Alison Altstatt | Cantus Index for Office and Mass

Alison Altstatt

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 264 chants
Operations
Selected 50 rows in this page.  
Cantus ID Full text Genresort descending Feast Created Nid

a01358

O ineffabile opus conditoris o infinita pietas salvatoris o inscrutabilis maiestas et bonitas redemptoris laudes illi et gratias referimus quod super longa locorum stadia super gelidas marium fluminumque latices ab extremo solis occasu ad primum aurore ortum tam dispari termino talem suo gregi pastorem talem suo populo patronum procuravit dirigere atque isto in loco suis solatio pausare A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131149

a02318

Pretiosa mellis stilla speciosa maris stella gloriosa regis cella sponsa dei et puella ave plena gratia o Maria genitura vitae via virgo pura mater pia reos cura in extrema die dira nos duc ad palatia A Assumptio Mariae 2 weeks 3 days ago 133829

a01308

Septimo demum anno postquam a patria exivit cum gens illum nostrae infirmitatis archiatrum praedestinaret de Jerusalem movens Constantinopolim venit duos ibi annos moratus inde rursus fretum reverberans per Siciliam et Calabriam in montem Cassinum ascendit ad sanctum Benedictum A Willibaldi 2 years 8 months ago 131083

a01470

Hodie nobis beata illuxit sollemnitas trinitatis fide complatur lucis luce lucida in qua trina munda mira panduntur mysteria A Epiphania 2 years 2 months ago 131513

001542.1

Ave regina caelorum ave domina angelorum salve radix sancta ex qua mundo lux est orta gaude gloriosa super omnes speciosa vale valde decora et pro nobis semper Christum exora A Assumptio Mariae,8 1 week 4 days ago 133928

a01330

His transactis magna dispensatione Christi et arcessione fratris sui Germani ad artiorem divinae contemplationis regulam totis nisibus se studuit A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131111

a01377

Ecce quae habuit pro deo obscuritatem preparavit illi dominus claritatem in sempiternam A Walburgae 2 years 8 months ago 131175

a01315

Subditam sibi barbarica feritate plebem doctor magnificus norma iusticiae per domuit verbis et exemplis perinde reformavit robaravit instruxit suo ut sequaces in superna sede sanctis et electis dei collocaret cohaeredes A Willibaldi 2 years 8 months ago 131090

a01371

Quadam ergo voluentis anni circuli noctae dum cereali lumine privaretur lumen aetheriae lampadis cenaculum sacrae virginis lustrans emicuit A Walburgae 2 years 8 months ago 131166

a02340

Procede et regna a dextris domine regina et regis filia gaude beata Editha super speciossimum forma quia unxit te deus tuus oleo laeticiae in gloria A Edithae,8 2 weeks 2 days ago 133858

a01336

Infra et extra urbem loca sanctorum quotquot erant circumquaque iacentia prope sive longe inquirebat visitabat frequentabat voto demum satis faciens vigiliis ieiuniis orationibus tam fortiter insudabat ut vix spiritum contrahaeret A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131117

a01353

Inde discendens eo potissimum quod illam terram ubertas vini perfunderat quam monachiali regulae non parum obstare callebat et quasi naufragium abhorrebat ad fratrem suum sanctum Willibaldum revertens Heidenheim pervenit A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131144

a01467

Benedicat omnis caro carne natum virginis vagientem in praesepi quem adorant angeli ave pia mater virgo ave dulcis pusio salve noster o redemptor salva perpetuo A Vigilia Nat. Domini 2 years 2 months ago 131509

a01326

Radix flos et germen caelestium pascuorum et omnium sane doctrinae dogmatum robur et columen christianitatis redolet ultra omnia aromata fortis et invictus Christi vernaculus almus Wunnebaldus qui inter alios confessores et sanctos abbates cristallum splendet nivem candet rosam rutilat lunam lucet te sanctissime pater cernuis vocibus effusis precibus pariter imploramus ut nobiscum omnes ad tuum caelestem transitum collectos opae tua prevenias persequaris solito foveas auxilio ut criminum sordibus expurgati tuo natali digne valeamus deservire A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131107

a01311

Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior eius conversatio A Willibaldi 2 years 8 months ago 131086

a01295

In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natus maiores coaevos iuniores obedientia humilitate atque abstinentia superabat A Willibaldi 2 years 8 months ago 131057

a01477

Laetare mater speciose prolis laetare virgo gloriosae matris mater et virgo Christo desponsata ecclesiae plebs docens et edocta fonte baptismatis spiritu renata gaude virtute [lacuna] oppressis veniunt dies exultationis et te surgenti redemptori tuo te castitatis vestibus ornato A Dom. 3 Adventus 2 years 2 months ago 131524

a02319

Ave virgo specialis stella maris orta nautis per quam viget rerum ordo pudico claudis utero illibata gignis partum illibata profers natum illibata et post partum presentis catervae cantica suscipe benignissima A Assumptio Mariae 2 weeks 3 days ago 133830

a01471

Hodie enim de caelo stella Christo prodidit cujus dictu colunt magi regem in cunabilis deum hominem quem donis comprobantur mysticis A Epiphania 2 years 2 months ago 131514

a02374

Qui regis Israel intende super domum istam qui deducis velut ovem Ioseph in auge in ea benedictionem tuam qui sedes super cherubim exaudi preces supplicium in ea tibi confitentium A In Dedicatione Ecclesiae 1 week 2 days ago 133946

a01331

Patriam parentes consanguineos affines notos et omnes qui illum loco filii colebant et quibus ipse virtutum praerogativis redimitus preceteris cordi erat A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131112

a01378

Dilecta deo in omnibus et laudibus et actibus modo suis meritis presidium fert populis A Walburgae 2 years 8 months ago 131176

a02285

Ave praeclara gemma regni superi ave et sponsa dei Editha nobilis succurre omni christiano populo et pacem angelis impetra a domino A Edithae 3 weeks 3 days ago 133759

a01372

Quo viso miraculo non ad humanae laudis est conversa favorem sed veram in arce pectoris humilitatem servavit A Walburgae 2 years 8 months ago 131167

a02339

Pro sequentes virginalem corde voce gloriam frequentemus specialem Editha memoriam cujus florent per exempla castitatis lilia se dicamus Christo templa virginum tot milia A Edithae,8 2 weeks 2 days ago 133857

005261.1

Ubi sorores in unum glorificant deum ibi dedit dominus benedictionem A Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131531

a01363

Post discessum fratrum Germanorum Willibaldi antistitis et Wunnebaldi egregii confessoris virgo Waldpurgis cenobialis miliciam discipline Christo favent suscepit A Walburgae 2 years 8 months ago 131155

a01486

Haec est sancta dies sanctorum clara dierum haec est sancta dies sanctorum clara dierum nobilibus nobilior rutilans diadema dierum A Sabbato Sancto 2 years 2 months ago 131556

a01515

Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis redemit nos a peccatis referamus ergo illi gratias quia eruit nos a morte perpetua et transduxit nos ad caelestia sempiterna gaudia alleluia A Dom. 4 p. Pascha 2 years 2 months ago 131619

a01333

Traiecto Mediterranea maris sinu per longos Hesperiae fines populosam urbem Luccam devenit relicto ibi patre mortuo et ad sanctum Frigdianum magnifice sepulto A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131120

a01354

Empto ibi de vicinis agello ecclesiam fabricavit monasterium construxit monachos congessit eorum vitam ad unguem usque liminavit paganismo deditos et barbarorum more viventes Sualaveldos ad viam convertit iusticiae A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131145

a01468

Paradisi portas aperiat nobis jejunii tempus suscipiamus illud cum fructu paenitentiae ut et Christi resurrectionem mereamur celebrare A Fer. 5 Hebd. 1 Quad. 2 years 2 months ago 131510

a02290

Stirps regalis dignatis gemma jubar Angliae flos Editha castitatis forma pudicitiae spernans luxum navigatis almo docta flamine nubis regi majestatis sacro sub velamine A Edithae 3 weeks 3 days ago 133764

a02310

Preciosi dei sancti quorum reliquiae hic continentur succurrite nobis nunc et in perpetuum A Reliquiarum 2 weeks 4 days ago 133813

a01312

Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam A Willibaldi 2 years 8 months ago 131087

a02281

Regi in mare naufraganti invocata apparuit et ego assum Editha dixit statimque tempestas cessavit nobis quoque in domino suffragatrix assit A 3 weeks 3 days ago 133755

a01484

In nomine enim Jesu omne genuflectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteantur quia dominus Jesus Christus in gloria est dei patris A Dom. in Palmis 2 years 2 months ago 131544

a01472

Hodie filius dei nascitur in homine auditur pater in voce in nati baptismate apparet spiritus sanctus in columbae specie A Epiphania 2 years 2 months ago 131515

a01332

Hereditatem possessiones regales substantiam totam Christi amore relinquens peregre perfectus cum patre simul et fratre Romam iter direxit A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131113

a02286

Exarsit terra aruerunt flumina sed tu deus noster dona nobis pluviam A Fer. 4 in Letaniis 3 weeks 3 days ago 133760

a01487

Et ingresse non invenerunt corpus domini alleluia A Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131559

a01498

Dixit autem dominus Simoni intravi in domum tuam oleo caput meum non unxisti haec vero lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit A Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131585

a01365

Cum autem in puro eius pectore exuberavit religio castitatis caepit etiam pollere virtutibus A Walburgae 2 years 8 months ago 131157

a02323

O pulchra inter mulieres egredere et abit post vestigia gregum et pasche haedos tuos juxta tabernacula pastorem A Nativitas Mariae 2 weeks 3 days ago 133837

a01357

Illuster ille et prudens populi pedagogus monachiale apum examen quod suo dominus subrogavit magisterio sine paupertate et nuditate sine divitiis absque murmuratione cum divinis saecularibusque alimentas ubertim pascebat et ad alvearia mellis illexerat aeterna A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131148

a01328

Sanctus Wunnebaldus Christi confessor gloriosus abbas et sanctissimus de gente Anglisaxonum stirpe regia ortus fuit A Wunnibaldi 2 years 8 months ago 131109

a02291

O janitor caeli qui accepisti claves regni caelorum precamur te pastor bone intercede pro nobis A 3 weeks 3 days ago 133765

a01313

Quam dilectus acceptus que foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus prepotentem effecerat A Willibaldi 2 years 8 months ago 131088

a02282

Amor dei et proximi nos adornet non saeculi ne nos nudos inveniat sponsus intrans ad nuptias A Fer. 3 in Letaniis 3 weeks 3 days ago 133756

003089.2

Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templo et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum in aeternum A Purificatio Mariae 2 years 2 months ago 131528

Pages