Alison Altstatt | Cantus Index for Office and Mass

Alison Altstatt

Chants added by the contributor

Displaying 51 - 100 of 264 chants
Operations
Selected 50 rows in this page.  
Cantus ID Full text Genre Feast Created Nid

a02308

Suscipiens Edithis corpus venerandi martyris magnis miraculis chorus cantis ad locum transportavit quem sibi salvator praeparavit R Transl. Edwardi, Mart. 2 weeks 4 days ago 133809

a02292a

Per signum crucis de inimicis nostris libera nos deus noster V Dom. 10 p. Pent. 2 weeks 4 days ago 133808

a02307a

Praesta nobis o veneranda trinitas ut cui nos spiritus igne interius inflammes et gratiae exterius luce perhennes V 2 weeks 4 days ago 133807

a02307

O sancte deus sabaoth magne et metuende in trinitate de unitate semper adorande innova spiritum rectum in visceribus nostris et spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis per quem in spiritu principali exultantes te vivum verumque deum jugi continuamus iubilo R 2 weeks 4 days ago 133806

204299b

Nos miseros vita donans nece mortificatos reliquit AV Dom. Pentecostes,8 2 weeks 4 days ago 133803

001234a

Benedictus* AV Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133802

a02305

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi amen D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133801

a02304

Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133800

a02303

Qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133799

a02302

Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133798

a02301

Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erat finis D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133797

a02300

Et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133796

a02299

Et resurrexit tertia die secundum scripturas D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133795

a02298

Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilatu passus et sepultus est D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133794

a02297

Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133793

a02296

Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133792

a02295

Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium D Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133791

a00177.8

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua sponso sponsa jungitur ecclesia | Haec est aula dei pacis locus et requiei huic venient inopes ad Salomonis opes | Filius ille David qui vos sibi consociavit hac in matre domo et deus est et homo | Copula caelestis vos spiritualiter estis si servando fidem esse veletis idem | Urbs nova Jerusalem descendens spiritualem attulit ornatum lucis ab arce datum | Nunc fidei fructum sacro babtismate ductum dat rex justiciae caelitus ecclesiae | Firma David turris huc si pede perpete turris inveniens in ea pignora siderea | Haec est archa Noe credentibus auxiliatrix quae vehit ad portam quos vehit unda maris | Haec est stella Jacob per quem contendere caelum credenti populo dat bona vita polum H In Dedicatione Ecclesiae 2 weeks 4 days ago 133790

a00177.7

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de acelo gratia fulsit humo | Spiritus ecce deus patri natoque coevus ignis adest specie desperulis hodie | Sentibus humanis infundit opes deitatis distribuens lucis mystica dona suis | Non cessat variis Christi magnalia linguis plebs bene docta loqui gentibus omnigenis | Laus tibi pneuma sacrum fons vite lux animarum omnia vivificans semper et irradians | Pax decus omne bonum dulcis concordia morum reple corda tuo munere mellifluum | Poscimus omnipotens terra mare sidera replens nos tibi purifica protege salvifica | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de caelo gratia fulsit humo H Dom. Pentecostes 2 weeks 4 days ago 133789

a00177.6

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refera | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de nivio gaudia pastor habet | Redditur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Eva nocens inferat hos mundo reddit ecclesiae pastus ubere lacte sui sinu| Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munera felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo niveus quasi more ferino messis habundantis horrea fruge reples | Immaculata ejus plebs haec vegetetur in ulnis atque eo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | H Ascensio Domini 2 weeks 4 days ago 133788

005403f

Gloria patri et filio et spiritui sancto | Amen AV Dom. post Ascensionem 2 weeks 5 days ago 133776

a02292

Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum alleluia alleluia R Dom. 10 p. Pent. 3 weeks 2 days ago 133773

007275za

In cruce mors moritur quia vita per hanc reparatur V De Sapientia 3 weeks 2 days ago 133772

a01129a

Ego sum vestra redemptio ego sum rex vester ego vos resuscitabo in die novissimae AV Ascensio Domini 3 weeks 2 days ago 133768

a00464b

Hodie rex gloriae dominus virtutum triumphator in regno patris sui V Dom. post Ascensionem 3 weeks 2 days ago 133767

a02291

O janitor caeli qui accepisti claves regni caelorum precamur te pastor bone intercede pro nobis A 3 weeks 3 days ago 133765

a02290

Stirps regalis dignatis gemma jubar Angliae flos Editha castitatis forma pudicitiae spernans luxum navigatis almo docta flamine nubis regi majestatis sacro sub velamine A Edithae 3 weeks 3 days ago 133764

a02289

Rex kyrie kyrie eleison | Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Christe audi nos | Sancta dei genitrix ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancta virgo virginum | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Michael ora pro nobis | Rex angelorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Gabriel ora pro nobis | Rex angelorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Raphael ora pro nobis | Rex angelorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Johannes baptista ora pro nobis | Rex prophetarum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Petre ora pro nobis | Rex apostolorum deus immortalis servis tuis semper miserere| Sancte Paule ora pro nobis | Rex apostolorum deus immortalis servis tuis semper miserere |Sancte Andrea ora pro nobis | Rex apostolorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Stephano ora pro nobis | Rex martyrum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Laurenti ora pro nobis |Rex martyrum deus immortalis servis tuis semper miserere |Sancte Vincenti ora pro nobis | Rex martyrum deus immortalis servis tuis semper miserere| Sancte Benedicte ora pro nobis | Rex confessorum deus immortalis servis tuis semper miserere |Sancte Nicholae ora pro nobis | Rex confessorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Iwi ora pro nobis | Rex confessorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancta Editha ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancta Agnes ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Li Vig. Ascensio Domini 3 weeks 3 days ago 133763

a02288

Virgo Editha inter astra fulgens caeli aurea signis et nitens plurimis ora pro presenti tua clementer familia A 3 weeks 3 days ago 133762

a02287

Leodegarius martyr indignis attende fidelium voces deposcentium submove sinistra et ingerem commoda quo per te veniamus ad polorum gaudia A 3 weeks 3 days ago 133761

a02286

Exarsit terra aruerunt flumina sed tu deus noster dona nobis pluviam A Fer. 4 in Letaniis 3 weeks 3 days ago 133760

a02285

Ave praeclara gemma regni superi ave et sponsa dei Editha nobilis succurre omni christiano populo et pacem angelis impetra a domino A Edithae 3 weeks 3 days ago 133759

a02284

Kyrie eleison | Sancta Maria te deprecamur ora pro nobis | Sancta dei genitrix te deprecamur ora pro nobis | Sancta virgo virginum te deprecamur ora pro nobis | Sancte Michael te deprecamur ora pro nobis | Sancte Gabriel te deprecamur ora pro nobis | Sancte Raphael te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus angelorum te deprecamus ora pro nobis | Sancte Johannes Baptista te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus prophetarum te deprecamur ora pro nobis | Sancte Petre te deprecamur ora pro nobis | Sancte Paule te deprecamur ora pro nobis | Sancte Andrea te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus apostolorum te deprecamur ora pro nobis | Sancte Stephane te deprecamur ora pro nobis | Sancte Laurenti te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus martyrum te deprecamur ora pro nobis | Sancte Benedicte te deprecamur ora pro nobis | Sancte Nicholae te deprecamur ora pro nobis | Sancte Iwi te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus confessorum te deprecamur ora pro nobis |Sancta Maria Magdalene te deprecamur ora pro nobis | Sancta Editha te deprecamur ora pro nobis | Sancta Agnes te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus virginum te deprecamur ora pro nobis | Li Fer. 3 in Letaniis 3 weeks 3 days ago 133758

a02283

O sancta Editha super astra caeli virgo effulgens veneranda Christi ipsum tonantem jugiter pro nostra ora salute A Edithae 3 weeks 3 days ago 133757

a02282

Amor dei et proximi nos adornet non saeculi ne nos nudos inveniat sponsus intrans ad nuptias A Fer. 3 in Letaniis 3 weeks 3 days ago 133756

a02281

Regi in mare naufraganti invocata apparuit et ego assum Editha dixit statimque tempestas cessavit nobis quoque in domino suffragatrix assit A 3 weeks 3 days ago 133755

a02280

Kyrie eleison Chiste eleison | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genitrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnis chorus angelorum ora pro nobis | Sancte Johannes baptista ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Andrea ora pro nobis | Sancte Johannes ora pro nobis | Sancte Jacobe ora pro nobis | Sancte Thomas ora pro nobis | Sancte Bartholomee ora pro nobis | Sancte Mathee ora pro nobis | Sancte Mathia ora pro nobis | Omnis chorus apostolorum ora pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis | Sante Edwarde ora pro nobis | Sancte Leodegari ora pro nobis | Sancte Vincenti ora pro nobis | Sancte Lamberti ora pro nobis | Sancte Georgi ora pro nobis | Sancte Dionisi ora pro nobis | Sancte Christofore ora pro nobis | Omnis chorus martyrum ora pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis | Sancte Maure ora pro nobis | Sancte Egidii ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Nicholae ora pro nobis | Sancte Leonarde ora pro nobis | Sancte Audoene ora pro nobis | Sancte Gregori ora pro nobis | Sancte Swithune ora pro nobis | Omnis chorus confessorum ora pro nobis | Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Maria Aegyptiaca ora pro nobis | Sancta Editha pro nobis | Sancta Anna pro nobis | Sancta Catherina ora pro nobis | Sancta Cecilia ora pro nobis | Sancta Scolastica ora pro nobis | Sancta Agnes ora pronobis| Sancta Fidis ora pro nobis | Omnis chorus virginum ora pro nobis | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Agnus dei suscipe deprecationem nostram | Qui sedes ad dextreram patris miserere nobis | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen | Exaudi deus preces nostras | Exaudi Christe orationem populi tui | Exaudi deus | Miserere nobis | Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison | Li Fer. 2 in Letaniis 3 weeks 4 days ago 133754

a02279

Kyrie eleison | Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnis chorus angelorum orent pro nobis | Sante Johannes baptista ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Andrea ora pro nobis | Sancte Johannes evangelista ora pro nobis | Omnis chorus apostolorum orent pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis Sancte Vincenti ora pro nobis | Omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis Sancte Nicholae ora pro nobis | sancte Iwi ora pro nobis | sancte Machute ora pro nobis | omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis | Sancta Editha ora pro nobis | Sancta Editha sancte ora pro nobis | Sancta Katerina ora pro nobis | Omnis chorus virginum orent pro nobis | Omnes sancti orate pro nobis | Omnes sancti orate pro nobis | Propitius esto parce nobis domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab insidiis diaboli libera nos domine | Per sancta nativitatem tuam libera nos domine | Per passionem et sanctam crucem tuam | Libera nos domine | Per piissimam mortem tuam libera nos domine | Per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per spiritum paraclitum libera nos domine | In die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos | Ut pacem nobis dones te rogamus audi nos | Ut salutem mentis et corporis dones te rogamus audi nos | Ut sanctam ecclesiam tuam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut episcopum nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos | Ut regem nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos | Ut reginam nostram conservare digneris te rogamus audi nos | Ut abbatissam nostram N. in bonis actibus corroborare digneris te rogamus audi nos | Mariae atque sancte Edithae conservare digneris te rogamus audi nos | Ut cunctum populum Christianum pretioso sanguine redemptum conservare digneris te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Et vitam aeternam nobis dones te rogamus audi nos | Ut cunctis fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Fili dei te rogamus audi nos | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis Li Sabbato Sancto 3 weeks 4 days ago 133753

a01519

Sancte Iwi Christi praesul audi rogantes servulos et impetratam caelitus tu defer indulgentiam R Iwigii 2 years 2 months ago 131625

a01518

Meum namque hic dominum quaesieram si tu eum scis dicito michi ut inde eum auferam D Dom. Resurrectionis 2 years 2 months ago 131624

909041.2

Kyrie eleison Christe eleison Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis kyrie leyson sancta dei genitrix ora pro nobis kyrie eleison sancta virgo virginum ora pro nobis kyrie eleison| Sancta Maria ora pro nobis kyrie eleison sancta dei genitrix ora pro nobis kyrie eleison sancta virgo virginum ora pro nobis kyrie eleison | Sancte Iohannes baptista ora pro nobis kyrie eleison omnis chorus prophetarum ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis kyrie eleison sancte Paule ora pro nobis kyrie eleison sancte Andrea ora pro nobis kyrie eleison omnis chorus apostolorum ora pro nobis kyrie eleison | Sancte Stephane ora pro nobis sancte Laurenti ora pro nobis sancte Vincenti ora pro nobis omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis sancte Nicholae ora pro nobis sancte Iwi omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis sancta Editha ora pro nobis sancta Editha ora pro nobis sancta Agnes ora pro nobis omnis chorus virginum orent pro nobis | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis agnus dei suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen | Exaudi deus prece nostras exaudi Christe orationem populi tui Exaudi deus miserere nobis Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison Li In Letaniis maj. 2 years 2 months ago 131623

004597.1

Caeli regina laetare alleluia quia quem meruisti portare alleluia resurrexit sicut dixit alleluia ora pro nobis rogamus alleluia A In Letaniis maj. 2 years 2 months ago 131622

a01515

Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis redemit nos a peccatis referamus ergo illi gratias quia eruit nos a morte perpetua et transduxit nos ad caelestia sempiterna gaudia alleluia A Dom. 4 p. Pascha 2 years 2 months ago 131619

a00177.5

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso iam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre tocius qua sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet H Dom. Resurrectionis 2 years 2 months ago 131618

ah54007.1

Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulchrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea precedet vos in Galilaea | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Iudeorum turba fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere D Dom. Resurrectionis 2 years 2 months ago 131617

a01514

Si tu scire vis quidnam ego sum Jesus vocitor dei sum unicus filius tuum agnosce deum redemptorem | Tu es Maria quam ego amo meos omnium tibi primo cupio visus monstrare novum ut tuum inde sit laudabile cum gloria per saecula D Dom. Resurrectionis 2 years 2 months ago 131616

a01513

En prospexit vidit angelos non esse ibi Jesum nimis tristatur animo |Flere coepit dicunt angeli cur ita tuas genas perfudit lacrimis | Tunc conversa vidit dominum hortulanum putat ignara fatur taliter D Dom. Resurrectionis 2 years 2 months ago 131615

a01511

Meis haec nuntiate Galilaeam eant ibi a fratribusque videbor D Dom. Resurrectionis 2 years 2 months ago 131613

a01512

Mane valde diluculo venit nimis ardens corpus quaerens in sepulchro qui continet omnia D Dom. Resurrectionis 2 years 2 months ago 131614

a01510

Adest Jesus carne innovatus visu pulchro nimisque amabilis salutans feminas purificans animas pedes ejus strinxerunt venerantes eis pia oscula praebuerunt D Dom. Resurrectionis 2 years 2 months ago 131612

Pages