Debra | Cantus Index for Office and Mass

Debra

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 356 chants
Operations
Selected 50 rows in this page.  
Cantus ID Full text Genresort descending Feast Created Nid

004652.1

Rex fine fine manens miseris tu parce ruinis praemia concedens et tua cuncta regens A Dom. 1 Adventus 7 years 1 day ago 123615

a00630

Gaudebat dapis munere hos et illos reficere quia Christum in paupere se credebat suscipere A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124246

003852.2

Visitatio tua (...) A Visitatio Mariae 3 years 7 months ago 130952

a00647

Super flumina dulcedinis hujus suavissimi sacramenti in hac terra aliena caelestem Jerusalem speculantes hymnum cantemus domino de canticis Sion A Corporis Christi 6 years 2 weeks ago 124269

a00680

Laudate nomen domini cuncti fideles qui ex hoc mundo transiturus ad patrem nobis sui pretiosi corporis et sanguinis suave memoriale reliquit A Corporis Christi 5 years 11 months ago 124368

a00672

O pastor bone qui relictis nonaginta novem ovibus in deserto ad gregem ovem perditam reporrasti pasce nos tui sacri corporis alimento A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124324

a00856

In scolis dum vacaret litteris nullum tempus otiositate perditum ierat sed sagacissimi pectoris armario indefessus eas exhauriebat maximam hagiographiae inpendens operam A Willibaldi 5 years 2 months ago 125558

a01393

O quam tui felix inventio corporis est virgo Catharina quam de caelis descendans folio revelavit virginum regina propter quod praebuit contio angelorum iter montem Sinai ut translatum cum cordis gaudio coletetur in valle vacua alleluia A Inventio Catharinae 3 years 3 months ago 131338

002891.1

Formans me ex utero dicit dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremis terrae A Joannis Baptistae 10 months 6 days ago 133907

202431.2

In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaerens quem diligit anima mea A 4 years 1 week ago 130789

a00657

Tollite hostias et introite in atria domini adorantes ipsum in templo sancto ejus A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124297

a00621

A lege tori libera viri de consensu virtutum agit opera cordis in ascensu A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124233

a00677

O sacramentum pietatis o signum unitatis o vinculum caritatis nos in via reficiens sub aliena specie post praesentis vitae cursum refice nos in patria jam revelata facie fine specie media alleluia A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124329

a00643

Haec est Hedwigis beata cujus vitae fama grata clarior sideribus lucet ex operibus A 6 years 2 weeks ago 124265

a00612

Lux celebris micat in tenebris dulcedine plena ecclesia fulget hodie matrona serena A Hedwigis 6 years 3 weeks ago 124223

a00668

Benedictus sit creator et redemptor fidelium qui memor testamenti sui sancti quo promiserat daturum se nobis visitavit nos oriens exalto et in cruce moriturus pro nobis reliquit pignus amoris immensi donans nobis sui corpis et sanguinis pretiosissimum sacramentum A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124320

a00631

Nivis in algoribus nuda nudis gressibus nudum Christum sequitur infirmis debilibus et plenis ulceribus leprosis obsequitur A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124247

a00827

In eodem languore triennio continuabat expleto dum in ipso esset mortis articulo etiam desperaretur anxii parentes si mortem evaderet eum vovebant clericum A Willibaldi 5 years 4 months ago 124954

a00617

Ex praeclaro conubio nata ducis Meraniae copulatur conjugio Henrico duci Silesiae A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124229

a00673

Mane nobiscum domine quoniam advesperascit ut per te nostrum viaticum perducamur ad diem claritatis aeternae A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124325

a00857

Hac igitur immoratus in tantum terrena cuncta respuit ut nihil se fecisse ratus esset quod mundo et pompis ejus penitus renuntiarat nisi etiam cognatos parentes et ipsam patriam desereret A Willibaldi 5 years 2 months ago 125559

a01394

Qui colere das inventionem Catharinae corporis hodie colentibus da devotionem te precamur rex alme gloriae alleluia A Inventio Catharinae 3 years 3 months ago 131339

a00828

Sanitas integerrima votum evestigio persequitur dolor omnis et abcessit ac si numquam infirmaretur trina aegritudo et vitae desperatio caelitus effugata est parvissimo momento A Willibaldi 5 years 3 months ago 124956

a00658

Miserator et misericors dominus replet in bonis desiderium tuum A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124298

a00622

Dictis evangelicis aurem impendebat quodquod dici poterant missas audiebat A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124234

a00644

Amicta sole femina Hedwigis est haec domina quam Christus jam decoravit et in caelo coronavit A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124266

a00613

Digna fide domina tibi de meritis meritorum rex hodie dat regna pie super astra polorum A Hedwigis 6 years 3 weeks ago 124224

a00669

In mundi primordiis homo primus mortis escam suis posteris propinavit sed secundus qui de caelo venit mundis cor de se tribuit escam vitae A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124321

a00853

Exhilarata et gaudio perfusi hoc divino munere parentes puerulum sibi redditum presenti animo et absque dilatione reddebant A Willibaldi 5 years 2 months ago 125555

a00665

Laudet devote dominum praesens chorus qui in suae passionis perennem memoriam seipsum praebet in cibum populo appropinquanti sibi A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124312

a00632

Mutato vultus pallio clam visitabat carceres afflictas matres puerperio consolatur pauperes A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124248

a00618

Potita matrimonio prole dotatur nobili sed castitatis optio voto manet immobili A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124230

a00674

Recedant legis vetera dum nova superveniunt nam pro manna dato patribus in deserto Christus nobis sub specie panis proprium corpus dedit A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124326

a00640

Alma pupillorum mater per climata mundi stella micans et labe carens depelle reatum stigmataque portans domini tu quae voluisti tot penis insigne tuum corpus macerare plaude satis quod visceribus patienter amasti ferre jugum Christi regnum caeli meruisti A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124262

a00651

Confitebor tibi domine in toto corde meo qui exsistens panis in te multiplicas in anima te digne sumentis virtutem A Corporis Christi 6 years 6 days ago 124285

a00628

Biduano jejunio carne macerata mittebat egentibus quaeque delicata A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124244

001437.2

Ante quinque dies sollemnitatis paschae quando venit dominus in civitate Jerusalem occurrerunt ei pueri et in manibus portantes ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae hosanna in excelsis A Dom. in Palmis 2 years 5 months ago 131825

a00825

Exoptata nitent sollemnia vespere claret arridet rutilat famosa diecula ratum carminis obsequium gens exhibet christicolarum A Agathae 5 years 4 months ago 124952

a00826

Hic inisdem rudimentis puerilis flosculi dum parentum cura coleretur pensiore dumque illi eum votis omnibus sibi super fertem bonorumque suorum exoptarent heredem sanctus puer gravissimum incidit languorem A Willibaldi 5 years 4 months ago 124953

a00659

Educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124299

a00645

Glorietur in hac die jugiter Silesia sonent laudum melodiae cordis ex laetitia alleluia consonet ecclesia nam Hedwigis hinc transivit sed cum Christo semper vivit alleluia consonet ecclesia vallis Trebnitiae jucundetur clerus psallat plebs laetetur alleluia consonet ecclesia miserere miserorum deo digna et tuorum esto memor memorum alleluia consonet ecclesia A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124267

a01918

O caeli lampas radians o florida vitis tu nostrae placidae nuntia certa spei te sterili matre divino numine nata filia qua mulier plus nihil ulla tulit quae summum superis declivem sedibus in se traxit ad horrendae vincula dura crucis jure potens igitur natae Christoque propinqua pro nostrae semper funde salute preces A Annae 1 year 6 months ago 132991

a00614

Hedwigis celebris cujus clarissima crebris fama nitet signis omni modulamine dignis A Hedwigis 6 years 3 weeks ago 124225

a00670

Gustate cuncti fideles quam dulcis est dominus nobis corpus suum hora teria crucifixum pro mundi salute in salvificum cibum tribuens in altari omnes ipsum adoremus qui venit salvare nos A Corporis Christi 6 years 5 days ago 124322

a00638

Mundo festus instat dies quo Hedwigi datur quies et gloria in caelesti patria cujus dignis precibus nobis peccatoribus veniam justis quoque gratiam summe pius donet dei filius A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124258

a00854

Accepta Christi tirunculus tonsura sancti Benedicti regulam aggressus est et non solum habitu ipso sed et sancta conversatione monachus claruit verus in monasterio Waltham dicto sub abbate Egwaldo ministrabat viribus totis domino A Willibaldi 5 years 2 months ago 125556

a00633

Circuibat sedula cellas dominarum ut videret emula statum singularum et serviret vernula questibus earum A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124249

002469.2

Dum sacrum mysterium cerneret Joannes archangelus Michael tuba cecinit dignus es domine deus noster accipere librum et solvere signacula ejus alleluia A Michaelis 1 week 5 days ago 135335

a01396

Serpentina prae multitudine deferentes loca corde tristi consolatur hoc ergo famine hiis obvians virgo mater Christi alleluia A Inventio Catharinae 3 years 3 months ago 131341

a00619

Christianis cultibus prolem mancipatam sub honestis moribus servat educatam A Hedwigis 6 years 2 weeks ago 124231

Pages