Alison Altstatt | Cantus Index for Office and Mass

Alison Altstatt

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 264 chants
Operations
Selected 50 rows in this page.  
Cantus ID Full text Genre Feast Createdsort descending Nid

a01295

In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natus maiores coaevos iuniores obedientia humilitate atque abstinentia superabat A Willibaldi 2 years 8 months ago 131057

a01299

Anno in aestatem vernante cum hibernia rabie deposita procellosi maris fluctus sedantur et pelagus navagia patitur filius cum patre et multo assae clarum caetu navem ascendunt et optatu in iter alacres arripiunt R Willibaldi 2 years 8 months ago 131062

a01299a

Inter ceteros conviatores assumpto secum preciosissimo thesauro incomparabili viro fratre germano sancto Wunnebaldo V Willibaldi 2 years 8 months ago 131063

a01300

Directo cursu circio flante mira celeritate pontum traicientes a deo sibi collata per ipse speritate ripam fluminis Sigone appulerunt et Roman tendentes Luccam Thusciae urbem perveniunt R Willibaldi 2 years 8 months ago 131065

a01300a

In hac ergo sanctissimi fratres paterno tacti affectu defunctum patrem planxerunt et condignis ibidem exequiss sepelierunt V Willibaldi 2 years 8 months ago 131067

a01301

His ex more sollemniter peractis per vastos Italiae tractus per abrupta montium per concava vallium per ardua alpium per munctoria difficillime reptantes diu desideratam per tenderunt Romam R Willibaldi 2 years 8 months ago 131068

a01301a

Ex templo beati Petri limina humiliter adeuntes corpore atque toto corde prostrati ingentes evoluti transitus deo persolvit gratias V Willibaldi 2 years 8 months ago 131069

a01301b

Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen V Willibaldi 2 years 8 months ago 131070

a01302

Cum Romam et multa sanctorum loca in Romanis partibus sita oratus causa per agrassent sancto Willibaldo non suffecit eas mare subsistere sed maxima sacram eius mentem incessit cupido Hierosolimam et exotica regna vestigiis Christi notata invisere R Willibaldi 2 years 8 months ago 131071

a01302a

Amore caelestis Jerusalem et ut mereretur speculari deum deorum in Sion istam terrestrem flagravit et desiderio desideravit. V Willibaldi 2 years 8 months ago 131072

a01303

Beneventum pertransiens intentionem suam domino commendavit qui semper se invocantibus praesto est qui et huic famulo suo in litore maris ambulanti accommodam ex Egypto appulsam preparavit classem R Willibaldi 2 years 8 months ago 131073

a01303a

Quem ingressus secundo flatu Calabriae portum regiam dictum applicuit inde velis pleno sinu turgentibus in Sicaniam volat sanctae Agathae virginis corporae redimitam V 2 years 8 months ago 131074

a01304

De Trinacria secedens cum diversa martyrum et confessorum oratoria in insulis posita circum iret auxilio domini qui justa petentibus numquam denegat voti compos efficitur et secundo impellente vento securus mare tranavit et ad ipsam Jerusalem octavus salorum salvus pervenit R Willibaldi 2 years 8 months ago 131075

a01304a

Non acies castrorum ordinata non imminens capiti gladius non gravis oppida subruens et castella terrae motus nec fulmen tonitrus V Willibaldi 2 years 8 months ago 131076

a01304b

Ave montes et saxa diffindens non vastus et preruptas telluris hiatus nec ex estuans ignis incendio ne utiquam semper ardens Aethna pictos sulphureos et infernales flammarum ebulliens vapores nec ipsa persternens omnia mortalitas tam terribilis est ut mare tempestuosum sed sanctus Willibaldus inter tot miserabiles atque ipsissimas mortes velificante et gubernatore Christo V Willibaldi 2 years 8 months ago 131077

a01304c

Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen V Willibaldi 2 years 8 months ago 131078

a01304d

Terminus et idem interminus Producens omnia in esse ex non esse [H]orum quedam roborans aeternaliter in esse At quedam redigens aeternum in non esse Plastes ke piitis uranu tis gis ke talassis ke tu stereomatos ke panton osa en aftis isin apo udenu. Soi Kyrie fos fotismos ischis dinamis exusia niki eucharistia axioma eulogia timi despotia euprepia sotiria yrini charis zoi doxa epenos emorfia fronesis archia Sy ilion selinin ke asteras ear ke teron fausin antholon dismon ydata epurania erga ton dactilon su pros offelian imon ne sy ethemeliosas tin oikumenin tis gis orea perata pasan autis ke to pliroma epi tin asfalian autis estereosas Utos ecrateoti ton eona keti u klitissete Hel eloim sadai lecha tol armadoch nechama kadussa eoh mod gesua suson nesim chatoba soon colli sonoth nefes kibor salam laath cedek noga hallel sela ith lanon the illa kedulla godel ken kadol malchud olam. Elpis agalliasis oreotis praotis ictirmos ke litrosis terpnon feggos kauchima ke ypsosis exomologisis asma neon alalacmon Ke eleimosyni is tus eonas to eonon Quod perduce te victis totiens sali fluctibus Instar rupibus nivosis cera uniorum Vennon nubium teterrimis collisionibus Et ventorum molibus brachio virtutis tuae domitis Atque prospero cursu dispositis Domnus Willibaldus vellae suum et constantiam vocabulo exprimens Mare per et terras eundo et reduendo Plagis per quam plurimis Passionum labe multimoda Doloris omnigena specie Summa miseria Labore maximo Periculorum pondere et casibus millenis pregravatus Huc ad nos usque salvus pervenit Tp Willibaldi 2 years 8 months ago 131079

a01305

Inclitus et mire sanctificatus praesul Willibaldus dum vestigia salvatoris gressibus et operae cordae et corporae studiosus consequeretur et nec passum pedis intactum praeteriret quot labores obitur pertulisset nulla sufficit lingua enararre A Willibaldi 2 years 8 months ago 131080

a01306

Humanum fere ultra modum affectus est tyrranide barbarorum diutino carceris squalore famis sitis algoris acerbitate gravissima infirmitate sed haec omnia sanctus vir pro deliciis et epulis computavit A Willibaldi 2 years 8 months ago 131081

a01307

In Gazae terminis apud sanctum Mathiam inter missarum sollemnia lumen oculorum amisit et duos menses caecus permansit reversus autem Jerusalem in ecclesia ubi sancta crux est inventa visionem recepit A Willibaldi 2 years 8 months ago 131082

a01308

Septimo demum anno postquam a patria exivit cum gens illum nostrae infirmitatis archiatrum praedestinaret de Jerusalem movens Constantinopolim venit duos ibi annos moratus inde rursus fretum reverberans per Siciliam et Calabriam in montem Cassinum ascendit ad sanctum Benedictum A Willibaldi 2 years 8 months ago 131083

a01309

Ibi decem annorum aestatibus sub regula eius districtissime vixit post haec a Gregorio papa Romano cum licentia sui abbatis transmissus est ad sanctum Bonifacium Mogontinae sedis archiepiscopum quem ille gratulabundus videns magno honore et gaudio suscepit A Willibaldi 2 years 8 months ago 131084

a01310

Sanctus Bonifacius contracto mox antistitum collegio beatum et deo dignissimum Willibaldum totius cleri plebisque suffragio ordinavit episcopum et consecrato Aureatensem commendavit cathedram agite dum fratres permiscui sexus et omnes in mensas creatori nostro conferamus laudes qui talem gregi suo procuravit pastorem A Willibaldi 2 years 8 months ago 131085

a01311

Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior eius conversatio A Willibaldi 2 years 8 months ago 131086

a01312

Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam A Willibaldi 2 years 8 months ago 131087

a01313

Quam dilectus acceptus que foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus prepotentem effecerat A Willibaldi 2 years 8 months ago 131088

a01314

Surdos caecos mutos mancos claudos multifariam debiles curat daemonia ab obsessis fugat aegrotus quisque quod indiget sine mora laetus reportat et quod summa salus est quod et maxima sospitas est penitens criminum suorum promeretur indulgentiam A Willibaldi 2 years 8 months ago 131089

a01315

Subditam sibi barbarica feritate plebem doctor magnificus norma iusticiae per domuit verbis et exemplis perinde reformavit robaravit instruxit suo ut sequaces in superna sede sanctis et electis dei collocaret cohaeredes A Willibaldi 2 years 8 months ago 131090

a01316

Sanctus Willibaldus portabit gloriam et sedebit et dominabitur et erit sacerdos super solio suo R Willibaldi 2 years 8 months ago 131091

a01316a

Ecce vir oriens nomen eius ipse exstruet templum domino V Willibaldi 2 years 8 months ago 131093

a01306a

Ecce vir oriens nomen eius ipse exstruet templum domino V Willibaldi 2 years 8 months ago 131094

a01318

Post transactum suae angelicae vitae cursum regi caelorum cui semper sine querala fortis athleta militavit hodierna luce spiritum reddidit nobis suis famulis sanctissimum corpus salutis pignus reliquit nunc instantissimas illi preces cuncti communi voto fundamus ut gregem suum visitet protegat custodiat peccatis omnibus absolvat et ad regna polorum ubi ipse cum Christo et angelis eius in aeternum tripudiat glorioso illum triumpho victor cum palma perducat A Willibaldi 2 years 8 months ago 131095

a01326

Radix flos et germen caelestium pascuorum et omnium sane doctrinae dogmatum robur et columen christianitatis redolet ultra omnia aromata fortis et invictus Christi vernaculus almus Wunnebaldus qui inter alios confessores et sanctos abbates cristallum splendet nivem candet rosam rutilat lunam lucet te sanctissime pater cernuis vocibus effusis precibus pariter imploramus ut nobiscum omnes ad tuum caelestem transitum collectos opae tua prevenias persequaris solito foveas auxilio ut criminum sordibus expurgati tuo natali digne valeamus deservire A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131107

a01327

Verum summum et aeternum regem Christum qui dilectum suum sanctum Wunnebaldum suorum hodie sociavit caetibus sanctorum nos populus eius et pascue illius oviculae cantando laudando super omnia exaltando venite adoremus I Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131108

a01328

Sanctus Wunnebaldus Christi confessor gloriosus abbas et sanctissimus de gente Anglisaxonum stirpe regia ortus fuit A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131109

a01329

Hic antequam decem annorum metam emergeret spretis omnibus puerilis vitae lasciviis rebus et pompis totum se dei servatio mancipavit intricare A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131110

a01330

His transactis magna dispensatione Christi et arcessione fratris sui Germani ad artiorem divinae contemplationis regulam totis nisibus se studuit A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131111

a01331

Patriam parentes consanguineos affines notos et omnes qui illum loco filii colebant et quibus ipse virtutum praerogativis redimitus preceteris cordi erat A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131112

a01332

Hereditatem possessiones regales substantiam totam Christi amore relinquens peregre perfectus cum patre simul et fratre Romam iter direxit A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131113

a01334

His ita gestis quam caeperat viam aggressus ambulando reptando scandendo montes valles plana confragosa difficulter superando Romam laetus pervenit A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131115

a01335

Hanc ingressus rapido cursu Hilari vultu ad ecclesiam sancti Petri perruit et ante confessionem se prosternens uberrimus lacrimarum rivulis ipsam perfundens laudes et preces permiscuit A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131116

a01336

Infra et extra urbem loca sanctorum quotquot erant circumquaque iacentia prope sive longe inquirebat visitabat frequentabat voto demum satis faciens vigiliis ieiuniis orationibus tam fortiter insudabat ut vix spiritum contrahaeret A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131117

a01338

Quod regressionem in patriam conatus est non hoc affectu patriae vel parentum intenderat sed quocumque suorum vel aliorum posset mundo renunciare compulisset R Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131119

a01333

Traiecto Mediterranea maris sinu per longos Hesperiae fines populosam urbem Luccam devenit relicto ibi patre mortuo et ad sanctum Frigdianum magnifice sepulto A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131120

a01338a

Illosque de saeculi transeuentis vanitate praemoneret et iterum revertendo Romam secum reduceret V Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131121

a01339

Nativos propriae telluris cardines visitando magna usus prosperitate intravit statimque in gentia propinquis et amicis susceptus est gaudio quibus ille continuo aeternae spargebat indefessus semina vitae R Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131122

a01339a

Adveniens constipatus est multis suorum civium milibus illum ardenter videre et ab eo verbum salutis et mansurae felicitatis percipere cupientibus V Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131123

a01339b

Gloria patri et filio et spiritui sancto V Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131124

a01343

Cum corda et mentes eorum in dei servitio confortaret et plerosque illorum paenitus mundo abstractos caelesti doctrina irradiaret quosdam secum ducendo Romam caeleriter regressus est R Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131128

a01343a

Omnibus rite dispositis et ut lex divina poscebat digestis cum multo merore suorum illum retinere volentium V Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131129

Pages