|
Hodie martyr domini Piatus venerabilis stola rosei sanguinis indutus victorioso palmatus triumpho plausu angelico est exceptus caelico Capitolio |
A |
|
3 years 7 months ago |
F-Pnm NAL 2444, f. 50 (fragment) |
|
Psallebant autem Sergius et Bacchus dicentes si ambulabimus in medio umbrae mortis non timebimus mala quoniam tu nobiscum es domine |
A |
Sergii, Bacchi |
3 years 7 months ago |
F-Pnm NAL 2444, f. 50 (fragment) |
|
Contristato Serge nece Bacchi apparuit beatus Bacchus dicens et si carne recessi a te et amoris vinculo tecum sum hortor tamen festines cursum consummare fidei mecum tibi repositi corona est |
A |
Sergii, Bacchi |
3 years 7 months ago |
F-Pnm NAL 2444, f. 50 (fragment) |
|
O gloriose testis Christi Piate salus et decus Carnotensis ecclesiae qui caelestia amplexans mundi gloriam declinasti precibus nos socia Christo cui te felici sociasti martyrio |
A |
|
3 years 7 months ago |
F-Pnm NAL 2444, f. 50 (fragment) |
|
[… pat]trocinio sublevamur ipse intercedat pro nobis ad dominum |
A |
|
3 years 7 months ago |
F-Pnm NAL 2444, f. 50 (fragment) |
|
Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen |
W |
Fer. 5 in Cena Dom. |
2 years 6 months ago |
CDN-Lu M2150 |
|
Crucis apparet hostia tensis in cruce bracchiis sex alis tecta variis cum vultus elegantia quae Francisci cor attrahit augens ei charismata suaque sacra stigmata in ejus carnem protrahit |
A |
Francisci |
2 years 6 months ago |
|
|
Permaneat et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum o Maria |
A |
|
2 years 6 months ago |
US-KClbsc M2147.C53 1500z |
|
Lauda Jerusalem dominum lauda inclitum nomen Mariae |
A |
|
2 years 6 months ago |
US-KClbsc M2147.C53 1500z |
|
Mariae nomen cunctas illustrat ecclesias cui fecit magna qui potens est et sanctum nomen ejus |
A |
|
2 years 6 months ago |
US-KClbsc M2147.C53 1500z |
|
Mirabiles elationes maris sed mirabilior in nomine Mariae dominus |
A |
|
2 years 6 months ago |
US-KClbsc M2147.C53 1500z |
|
O quam gloriosum est caelestium virtutum contuberniis perfrui et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia |
A |
|
2 years 5 months ago |
CH-E 611 |
|
Memento salutis auctor quia nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo formam sumpseris | Maria mater gratiae mater misericoridiae tu me ab hoste protege et hora mortis suscipe | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
H |
|
2 years 5 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/BVM/MementoSA.html |
|
Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Maria mater gratiae dulcis parens clementiae tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe | Jesu tibi gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
H |
De BMV |
2 years 4 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/BVM/MementoSA.html; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris |
HV |
|
2 years 4 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/BVM/MementoSA.html; Breviarium Romanum (Rome 1632) |
|
Maria mater gratiae dulcis parens clementiae tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe |
HV |
|
2 years 4 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/BVM/MementoSA.html; Breviarium Romanum |
|
Jesu tibi gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
HV |
|
2 years 4 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/BVM/MementoSA.html; Breviarium Romanum |
|
Memento salutis auctor quia nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo formam sumpseris |
HV |
|
2 years 5 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/BVM/MementoSA.html |
|
Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
HV |
|
2 years 5 months ago |
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/BVM/MementoSA.html |
|
Regem Christum adoremus qui hodie stravit Saulum et elegit Paulum |
I |
Conversio Pauli |
2 years 4 months ago |
CH-ENstb Cod. 103 |
|
Haec loca sancta tanto ardore ac studio circuivit ut nisi ad reliqua festinaret a primis non posset abduci |
R |
Paulae |
2 years 4 months ago |
F-Pnm NAL 1535 |
|
Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat ac si humano generi non verbis dominus sed rebus dicat de qua manu vobis illatus est potus mortis de ipsa suscipite poculum vitae sancta Maria amantissima Christi memento nostri |
A |
Mariae Magdalenae |
1 year 4 months ago |
D-KNd 215; From Gregorius Magnus, Homilia XXV |
|
Dixit dominus Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum |
A |
Lazari |
1 year 4 months ago |
F-Pnm lat. 1090 |
|
Assumpto rege gloriae ad thronum majestatis paternae undecim primates reversi sunt cum caeteris promissum spiritum exspectare Jerosolimis |
R |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Quorum Matthias inerat collegio etsi necdum dignitate vel numero |
V |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
O mira dei dispensatio te sancte Matthia te spectat haec electio qui vere probatus es ab initio fide vita et merito |
R |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Dignus ergo hac electione dignos divina fac nos dilectione |
V |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Duobus ad sortem destinaris in Matthia deus elegit speciem Jacob quem dilexit |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Hunc ergo domine nobis quasi turris fortitudinis erexisti a facie inimici |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Annuntiavit opera dei mira quae tam in se quam in aliis intellexit esse facta |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Dum spargeret in Judaea divini verbi semina stabat gaudens cum sociis a conspectu concilii affectus contumeliis |
R |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Quoniam dignus habitus est pati pro nomine Jesu Christi |
V |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Ad gloriam dei revelata sancti Matthiae pignora longe lateque virtutum suarum odorem spargunt suavissimum |
R |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Vita mortuis sospitas aegris libertas datur captivis |
V |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Gratias tibi rex regum qui per gratiam tuam hunc nobis donasti patronum o sacer Matthia nos pusillum gregem tuum sub tegmine alarum tuarum conserva |
R |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Quos hostis mundus caro deprimit et grave pondus |
V |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Decorem indutus ac fortitudinem spiritus sanctificationem Matthias in Judaea Christi nuntiat testimonia |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Introiens in exsultatione coram principibus scitote ait quoniam dominus ipse est deus cui oboedire oportet magis quam hominibus |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
In terra deserta et invia et inaquosa fluebant de ventre ejus flumina ex aquis viventibus in vitam aeternam salientibus |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Contumeliis verberibus cum coapostolis affectus hymnizans cum pueris benedicebat deum in omnibus |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Laudet deum omnis creatura in caelo et in terra qui sanctum suum de terra transvexit ad caelum cui laus est in ecclesia sanctorum |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
In corona stellarum duodecim apostolica fulges stella sole clarior sancte Matthia tu nos precibus tuo illustratos fulgore ad coronam aeternae perducas gloriae |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
O beate Matthia o splendida diei quam fecit dominus hora duodecima quae nescis occasum solis nos peccatorum exemptos tenebris tuae fac consortes claritatis |
A |
Matthiae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
O dilecta (...) |
R |
Barbarae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
Repleatur os nostrum in gaudio et lingua exsultatione magnificavit enim dominus beatam virginem virginitatis gloria et caritatis honore |
A |
Barbarae |
1 year 1 month ago |
I-VCd CLXX |
|
O pastor apostolice o defensor ecclesiae Gregori confessor Christi eruditor Augustini praesta nobis auxilium per dominum Jesum Christum |
R |
Gregorii |
1 year 1 month ago |
GB-WO F.160 |
|
Memor esto congregationis tuae quam adquisisti gratia Christi |
V |
|
1 year 1 month ago |
GB-WO F.160 |
|
Spiritus domini replevit (...) |
I |
Fer. 2 Pent. |
1 year 1 month ago |
|
|
Ave mater misericordiae medicina nostrae miseriae ave certa spes penitentiae ros salutis vena clementiae ave plena Maria gratiae mater regis regina gloriae ave nostrum dignanter accipe et nos ad te clementer suscipe |
A |
De BMV |
5 months 2 days ago |
B-TO olv 63 |
|
Consummatus in gloria plausisti morte vivida qua laetaris patriarcha in gremio patriarche alleluia |
A |
Dunstani |
4 months 2 days ago |
GB-WO F.160 |
|
Rex perennis gloriae qui sceptrum victoriae insigni apostolo dedisti Bartholomaeo dum mundum coepit colere verbi tui vomere ob cujus praeclara merita tua nos ducat gratia ubi vitae pocula bibemus per saecula |
A |
Bartholomaei |
3 months 3 weeks ago |
|
|
Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus |
SqV |
Annae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #131 |
|
Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae |
SqV |
Annae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #131 |
|
Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus |
SqV |
Annae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #131 |
|
O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie |
SqV |
Annae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #131 |
|
His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites |
SqV |
Annae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #131 |
|
Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria |
SqV |
Annae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #131 |
|
Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium |
SqV |
Annae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #131 |
|
Augustini magni patris atque suae pie matris laudes et praeconia | Decantemus venerantes et optata celebrantes hodie sollemnia |
SqV |
Monicae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #308 |
|
Mater casta fide gnara vita clara Christo chara haec beata Monica | De profano propagatum nunc jam parit suum natum in fide catholica |
SqV |
Monicae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #308 |
|
Felix imber lacrimarum quo effulsit tam praeclarum lumen in ecclesia | Multo fletu seminavit germen uber reportavit metens in laetitia |
SqV |
Monicae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #308 |
|
Plus accepit quam petivit o quam miro tunc gestivit spiritus tripudio | Cernens natum fide ratum sed et Christo jam sacratum toto mentis studio |
SqV |
Monicae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #308 |
|
Haec egenis ministravit et in eis Christum pavit mater dicta pauperum | Curam gerens infirmorum lavit stravit et eorum tersit sordes vulnerum |
SqV |
Monicae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #308 |
|
O matrona gratiosa quam transfigunt amorosa crucifixi stigmata | His accensa sic ploravit lacrimisque irrigavit pavimenti schemata |
SqV |
Monicae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #308 |
|
Pane caeli saturata stat a terris elevata cubiti distantia | Mente rapta exsultavit volitemus exclamavit ad caeli fastigia |
SqV |
Monicae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #308 |
|
Eia mater et matrona advocata et patrona sis pro tuis filiis | Ut dum carne exuemur nato tuo sociemur paradisi gaudiis |
SqV |
Monicae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 9, #308 |
|
Vigilate dictum uni servi servant in communi tamquam dictum omnibus | Lumbos suos praecingentes et ardentes deferentes lucernas in manibus | Praesto sponsum praestolari licet horae sint ignari quando sponsus redeat | Licet horae sint incerti certi tamen quod reverti more furis debeat | Quos tormenta non angustant paulativam morem gustant ut compensent gladium | Operantur in talentis intraturi venientis in aeternum gaudium | Quod meam unam sunt lucrati praesunt viri civitati quique plures pluribus | Quod paucorum curam gerunt supra multa tandem erunt ut digni majoribus | In cujus consortio patris hujus portio dignis fulget titulis | Cujus patrocinio gaudeat haec contio saeculorum saeculis |
Sq |
|
3 years 12 months ago |
AH vol. 9, no. 395 |
|
Hostis Herodes impie Christum dum vis occidere pueros innocentia caelis coronat gloria |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
Matrum caterva personat collisa deflent pignora vox in Rama est audita Rachel plorans tot milia |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
O quam beatae lacrimae dolore martyrum editae quae non carent caelestibus dantes loquelam gemitus |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
Hac prole mater inclyta fecundatur ecclesia gaudet chorus angelicus crescitque suus numerus |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
O Christe rex fortissime o actor innocentiae conjunge nos infantulis qui te canunt in mortibus |
HV |
Nat. Innocentium |
3 years 9 months ago |
AH vol. 23, no. 340 |
|
Ave David regis nata virga Jesse fecundata o radix alti germinis mater Mariae virginis funde preces cum filia ad summi patris filium pro salute fidelium |
Cm |
Annae |
4 years 7 months ago |
AH vol. 49, #763 |
|
Victimae paschali laudes immolent christiani |
SqV |
Dom. Resurrectionis |
3 years 11 months ago |
AH vol. 54, no. 7 |
|
Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores |
SqV |
Dom. Resurrectionis |
3 years 11 months ago |
|
|
Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus |
SqV |
Dom. Resurrectionis |
3 years 11 months ago |
|
|
Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis |
SqV |
Dom. Resurrectionis |
3 years 11 months ago |
|
|
Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam |
SqV |
Dom. Resurrectionis |
3 years 11 months ago |
|
|
Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci |
SqV |
Dom. Resurrectionis |
3 years 11 months ago |
AH vol. 54, no. 7 |
|
Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere |
SqV |
Dom. Resurrectionis |
3 years 11 months ago |
|
|
Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur |
CmV |
|
3 years 11 months ago |
CH-E 121 |
|
Lucis auctoris celsas laudes pangamus corde simul ore proclamantes qui virginali laude decores facit cunctos vota praestans praeclaros rite laetentur |
Tp |
Luciae |
4 years 3 weeks ago |
F-Pnm lat. 776; Corpus Troporum XI; |
|
Virginales resonemus jugiter laudes blande quo valeamus a labe et faece exire immunes et praesentare regi |
Tp |
Luciae |
4 years 3 weeks ago |
F-Pnm lat. 776; Corpus Troporum XI; |
|
Invocavi te exaudi me aeterne rex te redemptorem jam venisse conclamat plebs sexus uterque te laudibus prosequens pie in via ramos vestes sternit lectos corde hosanna tibique cantant domine rexque celse |
Tp |
Dom. 1 Adventus |
4 years 3 weeks ago |
|
|
Annuntiate et auditum facite loquimini et clamate fortiter |
InV |
Dom. 2 Adventus |
4 years 3 weeks ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
De caelo deus humana petens salus aeterna salutem dare adveniens modo dominator ut pellat hostem suae deitatis procul ad quem clamantes vox de caelo prospexit |
Tp |
Dom. 2 Adventus |
4 years 3 weeks ago |
F-Pnm lat. 776; Tropi graduales (Blume, Bannister - Leipzig 1906) |
|
De caelo plebem hanc miserere qui es et clemens et omnipotens juste videns juste atque regens et cuncta juste caelo terraeque disponens quia justitia de caelo prospexit |
Tp |
Dom. 2 Adventus |
4 years 3 weeks ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
Leva in circuitu oculos tuos et vide et contemplare |
CmV |
Dom. 2 Adventus |
4 years 3 weeks ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
Da nobis potenti in caelis et terris imperante virtute tui quod olim nostris refulsit in tenebris |
Tp |
Dom. 3 Adventus |
4 years 3 weeks ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob |
CmV |
Dom. 3 Adventus |
4 years 3 weeks ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
Et exibunt de Jerusalem et regnabit dominus in aeternum |
CmV |
Fer. 6 Q.T. Adventus |
4 years 2 weeks ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph |
InV |
Sabbato Q.T. Adventus |
8 years 7 months ago |
CH-P 18 |
|
Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula |
HV |
|
5 months 3 days ago |
Dan. 3:52 |
|
Benedictus es qui sedes super thronum deitatis tuae et laudabilis |
TcV |
|
5 months 3 days ago |
US-Mu BX1999.85.82 1562 Volume 1 |
|
Benedicant te omnes angeli et sancti tui et laudabilis |
TcV |
|
5 months 3 days ago |
US-Mu BX1999.85.82 1562 Volume 1 |
|
Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula |
HV |
|
5 months 3 days ago |
|
|
Qui sedes super cherubim appare coram Ephraim |
TcV |
Sabbato Q.T. Adventus |
7 years 6 months ago |
|
|
Benjamin et Manasse |
TcV |
Sabbato Q.T. Adventus |
7 years 6 months ago |
|
|
In plebem electam suscipe redemptor sanguine auctor noster rex gloriae fortique potentiae regens quaequae vinctos in carcere solvisti compede irradia tuo pie nunc lumine |
Tp |
Sabbato Q.T. Adventus |
4 years 2 weeks ago |
F-Pnm lat. 776 |
|
Facinora plebi tuae relaxare venisti qui relictis in deserto nonaginta ovibus unam quaerere venisti pastor bone egregie quaesumus tuam elementiam relaxa facinora plebi tuae |
Tp |
Dom. 3 Adventus |
4 years 3 weeks ago |
F-Pnm lat. 776 |