07209

Innocentibus delatis Betheleem pergentibus igne et furcis damnatis astitit Hieronimus A Hieronimi 1 year 6 months ago

a00202

Haec siquidem est illa scala caelestis quam eximius ille patriarca Jacob de terris usque ad caelorum summitatem erectam in somnis tantae revelationis inspexerat alleluia A Mariae ad Nives 10 years 10 months ago

a07478

Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 1 month ago P-VV A.M. A-003

a00218

Optimus parens qui ut filios instrueret tot ora apervit quot vulneribus confossus ocubuit Alleluia A Petri de Rates 10 years 10 months ago

a00235

Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis operemur bonum quod praecepit dominus et quaeramus ab eo misericordiam suam quia clemens est ad ignoscendum nos A Dom. Quadragesimae 10 years 10 months ago

002220.1

Dignum namque ut ei cum summa devotione famulemur per quam nobis virgo dei genetrix apparuit A Annae 2 years 1 month ago P-Cua III-1ªD-3-5-069

a00295.1

In civitate domini clara resonant jugiter organa sanctorum alleluia ibi angeli et archangeli decantant hymnum ante sedem dei alleluia A 11 months 4 weeks ago P-Ln RES. 253 P., f. 279r

a06759

O beate Antoni Lusitaniae proles splendor et nova lux Italiae nobile paduanae urbis depositum puritate virgo desiderio martyr confessor admirabilis intercede pro nobis A Antonii Patavini 2 years 2 weeks ago P-EVc cód. perg. lit. 005

a00219

Evangelii praeco cum mortuus loqui non posset sanguinem fudit qui non pro vindicta sed pro venia de terra clamaret Alleluia A Petri de Rates 10 years 10 months ago

a00236

In die quando venerit ad judicium in majestate judicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus martyrum confessorum atque virginum ibi assistent omnes populi ante tantam majestatem domini nimium perterriti dies illa dies irae dies tribulationis dies miseriae et vindictae dies tubae et clangoris dies nubae et caliginis dies illa nimium erit impiis amaro o quam felices erunt illi qui vocem domini meruerint audire venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi A Dom. Quadragesimae 10 years 10 months ago

005195.2

Tu Bethleem terra Juda non es minima ex te enim exiet quae genuit matrem domini A Annae 2 years 1 month ago P-Cua III-1ªD-3-5-069

a07574

Vultu nitens angelico coruscans miraculis ore pio praedicabat Jesum Christum populis A Blasii 11 months 6 days ago P-Ln RES. 253 P., f. 259v

004270.2

Per viscera misericordiae dei nostri quibus visitavit nos oriens ex alto hodiernam festivitatem recolentes clemens mater nos visita alleluia A Visitatio Mariae 2 years 2 weeks ago P-EVc cód. perg. lit. 005

a00190

O lingua benedicta quae dominum semper benedixisti et alios benedicere docuisti nunc perpiscue cernitur quanti meriti fueris apud deum A Antonii Patavini 10 years 11 months ago

a00220

O Petre beatissime angelorum vocibus decantande virtutum sedes sanctitatis norma preces effunde pro nobis ad dominum ut qui tua laudamus merita sequamur exempla alleluia A Petri de Rates 10 years 10 months ago

a00251

Venite ascendamus ad montem domini et docebit nos dominus vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum domini de Jerusalem A In tempore Adventus 10 years 10 months ago

a06738

Valde honoranda es beata Anna quae virginem virginum genuisti A Annae 2 years 1 month ago P-Cua III-1ªD-3-5-069

a07476

Potens in opere et sermone lenivit iracundiam domini et conciliavit cor patris ad filium A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 1 month ago P-VV A.M. A-003

a07576

Et gestorum verax ejus enarrat historia ejus fide septem fere baptizantur milia A Blasii 11 months 6 days ago P-Ln RES. 253 P., f. 260r.

a00191

Favus distillans labia ejus mel et lac sub lingua ejus A Antonii Patavini 10 years 11 months ago

a00294

Venite populi ad sacrum et immortale mysterium et libamen agendum cum timore et fide accedamus manibus mundis paenitentiae munus communicemus quoniam agnus dei propter nos patri sacrificium propositum est ipsum solum adoremus ipsum glorificemus cum angelis clamantes Alleluia A Dom. p. Cor. Christi 10 years 9 months ago

a00204

Hanc electam sanctissimam virginem virga illa signavit a suae radicis viriditate convulsa quam tempestive maturitatis flores et poma produxerat Alleluia A Mariae ad Nives 10 years 10 months ago

a00221

Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino A Pro defunctis 10 years 10 months ago

a00253

Ecce nomen domini de longinquo venit ardens furor ejus et venient cum eo sancti in veste praeclara tunc exsurgens Gabriel angelus nuntiavit Mariae dicens spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi nascetur ex te filius vocabunt eum omnes Emmanuel alleluia A In tempore Adventus 10 years 10 months ago

a07433

Elisabeth regina parata sedes tua ex tunc fulgebit amplius cum dominum tot impios confregerit in die irae suae reges A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 2 months ago

a07474

Et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus deus tuus A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 1 month ago P-VV A.M. A-003

a07578

O vir dei martyr potens tuis sanctis precibus universis nos emunda vitiorum sordibus A Blasii 11 months 6 days ago P-Ln RES. 253 P., f. 260r

a00205

Haec quoquam multis mysteriosum signis et prophetarum oraculis nuntiata humano tandem generi per fructum ventris reparationem indulsit A Mariae ad Nives 10 years 10 months ago

a00222

O sancte Martine omnium corde ore voce cantande o patrone singularis amabilis intercede pro nobis ad dominum A Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis 10 years 10 months ago

a00254

Vigilate omnes quia dies domini appropinquat de quo prophetae ante pronuntiaverunt dicentes beati qui parati sunt occurrere illi A In tempore Adventus 10 years 10 months ago

a07435

Aulam regalem regina spernens in domum domini dicebat ibimus sitivit in te deus deus meus anima mea A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 2 months ago P-VV A.M. A-003

a07480

Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 1 month ago P-VV A.M. A-003

a07580

In istius sacro festo proferamus cantica prece cujus nobis pius donet deus caelica A Blasii 11 months 6 days ago P-Ln RES. 253 P., f. 1260r

a00193

O lux et decus Hispaniae sanctissime Jacobe qui inter apostolos primatus tenes primus eorum martyrio laureatus o singulare praesidium qui meruisti videre redemptorem nostrum adhuc mortalem in deitatem transformatum exaudi preces servorum tuorum et intercede pro nostra salute omniumsque populorum alleluia A Jacobi 10 years 11 months ago

a06797

Magnificetur Jesus Christus dominus dominorum cujus virtute prostratus est exercitus hostium crucis A De victoriae christianorum apud Salado 2 years 1 week ago P-EVc cód. perg. lit. 005

a00206

Placuit domino egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare A Mariae ad Nives 10 years 10 months ago

a06773

Benedictus dominus deus Israel qui elegit te in matrem genitricis suae et benedictum eloquium tuum et benedicta tu quae filiam peperisti cuju fructus visitavit et fecit redemptionem plebis suae A Annae 2 years 2 weeks ago P-EVc cód. perg. lit. 005

002303.1

Dixit dominus Jesus turbis judaeorum et principibus sacerdotum quis ex vobis arguet me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi qui est ex deo verba dei audit propterea vos non auditis quia ex deo non estis A Dom. de Passione 1 year 11 months ago P-BRs (Braga) Arquivo da Sé Ms. 032, f. 173v

a03178

Praesul sanctissime Augustine via morum scripturae secretum doctor egregie lux doctorum vitae nostrae decretum roga mitissime Christi nos adire secretum A Augustini 2 years 11 months ago P-Cug MM 233 [binding]

a00255

Gregorius praesul meritis et nomine dignus unde genus ducit summum conscendit honorem renovavit monumenta patrum priorum tunc composuit hunc libellum musicae artis scholae cantorum anni circulo eia paraphonista dic cum psalmista A In tempore Adventus 10 years 10 months ago

a07437

Jubilate deo omnis terra et principes excelsi quoniam excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 2 months ago P-VV A.M. A-003

002202.1

Dicite invitatis ecce prandium meum paravi venite ad nuptias alleluia A 10 months 1 week ago CH-Fco Ms. 2

a06768

O custos et sponse reginae virginum qui omnis creaturae dominum educasti ipsum patrem luminum pro nobis ora ut tecum perpetua lucem perfruamur in caelis A Josephi 2 years 2 weeks ago P-EVc cód. perg. lit. 005

a00207

Apparens igitur sanctissima virgo praenominato pontifici taliter cum ammonitionis oraculo volvit edocere A Mariae ad Nives 10 years 10 months ago

a00225

Sacerdos et pontifex et virtutum opifex pastor bone in populo ora pro nobis dominum A Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis 10 years 10 months ago

005215.1

Tu populum humilem servasti a morte redemptor atque superba tuo colla premis jaculo A Dom. per annum 2 years 6 months ago P-BRs (Braga) Arquivo da Sé Ms. 032

005354.1

Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem spiritus sancti o beata infantia per quem generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero o virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum A In tempore Adventus 10 years 10 months ago

a07439

Benedicite spiritus et animae justorum domino quia cum dederit dilectis suis somnum in terra ecce hereditas domini succedet in caelo A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 2 months ago P-VV A.M. A-003

a00289

Cena facta sciens dominus Jesus quia omnia dedit ei pater et quia a deo exivit et ad deum vadit surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se deinde misit aquam in pelvim coepit lavare pedes discipulorum suorum et extergere linteo quo erat praecinctus et ait qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet sed est mundus totus A Ad Mandatum 10 years 9 months ago

005119.1

Te invocamus te adoramus te benedicimus o beata trinitas A De Trinitate 1 month 4 weeks ago P-Cua Cofre 27 (Liber Catenatus), f. 40r

a00208

In ipsa deniquem nocte pontifici atquem patritio et uxori suae similem visionem sancta dei genetrix volvit demonstrare A Mariae ad Nives 10 years 10 months ago

a00226

Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia crucifixus surrexit mortuis redemit nos sanguine suo alleluia A Sabbato Sancto 10 years 10 months ago

004118.1

Omnis creatura benedicat dominum hymnum dicat et superexaltet eum in saecula A Dom. per annum 2 years 6 months ago P-Cua (Coimbra) Arquivo Distrital e da Universidade

a07467

Laudate reges terrae et omnes populi lauda cum regina lusitana gens dominum per quam posuit fines tuos pacem adipe frumenti satians te A Elisabeth Reginae Portugalliae 1 year 1 month ago P-VV A.M. A-003

a00195

Audiens haec ergo Hermogenes carens fide ira commotus nexvit eum dicens videbo si te solvet Jacobus A Jacobi 10 years 11 months ago

a06804

Quinque prudentes virgines veniente sponso intraverunt ad nuptias A Comm. plurimorum Virginum 2 years 1 week ago P-EVc cód. perg. lit. 010

a00210

Beato Petro Jacobus nomen indidit qui eum a mortvis suscitavit haec est firma petra supra quam dominus ecclesiam suam Bracharensem aedificat Alleluia Alleluia A Petri de Rates 10 years 10 months ago

004143.2

Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus tibi hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare voce sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos hodie exaudire alleluia A Ad Processionem 3 years 11 months ago E-SAu (Salamanca) Universidad, Archivo y Biblioteca Ms 2637

003699zb

Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me AV Ad Mandatum 2 years 1 month ago P-G C 1508

g00904a.1

Nunc autem manent fides spes caritas tria haec major horum est caritas AV Ad Mandatum 2 years 1 month ago P-G C 1508

a00289a

Venit autem ad Simonem petrum et dicit ei petrus domine tu mihi lavas pedes non lavabis mihi pedis in aeternum respondens ei Jesus qui lotus est AV Ad Mandatum 10 years 9 months ago

g02188

Alleluia Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum Al Dom. 4 p. Pent. 11 years 2 months ago

g02226

Alleluia Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi gloriam suam Al Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis 11 years 2 months ago

g02189

Alleluia Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo Al Dom. 5 p. Pent. 11 years 2 months ago

g00532.1

Alleluia Veni domine et noli tardare relaxa facinora plebi tuae Israel Al Dom. 4 Adventus 1 year 10 months ago

Pages