Alison Altstatt | Cantus Index for Office and Mass

Alison Altstatt

Chants added by the contributor

Displaying 251 - 264 of 264 chants
Operations
Selected 14 rows in this page.  
Cantus ID Full text Genre Feast Created Nid

a01304a

Non acies castrorum ordinata non imminens capiti gladius non gravis oppida subruens et castella terrae motus nec fulmen tonitrus V Willibaldi 2 years 8 months ago 131076

a01304

De Trinacria secedens cum diversa martyrum et confessorum oratoria in insulis posita circum iret auxilio domini qui justa petentibus numquam denegat voti compos efficitur et secundo impellente vento securus mare tranavit et ad ipsam Jerusalem octavus salorum salvus pervenit R Willibaldi 2 years 8 months ago 131075

a01303a

Quem ingressus secundo flatu Calabriae portum regiam dictum applicuit inde velis pleno sinu turgentibus in Sicaniam volat sanctae Agathae virginis corporae redimitam V 2 years 8 months ago 131074

a01303

Beneventum pertransiens intentionem suam domino commendavit qui semper se invocantibus praesto est qui et huic famulo suo in litore maris ambulanti accommodam ex Egypto appulsam preparavit classem R Willibaldi 2 years 8 months ago 131073

a01302a

Amore caelestis Jerusalem et ut mereretur speculari deum deorum in Sion istam terrestrem flagravit et desiderio desideravit. V Willibaldi 2 years 8 months ago 131072

a01302

Cum Romam et multa sanctorum loca in Romanis partibus sita oratus causa per agrassent sancto Willibaldo non suffecit eas mare subsistere sed maxima sacram eius mentem incessit cupido Hierosolimam et exotica regna vestigiis Christi notata invisere R Willibaldi 2 years 8 months ago 131071

a01301b

Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen V Willibaldi 2 years 8 months ago 131070

a01301a

Ex templo beati Petri limina humiliter adeuntes corpore atque toto corde prostrati ingentes evoluti transitus deo persolvit gratias V Willibaldi 2 years 8 months ago 131069

a01301

His ex more sollemniter peractis per vastos Italiae tractus per abrupta montium per concava vallium per ardua alpium per munctoria difficillime reptantes diu desideratam per tenderunt Romam R Willibaldi 2 years 8 months ago 131068

a01300a

In hac ergo sanctissimi fratres paterno tacti affectu defunctum patrem planxerunt et condignis ibidem exequiss sepelierunt V Willibaldi 2 years 8 months ago 131067

a01300

Directo cursu circio flante mira celeritate pontum traicientes a deo sibi collata per ipse speritate ripam fluminis Sigone appulerunt et Roman tendentes Luccam Thusciae urbem perveniunt R Willibaldi 2 years 8 months ago 131065

a01299a

Inter ceteros conviatores assumpto secum preciosissimo thesauro incomparabili viro fratre germano sancto Wunnebaldo V Willibaldi 2 years 8 months ago 131063

a01299

Anno in aestatem vernante cum hibernia rabie deposita procellosi maris fluctus sedantur et pelagus navagia patitur filius cum patre et multo assae clarum caetu navem ascendunt et optatu in iter alacres arripiunt R Willibaldi 2 years 8 months ago 131062

a01295

In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natus maiores coaevos iuniores obedientia humilitate atque abstinentia superabat A Willibaldi 2 years 8 months ago 131057

Pages