Alison Altstatt | Cantus Index for Office and Mass

Alison Altstatt

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 263 chants
Operations
Selected 50 rows in this page.  
Cantus ID Full text Genre Feastsort descending Created Nid

008354.Tp2

Nunc sancte nobis spiritus fulget dies unus patri cum filio fulget dies ista dignare promptus ingeri fulget dies nostro refusus pectori fulget dies ista H 10 months 4 weeks ago 133924

a02288

Virgo Editha inter astra fulgens caeli aurea signis et nitens plurimis ora pro presenti tua clementer familia A 11 months 1 week ago 133762

a02307

O sancte deus sabaoth magne et metuende in trinitate de unitate semper adorande innova spiritum rectum in visceribus nostris et spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis per quem in spiritu principali exultantes te vivum verumque deum jugi continuamus iubilo R 11 months 4 days ago 133806

a01303a

Quem ingressus secundo flatu Calabriae portum regiam dictum applicuit inde velis pleno sinu turgentibus in Sicaniam volat sanctae Agathae virginis corporae redimitam V 3 years 6 months ago 131074

g02799

Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae fidem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus ecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris pia forma sequenda futuris | Cujus ad adventum terror fregit Beneventum | Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus | Si genus et speciem dialectica cuncta novaret | Magnus Aristoteles si scire suum repararet | Tullius et Plato si surgant fonte renato | Si de Parnaso transferret carmina Naso | Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent | Nobilitate tui generis nimis es specialis | Moribus et vita magis es quam pontificalis | Roma caput mundi si praemunita fuisset | Sedis apostolicae tibi pridem jura dedisset | Justitiae legi tua vox nihil ante tulisset | In Samio summo bivio sic vita regatur | Ne leve laeva levet levitatem dextera sequatur Sq 3 years 6 months ago 131179

008354.Tp1

Nunc sancte nobis spiritus fulget dies fulget dies unus patri cum filio fulget dies praeclara dignare promptus ingeri fulget dies fulget dies nostro refusus pectori fulget dies praeclara Tp 10 months 4 weeks ago 133923

a02307a

Praesta nobis o veneranda trinitas ut cui nos spiritus igne interius inflammes et gratiae exterius luce perhennes V 11 months 4 days ago 133807

a02281

Regi in mare naufraganti invocata apparuit et ego assum Editha dixit statimque tempestas cessavit nobis quoque in domino suffragatrix assit A 11 months 1 week ago 133755

a02291

O janitor caeli qui accepisti claves regni caelorum precamur te pastor bone intercede pro nobis A 11 months 1 week ago 133765

a02287

Leodegarius martyr indignis attende fidelium voces deposcentium submove sinistra et ingerem commoda quo per te veniamus ad polorum gaudia A 11 months 1 week ago 133761

g02840

Gloria in excelsis deo quem cives caelestes sanctum clamantes laude frequentant et in terra pax hominibus bone voluntatis quam ministri domini verbo incarnato terrenis promiserant laudamus te laudibus cujus astra matutina insistunt benedicimus te per quem omne sacrum et benedictio conceditur atque augetur adoramus te omnipotens adorande colende tremende venerande glorificamus te ut creatura creantem plasma plasmantem figulum figmentum gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam hymnum majestati gratias autem pietati ferentes domine deus rex caelestis quem quisquis adorat in spiritu et veritate oportet adorare deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen Gl 3 years 1 month ago 131511

601126za

Magnus dominus et laudabilis valde in civitate dei nostri in monte sancto ejus V Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131581

a00154a

Venit ad Petrum dixit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Jesus dixit si non lavero te non habebis partem mecum domine non tantum pedes meos set et manus et caput AV Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131587

1772.1za

Ille namque tenet et quod patet et quod latet in divinis sermonibus qui caritatem tenet in moribus V Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131584

a01499

Surgit Jesus a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset lintheum precinxit se dixitque discipulis suis vos vocatis me magister et domine et vos benedicitis sum etenim si ego lavi vestros pedes dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes R Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131588

005261.1

Ubi sorores in unum glorificant deum ibi dedit dominus benedictionem A Ad Mandatum 3 years 1 month ago 131531

001772.1

Caritas est summum bonum amplum donum in qua pendet omnis ordo praeceptorum per quam vetus atque nova lex completur per quem deus ac proximus diligitur per quem caelorum regnum adipiscitur R Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131583

003699za

Audite haec omnes gentes auribus percipite qui habitatis orbem AV Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131601

a01499a

Misit denique aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et ex tergere lintheo quo erat praecinctus dixitque discipulis suis V Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131589

003688zc

Beati qui scrutantur testimonia ejus AV Ad Mandatum 1 month 1 week ago 135322

a01478

Ecce salus* R Ad Mandatum 3 years 1 month ago 131532

a01498

Dixit autem dominus Simoni intravi in domum tuam oleo caput meum non unxisti haec vero lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit A Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131585

004340a

Deus miseratur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri AV Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131602

2393.1a

Venit Jesus ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus AV Ad Mandatum 3 years 2 weeks ago 131586

a01129a

Ego sum vestra redemptio ego sum rex vester ego vos resuscitabo in die novissimae AV Ascensio Domini 11 months 1 week ago 133768

a00177.6

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refera | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de nivio gaudia pastor habet | Redditur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Eva nocens inferat hos mundo reddit ecclesiae pastus ubere lacte sui sinu| Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munera felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo niveus quasi more ferino messis habundantis horrea fruge reples | Immaculata ejus plebs haec vegetetur in ulnis atque eo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | H Ascensio Domini 11 months 5 days ago 133788

001542.1

Ave regina caelorum ave domina angelorum salve radix sancta ex qua mundo lux est orta gaude gloriosa super omnes speciosa vale valde decora et pro nobis semper Christum exora A Assumptio Mariae,8 10 months 3 weeks ago 133928

007275za

In cruce mors moritur quia vita per hanc reparatur V De Sapientia 11 months 1 week ago 133772

a02292

Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum alleluia alleluia R Dom. 10 p. Pent. 11 months 1 week ago 133773

a02292a

Per signum crucis de inimicis nostris libera nos deus noster V Dom. 10 p. Pent. 11 months 4 days ago 133808

a00231.1

O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam prolem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia A Dom. 2 Adventus 3 years 1 month ago 131523

a01477

Laetare mater speciosae prolis laetare virgo gloriosae matris mater et virgo Christo desponsata ecclesiae plebs docens et edocta fonte baptismatis spiritu renata gaude virtute [lacuna] oppressis veniunt dies exultationis et te surgenti redemptori tuo te castitatis vestibus ornato A Dom. 3 p. Epiph. 3 years 1 month ago 131524

a01515

Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis redemit nos a peccatis referamus ergo illi gratias quia eruit nos a morte perpetua et transduxit nos ad caelestia sempiterna gaudia alleluia A Dom. 4 p. Pascha 3 years 2 weeks ago 131619

a01479

Venit dominus Jesus in Bethaniam juxta Jerosolimam Maria autem erat quae unxit dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus mortuus fuerat Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi dicens domine si fuisses hic frater meus mortuus non fuisset sed nunc scio domine quia quecumque poposcerit a deo dabit tibi deus agyos deus A Dom. 4 Quadragesimae 3 years 1 month ago 131533

a01483

Fratres hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu A Dom. in Palmis 3 years 1 month ago 131542

a01493

Nil pro veritate D Dom. in Palmis 3 years 2 weeks ago 131577

003830.1

Multa turba Judaeorum injecerunt manus in salvatorem ille ut agnus innocens non negavit passionem populus Judaeorum clamabat crucifigatur A Dom. in Palmis 1 month 1 week ago 135314

a01483a

Qui humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis V Dom. in Palmis 3 years 1 month ago 131543

a01494

Quare ergo in cruce quasi non sit rex gloriae splendor et decus Sion pulcherimae bonus suus pater nimia victus caritate D Dom. in Palmis 3 years 2 weeks ago 131578

a01484

In nomine enim Jesu omne genuflectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteantur quia dominus Jesus Christus in gloria est dei patris A Dom. in Palmis 3 years 1 month ago 131544

a01495

Sic voluit sic filium tradidit pro servus ingratis et perditis gracias deo soli D Dom. in Palmis 3 years 2 weeks ago 131579

a01491

Venite filii Evae venite ad filium Mariae ecce quomodo pendet quadrifida latronum in cruce D Dom. in Palmis 3 years 2 weeks ago 131575

a01484a

Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen AV Dom. in Palmis 3 years 1 month ago 131545

a01496

Ave rex noster tu solus nostros miseratus errores patri obediens ductus es ad crucem mansuetus ut ovis ad occisionem tibi gloria tibi gloriosum hosanna tibi triumphus et victoria tibi summa laudis et honoris corona A Dom. in Palmis 3 years 2 weeks ago 131580

a01492

Quid in eo culpa D Dom. in Palmis 3 years 2 weeks ago 131576

a01485

En rex venit mansuetus tibi Sion filia mystica humilis sedens super animalia quem venturum jam predixit lectio prophetica | Salve quem Jesum testatur plebs Hebraeorum obvia cum palmis tibi clamans verba salutis | Hic est qui te Edom venit tinctis bosra vestibus in stola sua formosus gradiens virtutibus non in equis bellicosus nec in altis curribus | Salve lux mundi rex regum gloria caeli cui manet imperium laus et decus hic et in aevum | Hic est ille qui ut agnus insons morti traditur mors mortis inferni morsu morte donans vivere ut quondam beati vates promserunt prophetice | Salve nostra salus pax vera redemptio virtus ultro qui mortis pro nobis jura subisti H Dom. in Palmis 3 years 1 month ago 131546

005403f

Gloria patri et filio et spiritui sancto | Amen AV Dom. post Ascensionem 11 months 5 days ago 133776

a00464b

Hodie rex gloriae dominus virtutum triumphator in regno patris sui V Dom. post Ascensionem 11 months 1 week ago 133767

006410.1

Descendit de caelis deus verus a patre genitus introivit in uterum virginis nobis ut appareret visibilis indutus carne humana protoparentis a de et exivit per clausam portam conditor celorum et universe fabrice mundi R Dom. p. Oct. Nat. 1 month 2 weeks ago 135167

a02303

Qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas D Dom. Pentecostes 11 months 4 days ago 133799

Pages