|
Gloria patri et filio et spiritui sancto ob suum militem Leopoldum pium |
Tp |
Leopoldi, transl. |
1 year 2 months ago |
GoogleBooks: Historiae de festo ... D. Leopoldi ... (1591) |
|
Alleluia | Regi sua omnia regenti jubila caterva | Die in qua ad regna properat Salvius caelica | Eia turma deo devota laude debita Christo pia prome carmina | Festa cui ob praesentia | Jam nun intonant praeconia doxologica | O quanta praedita doxa agmina supera multiplicia ferunt gaudia | Beata plane ac sancta Christum dominum laudantia per saecula omnia | Intra quorum collega manet consortia comptus laurea Salvius in saecula | Qui credita gemina gregis sibi cura certavit ipsa sedulus militia | Jam nunc flabra sonent musica quae cangia concinat lingua in laude pneumata divina rite canentia | Audi nostra Christe cantica | Cujus clara rutilant dona quo aeternae vitae consequimur magna praemia | O pater summa exsulta doxa tibi salvi data | Oramus nostra precibus vota deo fac condigna | Nam materia carnea disseptus poli conscendis palatia | Quo confessorum martyrum quantum beati sanctorum sunt agmina | Unde post agnita caelica resurgens secreta | Nec mora commissa repletis tibi ovilia | Sane ob ipsa tradita moderamina cura haec perfoves maxima arta via dirigens adera | Quo collegia sunt illa | Trinitatem sanctam cernentia unitam | In gloria aeterna in saecla | Jam nostra pie pastor vota ipsi repraesenta | Qui sua temet frui doxa donat in saecula | Amen |
Tp |
Salvii |
3 years 12 months ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
Serpentina prae multitudine deferentes loca corde tristi consolatur hoc ergo famine hiis obvians virgo mater Christi alleluia |
A |
Inventio Catharinae |
7 years 3 weeks ago |
NL-DHk 76 E 18; |
|
Annis centum triginta qui tribus et amplius hoc corpus in Sina non corruptum nec vermium cibus requievit virtute divina alleluia |
A |
Inventio Catharinae |
7 years 3 weeks ago |
NL-DHk 76 E 18; |
|
O quam tui felix inventio corporis est virgo Catharina quam de caelis descendans folio revelavit virginum regina propter quod praebuit contio angelorum iter montem Sinai ut translatum cum cordis gaudio coletetur in valle vacua alleluia |
A |
Inventio Catharinae |
7 years 1 month ago |
NL-DHk 76 E 18; |
|
Qui colere das inventionem Catharinae corporis hodie colentibus da devotionem te precamur rex alme gloriae alleluia |
A |
Inventio Catharinae |
7 years 3 weeks ago |
NL-DHk 76 E 18; |
|
Sidus de nube trahitur de foeno flos elicitur salque de terra tollitur dum Thomas caelo redditur |
A |
Thomae de Aquino |
1 year 1 month ago |
|
|
Dominus deus Israel sit vobiscum et ipse vos conjungat quoniam misertus est duobus unicis fac eos domine in plenius benedicere hos |
In |
Pro sponso et sponsa |
4 years 3 months ago |
F-Pnm lat. 776; |
|
Hodie scietis R. Quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus |
W |
Vigilia Nat. Domini |
3 years 2 months ago |
CH-EN Cod. 103 |
|
Dinumerabo (...) |
CmV |
Thomae Apost. |
4 years 2 weeks ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
Positis autem genibus clamavit voce magna dicens |
V |
Stephani |
8 years 9 months ago |
CH-Fco 2; |
|
Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit |
HV |
Nativitas Domini |
2 years 4 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/ChristeRedOmn.html |
|
Tu lumen tu splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem famuli |
HV |
Nativitas Domini |
2 years 4 months ago |
AH vol. 2 #22; |
|
Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris |
HV |
Nativitas Domini |
2 years 4 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/ChristeRedOmn.html |
|
Verbum patris hodie processit ex virgine venit nos redimere et caelesti patrum volute nos reddere virtutes angelicae cum canoro jubilo benedicant domino |
BD |
Nativitas Domini |
2 years 1 month ago |
GB-AB 20541 E |
|
Testatur hoc praesens dies currens per anni circulum quod solus e sinu patris mundi salus adveneris |
HV |
Nativitas Domini |
2 years 4 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/ChristeRedOmn.html |
|
Hunc astra tellus aequora hunc omne quod caelo subest salutis auctorem novae novo salutat cantico |
HV |
Nativitas Domini |
2 years 4 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/ChristeRedOmn.html |
|
Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus |
HV |
Nativitas Domini |
2 years 4 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/ChristeRedOmn.html |
|
A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine |
HV |
Nativitas Domini |
3 years 10 months ago |
|
|
Memento salutis auctor quod nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo formam sumpseris |
HV |
Nativitas Domini |
2 years 4 months ago |
AH vol. 51 #50 |
|
Te caelum terra maria te omne quod in eis est auctorem adventus tui laudat exsultans cantico |
HV |
Nativitas Domini |
2 years 4 months ago |
AH vol. 2 #22; |
|
Hi sunt qui non coinquinaverunt vestimenta sua |
V |
Nat. Innocentium |
9 years 1 month ago |
|
|
O Christe rex fortissime o actor innocentiae conjunge nos infantulis qui te canunt in mortibus |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
Hac prole mater inclyta fecundatur ecclesia gaudet chorus angelicus crescitque suus numerus |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
O quam beatae lacrimae dolore martyrum editae quae non carent caelestibus dantes loquelam gemitus |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
Matrum caterva personat collisa deflent pignora vox in Rama est audita Rachel plorans tot milia |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
Hostis Herodes impie Christum dum vis occidere pueros innocentia caelis coronat gloria |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi |
InV |
Luciae |
3 years 11 months ago |
CH-E 121 |
|
Virginales resonemus jugiter laudes blande quo valeamus a labe et faece exire immunes et praesentare regi |
Tp |
Luciae |
4 years 2 weeks ago |
F-Pnm lat. 776; Corpus Troporum XI; |
|
Sicut per me civitas Catinensium sublimatur a Christo ita per te civitas Syracusana decorabitur a domino Jesu Christo |
V |
Luciae |
3 years 1 month ago |
CH-ENstb Cod. 103 |
|
Lucis auctoris celsas laudes pangamus corde simul ore proclamantes qui virginali laude decores facit cunctos vota praestans praeclaros rite laetentur |
Tp |
Luciae |
4 years 2 weeks ago |
F-Pnm lat. 776; Corpus Troporum XI; |
|
Dixit dominus Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum |
A |
Lazari |
1 year 4 months ago |
F-Pnm lat. 1090 |
|
Hic est discipulus ille qui dignus fuit esse inter secreta dei ipse solus meruit divina inspiratione dicere in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum |
A |
Joannis Evang. |
1 year 1 month ago |
CAO (1968), vol. 3, p. 295 (Fn. 1 & 4) |
|
Iste est discipulus qui dignus fuit esse inter secreta caeli iste solus meruit divina inspiratione dicere in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum hoc erat in principio apud deum |
A |
Joannis Evang. |
1 year 1 month ago |
CAO (1968), vol. 3, p. 295 (Fn. 2 & 3) |
|
Elegit eam deus R. Et praeelegit eam |
W |
Conceptio Mariae |
3 years 2 months ago |
CH-ENstb Cod. 103 |
|
Sicut myrrha electa R. Odorem dedisti |
W |
Conceptio Mariae |
3 years 1 month ago |
CH-ENstb Cod. 103 |
|
O dilecta (...) |
R |
Barbarae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Repleatur os nostrum in gaudio et lingua exsultatione magnificavit enim dominus beatam virginem virginitatis gloria et caritatis honore |
A |
Barbarae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
O dei sapientia attingens cuncta fortiter humani lapsus vitia sublevasti suaviter |
HV |
Praesentatio Mariae |
4 years 4 weeks ago |
NZ-Wt MSR-03 |
|
Christum rogemus et patrem Christi patrisque spiritum unus potens per omnia fove praecantes trinitas |
H |
Omnium Sanctorum |
9 years 9 months ago |
|
|
Rogemus ergo populi dei matrem et virginem ut ipsa nobis impetret pacem et indulgentiam |
HV |
Omnium Sanctorum |
9 years 9 months ago |
|
|
Mysteriorum signifer caelestium archangele te supplicantes quaesumus ut nos placatus visites |
HV |
Omnium Sanctorum |
9 years 9 months ago |
|
|
Ipse cum sanctis angelis cum justis cum apostolis illustra locum jugiter quo nunc orantes degimus |
HV |
Omnium Sanctorum |
9 years 9 months ago |
|
|
Te deprecamur largius nostris adauge mentibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera |
HV |
Omnium Sanctorum |
9 years 9 months ago |
|
|
Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas praecantes servulos in sempiterna saecula |
HV |
Omnium Sanctorum |
9 years 9 months ago |
|
|
Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia |
HV |
Omnium Sanctorum |
9 years 9 months ago |
|
|
Gloria* |
HV |
Omnium Sanctorum |
9 years 9 months ago |
|
|
Pacem leproso dans viro sordes fugavit ulcerum et quod lavaret morbidos Jordanis est in osculo |
HV |
Martini |
9 years 9 months ago |
|
|
His et per orbem cognitis ingentibus miraculis possessor alti spiritus nunc regnat in caelestibus |
HV |
Martini |
9 years 9 months ago |
|
|
Gloria |
HV |
Martini |
9 years 9 months ago |
|
|
Scimus quidem desiderare te Christum sed salva sunt tibi praemia tua nec dilata minuentur nostri potius miserere quos deseris |
V |
Martini |
3 years 3 months ago |
CDN-Mlr MS Medieval 0018 |
|
Qui frigoris sub tempore dum chlamyde nudum tegit mox Christus ipsa quam scidit se veste tectum prodidit |
HV |
Martini |
9 years 9 months ago |
|
|
Tres arte sancta pallidos resuscitavit mortuos de febre catechumenum et alterum suspendio |
HV |
Martini |
9 years 9 months ago |
|
|
Orationis ambitu latro sepultus proditur qua non cadebat impetu pinus relfexa ducitur |
HV |
Martini |
9 years 9 months ago |
|
|
Profana dum succenderet in aera flammam repulit quo extincta sunt incendia imbris fuit praesentia |
HV |
Martini |
9 years 9 months ago |
|
|
Humore de paralysi curat puellam debilem morbique rasit fomitem sancti liquoris unguine |
HV |
Martini |
9 years 9 months ago |
|
|
Properans laetus jam tripudiat inter agmina sanctorum sine fine jubilat voce simul consona ipsum nam patronum rogitemus nostras preces ut extollat super astra cum martyrii palma |
Psl |
Clementis |
1 year 1 month ago |
I-VCd XXXVII |
|
Candida tu quia supra lilia | O alma hac sacra Caecilia domina | Purpurea quae coruscans stragula martyrum inter catervas | Sic emicas titanica ut lampas lumine surgens abunda | Nova cum virginum chorea modulans melodia in terra | Sponsa agni immaculata qui regnat uranica in aula | Virginea collegia cui jugi voce ovatizant alleluia |
Sq |
Caeciliae |
3 years 11 months ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
Qui nascens ex Suevia hujus mundi levia puer sprevit mox excellens artibus in remotis partibus fama crevit |
SqV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Der heilige Wolfgang, Bischof von Regensburg (1894) |
|
Post scholarum regimen cogitur ad columen decanatus sed aspernens saeculum fit in claustro speculum monachatus |
SqV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Der heilige Wolfgang, Bischof von Regensburg (1894) |
|
Demum in Pannonia fidei praeconia frustra serit Ratisbona praesulem Caesar facit exsulem dum non quaerit |
SqV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Der heilige Wolfgang, Bischof von Regensburg (1894) |
|
Hoc errata corrigit lapsis manum porrigit deus illum dirigit prosperando gregem Christi pastibus fovet sine fastibus hostis obstat astibus vigilando |
SqV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Der heilige Wolfgang, Bischof von Regensburg (1894) |
|
Fraudis haereticae victor propheticae multa praedixit mirifice caelo dans spiritum post ingens meritum gregem defendat nunc creditum |
SqV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Der heilige Wolfgang, Bischof von Regensburg (1894) |
|
Florem mirificum Suevia protulit cui tam magnificum gratia contulit annis sub teneris munus ut artubus jam vernaret et actibus |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
Doctor fit pueris primo scholaribus decanus Treviris hinc saecularibus post factus monachus saeculum abjicit abbatique se subjicit |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
Tandem Pannoniis fidem dum praedicat motus praeconiis Caesar hunc advocat et licet renuat Wolfgangum exsulem dat Ratisbonae praesulem |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
Ecclesiasticum decus hic integrat claustris monasticum ordinem reparat ad quod Erhardus hunc armat oraculo reliquiae miraculo |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
Dum sanctus subditos dogmate refovet terrores subitos Sathanas commovet quo victo murmurans languidus decidit quem praesul sanum reddidit |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
Piis hic studuit semper operibus in fame tribuit victum pauperibus in furto miserum detentum protegit ipsumque veste contegit |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
Errorem superat hic in heretico et ore reserat multa prophetico dans absens equum mox obstat periculis punit et sanat oculis |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
Daemones effugans vitat jactantiam tandem praesentiens mortis instantiam sumpto viatico humi provolvitur oransque carne solvitur |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
Regi post transitum somnis haec exarat post sex ad obitum ille se praeparat sed sceptro postmodum functus edidicit quam vera sanctus scripserit |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
Decus ingenito patri ac genito cum sancto spiritu sit qui nos merito Wolfgangi civibus jungat angelicis sedilibus in caelicis |
HV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Conradus Gemnicensis (Konrad von Haimburg, 1888); Chevalier 6384 |
|
In Wolfgangi canamus honore Christo dulce melos dignus pangi conscendit in die illo praesul caelos |
SqV |
Wolfgangi |
2 years 5 months ago |
GoogleBooks: Der heilige Wolfgang, Bischof von Regensburg (1894) |
|
Psallebant autem Sergius et Bacchus dicentes si ambulabimus in medio umbrae mortis non timebimus mala quoniam tu nobiscum es domine |
A |
Sergii, Bacchi |
3 years 7 months ago |
F-Pnm NAL 2444, f. 50 (fragment) |
|
Contristato Serge nece Bacchi apparuit beatus Bacchus dicens et si carne recessi a te et amoris vinculo tecum sum hortor tamen festines cursum consummare fidei mecum tibi repositi corona est |
A |
Sergii, Bacchi |
3 years 7 months ago |
F-Pnm NAL 2444, f. 50 (fragment) |
|
Collaudamus venerantes omnes caeli principes sed praecipue fidelem medicum et comitem Raphaelem in virtute alligantem daemonem |
HV |
Raphaelis, Archang. |
1 year 10 months ago |
|
|
O lampas ecclesiae lucens dei gratia vas misericordiae dele nostra vitia |
A |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Mundanis honoribus finem volens dare haec ad vitam caelibem coepit anhelare |
A |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Mutato vultus pallio clam visitabat carceres afflictas matres puerperio consolatur pauperes |
A |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos |
|
Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum |
V |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
Wroclaw IF401; |
|
A lege tori libera viri de consensu virtutum agit opera cordis in ascensu |
A |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos |
|
Circuibat sedula cellas dominarum ut videret emula statum singularum et serviret vernula questibus earum |
A |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Amicta sole femina Hedwigis est haec domina quam Christus jam decoravit et in caelo coronavit |
A |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Dictis evangelicis aurem impendebat quodquod dici poterant missas audiebat |
A |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos |
|
Manus beatae Hedwigis laboribus ex sinceris murram distillant optimam murra stillat de manibus dum dispersit pauperibus et dedit eleemosynam |
R |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Glorietur in hac die jugiter Silesia sonent laudum melodiae cordis ex laetitia alleluia consonet ecclesia nam Hedwigis hinc transivit sed cum Christo semper vivit alleluia consonet ecclesia vallis Trebnitiae jucundetur clerus psallat plebs laetetur alleluia consonet ecclesia miserere miserorum deo digna et tuorum esto memor memorum alleluia consonet ecclesia |
A |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Orta stirpe regia fertur ad humilia ut sit in exemplum quare plena gratia refulgens per omnia Christo fit in templum |
R |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
Wroclaw IF401; |
|
Speciosa et pulchra tua |
W |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
Wroclaw IF 401; |
|
Preces quoque cum lacrimis deo fundens ab intimis cordis libavit hostiam |
V |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Et haec erat in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde |
V |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
Wroclaw IF401; |
|
Gaude prole tali nata ex te o Merania laude cujus honorata jubilat Silesia haec est Hedwigis beata refulgens per prodigia |
R |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Margarita solo tecta quondam vilis et despecta ista dei famula gemma lucens ut electa carnis nube jam detecta fulget per miracula |
R |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Sit laus dei filio in sollemni praemio Hedwigis beatae cujus interventio sit nostra tuitio in adversitate |
R |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
Wroclaw IF401; |
|
Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium ejus |
V |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
In sublime stans erecta caelum tendit via recta velut fumi virgula |
V |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Astitit regina a dextris dei in vestitu deaurato circumdata varietate |
V |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
Wroclaw IF401; |
|
Signum refulget in caelo mulier amicta velo radii solaris coronata sideribus lunam subjecit pedibus laudis temporalis |
R |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Aegypti nuda pallio ornata cultu regio filia pharaonis per ascensum purpureum ad thronum regis aureum
pervenit Salomonis |
R |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |
|
Hedwigis tradens spiritum felicem agens exitum de terra Babylonis |
V |
Hedwigis |
9 years 10 months ago |
LMLO; de Loos; |