Alison Altstatt | Cantus Index for Office and Mass

Alison Altstatt

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 264 chants
Operations
Selected 50 rows in this page.  
Cantus IDsort descending Full text Genre Feast Created Nid

001192.1

A progenie in progenies fecit misericordiam dominus qui eduxit Abraham de Ur Chaldeorum et de ultimis finibus terrae vocavit sanctum Ywium ut in hac terra nostra peregrinus esset ut advena illa vero patria caelesti cives sanctorum et domesticus dei ubi nobis datus a deo patronus jugiter intercedat pro hac sancta plebe et universis fidelibus A Iwigii 2 weeks 2 days ago 133862

001234a

Benedictus* AV Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133802

001542.1

Ave regina caelorum ave domina angelorum salve radix sancta ex qua mundo lux est orta gaude gloriosa super omnes speciosa vale valde decora et pro nobis semper Christum exora A Assumptio Mariae,8 1 week 4 days ago 133928

001772.1

Caritas est summum bonum amplum donum in qua pendet omnis ordo praeceptorum per quam vetus atque nova lex completur per quem deus ac proximus diligitur per quem caelorum regnum adipiscitur R Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131583

001888c

Ut cognoscamus domine in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum AV Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131600

002522c

Benedicat nos deus deus noster benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae AV Fer. 6 in Parasceve 2 years 2 months ago 131590

002522d

Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos qui ipso est dominus deus noster AV Fer. 6 in Parasceve 2 years 2 months ago 131591

002522e

Christus dominus cum in forma dei esset non rapinam arbitratur est esse se equalem deo AV Fer. 6 in Parasceve 2 years 2 months ago 131592

002522f

Christus dominus semetipsum exinanivit formam servi accipiens in simultudinem hominum factus et habitu inventus ut homo AV Fer. 6 in Parasceve 2 years 2 months ago 131593

002522g

Christus dominus humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis AV Fer. 6 in Parasceve 2 years 2 months ago 131594

003089.2

Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templo et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum in aeternum A Purificatio Mariae 2 years 2 months ago 131528

003699b

Audite haec omnes gentes auribus percipite qui habitatis orbem AV Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131601

004340a

Deus miseratur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri AV Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131602

004597.1

Caeli regina laetare alleluia quia quem meruisti portare alleluia resurrexit sicut dixit alleluia ora pro nobis rogamus alleluia A In Letaniis maj. 2 years 2 months ago 131622

005261.1

Ubi sorores in unum glorificant deum ibi dedit dominus benedictionem A Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131531

005327a

Deus miseratur* AV Dom. Pentecostes 1 week 6 days ago 133925

005403f

Gloria patri et filio et spiritui sancto | Amen AV Dom. post Ascensionem 2 weeks 5 days ago 133776

006340.Tp1

Factus sospes Petri prece cepit claudus currere | Umbra tactu surgunt aegri pulso morbi pondere | Puer Romae est divino suscitatus munere | Est ad vitam revocatam tabita de funere | Ananias condemnatur cum falsa muliere | Simon magus confutatur obrutus ab aethere | Ergo Petre purga prece nos ab omni scelere | Et dignare inspirare quid oportet facere Tp Petri 2 weeks 3 days ago 133815

006407.1

Descendentibus illis de monte praecepit Jesus dicens nemini dixeritis visionem quam vidisti donec filius hominis a mortuis resurgat R Transfiguratio Dom. 1 week 4 days ago 133927

006759.1

Gaude gaude gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti R Purificatio Mariae 2 years 2 months ago 131525

007155.1

Miles Christi gloriose Iwi sanctissime tuo pio interventu culpas nostras ablue R Iwigii 2 weeks 2 days ago 133861

007269.Tp1

O Maria Magdalena summae laudes lauda plena | summe preces summe vota quae profundit plebs devota | Quae figurant vitia septem cardinalia exarserunt lacrima rei cordis intima | Tibi natatoria Christi sunt vestigia | Excelsum mundantia Helisei gratia | Ergo felix domina nostra terge crimina | Stella maris altera cura plebis ulcera | Nos tua clementia Christo reconcilia Tp Mariae Magdalenae 2 weeks 3 days ago 133820

007269a.1

Angelico pollet decore hic et hii per Christum V Mariae Magdalenae 2 weeks 3 days ago 133818

007275za

In cruce mors moritur quia vita per hanc reparatur V De Sapientia 3 weeks 2 days ago 133772

007279za

Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio V Gregorii 2 years 2 months ago 131530

007285.1

O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo regnant innocentes amicti stolis albis agnum sequuntur quocumque erit R Nat. Innocentium 2 years 2 months ago 131526

007451za

Loquens dominus ad discipulos suos testimonium peribuit Iohanni dicens V Joannis Baptistae 2 weeks 4 days ago 133812

008354.Tp1

Nunc sancte nobis spiritus fulget dies fulget dies unus patri cum filio fulget dies praeclara dignare promptus ingeri fulget dies fulget dies nostro refusus pectori fulget dies praeclara Tp 1 week 6 days ago 133923

008354.Tp2

Nunc sancte nobis spiritus fulget dies unus patri cum filio fulget dies ista dignare promptus ingeri fulget dies nostro refusus pectori fulget dies ista H 1 week 6 days ago 133924

1772.1za

Ille namque tenet et quod patet et quod latet in divinis sermonibus qui caritatem tenet in moribus V Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131584

204299b

Nos miseros vita donans nece mortificatos reliquit AV Dom. Pentecostes,8 2 weeks 4 days ago 133803

2393.1a

Venit Jesus ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus AV Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131586

600211a.1

Corde fidelissimo se univit nec litantibus feretrum et subeodem per stratus humiliter iacuit et veniam postulavit V Walburgae 2 years 8 months ago 131160

601126za

Magnus dominus et laudabilis valde in civitate dei nostri in monte sancto ejus V Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131581

601595.Tp1

Aeternae virgo memoriae quam sibi despondit rex gloriae | Virginis proles eximiae sponsusque virginis egregie | Tu gaudens hodie de dono gratiae | Et cantas propriae carmen laetitiae | te laudantes in terra respice | atque nostra clementer suscipe vota Tp Catharinae 2 weeks 3 days ago 133841

601622za

Quod ligandi et solvendi possides imperium V Cathedra Petri 2 years 2 months ago 131529

7285.1za

Beata es civitas Jerusalem caelestis in qua cum Christo omnes sancti in perpetuis mansionibus feliciter laetantur V Nat. Innocentium 2 years 2 months ago 131527

909041.1

Kyrie eleison Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis sancta dei genetrix ora pro nobis sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis sancte Gabriel ora pro nobis sancte Raphael ora pro nobis omnis chorus angelorum orent pro nobis | Sante Johannes baptista ora pro nobis Sancte Petre ora pro nobis sancte Paule ora pro nobis sancte Andrea ora pro nobis sancte Johannes evangelista ora pro nobis omnis chorus apostolorum orent pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis sancte Laurenti ora pro nobis sancte Vincenti ora pro nobis omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis sancte Nicholae ora pro nobis sancte Ywi ora pro nobis sancte Machute ora pro nobis omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis sancta Edytha ora pro nobis Sancta Edytha sancte ora pro nobis sancta Katerina ora pro nobis omnis chorus virginum orent pro nobis omnes omnes sancti orate pro nobis omnes sancti orate pro nobis | Propitius esto parce nobis domine ab omni malo libera nos domine ab insidiis diaboli libera nos domine per sancta nativitatem tuam libera nos domine per passionem et sanctam crucem tuam libera nos domine per piissimam mortem tuam libera nos domine per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine per spiritum paraclitum libera nos domine in die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos ut pacem nobis dones te rogamus audi nos ut salutem mentis et corporis dones te rogamus audi nos ut sanctam ecclesiam tuam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut episcopum nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos ut regem nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos ut reginam nostram conservare digneris te rogamus audi nos ut abbatissam nostram N. in bonis actibus corroborare digneris te rogamus audi nos Mariae atque sancte Edythae conservare digneris te rogamus audi nos ut cunctum populum Christianum pretioso sanguine redemptum conservare digneris te rogamus audi nos ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos et vitam aeternam nobis dones te rogamus audi nos ut cunctis fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos fili dei te rogamus audi nos | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis Li Sabbato Sancto 2 years 2 months ago 131598

909041.2

Kyrie eleison Christe eleison Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis kyrie leyson sancta dei genitrix ora pro nobis kyrie eleison sancta virgo virginum ora pro nobis kyrie eleison| Sancta Maria ora pro nobis kyrie eleison sancta dei genitrix ora pro nobis kyrie eleison sancta virgo virginum ora pro nobis kyrie eleison | Sancte Iohannes baptista ora pro nobis kyrie eleison omnis chorus prophetarum ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis kyrie eleison sancte Paule ora pro nobis kyrie eleison sancte Andrea ora pro nobis kyrie eleison omnis chorus apostolorum ora pro nobis kyrie eleison | Sancte Stephane ora pro nobis sancte Laurenti ora pro nobis sancte Vincenti ora pro nobis omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis sancte Nicholae ora pro nobis sancte Iwi omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis sancta Editha ora pro nobis sancta Editha ora pro nobis sancta Agnes ora pro nobis omnis chorus virginum orent pro nobis | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis agnus dei suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen | Exaudi deus prece nostras exaudi Christe orationem populi tui Exaudi deus miserere nobis Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison Li In Letaniis maj. 2 years 2 months ago 131623

a00154a

Venit ad Petrum dixit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Jesus dixit si non lavero te non habebis partem mecum domine non tantum pedes meos set et manus et caput AV Ad Mandatum 2 years 2 months ago 131587

a00177.5

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso iam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre tocius qua sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet H Dom. Resurrectionis 2 years 2 months ago 131618

a00177.6

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refera | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de nivio gaudia pastor habet | Redditur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Eva nocens inferat hos mundo reddit ecclesiae pastus ubere lacte sui sinu| Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munera felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo niveus quasi more ferino messis habundantis horrea fruge reples | Immaculata ejus plebs haec vegetetur in ulnis atque eo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | H Ascensio Domini 2 weeks 4 days ago 133788

a00177.7

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de acelo gratia fulsit humo | Spiritus ecce deus patri natoque coevus ignis adest specie desperulis hodie | Sentibus humanis infundit opes deitatis distribuens lucis mystica dona suis | Non cessat variis Christi magnalia linguis plebs bene docta loqui gentibus omnigenis | Laus tibi pneuma sacrum fons vite lux animarum omnia vivificans semper et irradians | Pax decus omne bonum dulcis concordia morum reple corda tuo munere mellifluum | Poscimus omnipotens terra mare sidera replens nos tibi purifica protege salvifica | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de caelo gratia fulsit humo H Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133789

a00177.8

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua sponso sponsa jungitur ecclesia | Haec est aula dei pacis locus et requiei huic venient inopes ad Salomonis opes | Filius ille David qui vos sibi consociavit hac in matre domo et deus est et homo | Copula caelestis vos spiritualiter estis si servando fidem esse veletis idem | Urbs nova Jerusalem descendens spiritualem attulit ornatum lucis ab arce datum | Nunc fidei fructum sacro babtismate ductum dat rex justiciae caelitus ecclesiae | Firma David turris huc si pede perpete turris inveniens in ea pignora siderea | Haec est archa Noe credentibus auxiliatrix quae vehit ad portam quos vehit unda maris | Haec est stella Jacob per quem contendere caelum credenti populo dat bona vita polum H In Dedicatione Ecclesiae 2 weeks 4 days ago 133790

a00231.1

O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam prolem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia A Dom. 2 Adventus 2 years 2 months ago 131523

a00464b

Hodie rex gloriae dominus virtutum triumphator in regno patris sui V Dom. post Ascensionem 3 weeks 2 days ago 133767

a01129a

Ego sum vestra redemptio ego sum rex vester ego vos resuscitabo in die novissimae AV Ascensio Domini 3 weeks 2 days ago 133768

a01295

In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natus maiores coaevos iuniores obedientia humilitate atque abstinentia superabat A Willibaldi 2 years 8 months ago 131057

a01299

Anno in aestatem vernante cum hibernia rabie deposita procellosi maris fluctus sedantur et pelagus navagia patitur filius cum patre et multo assae clarum caetu navem ascendunt et optatu in iter alacres arripiunt R Willibaldi 2 years 8 months ago 131062

a01299a

Inter ceteros conviatores assumpto secum preciosissimo thesauro incomparabili viro fratre germano sancto Wunnebaldo V Willibaldi 2 years 8 months ago 131063

Pages