Dominique Gatté | Cantus Index for Office and Mass

Dominique Gatté

Chants added by the contributor

Displaying 2151 - 2200 of 2750 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Nid

a01774

Beatissimus Julianus Caenomansium pontifex primus virtutum fulgore clarissimus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subiit sempiterna R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132581

a01773a

Sedentibus in tenebris et umbra mortis Julianus praeco veritatis V Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132580

a01773

Splendens Lucifer velut solem post anxie noctis nunciat umbram sic Julianus post errorum tenebras exortum solem justicie Caenomannensibus nunciavit R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132579

a01772a

Cujus vera te perduxit ad fidem assertio ejus semper tueatur ubique intercessio V Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132578

a01772

Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti preconia ejus ope sempiterna merearis praemia R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132577

a01771a

Eum semper in caelis merearis intercessorem quem in terris a Christo redemptore nostro V Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132576

a01771

O gloriosum praesulem o summe veritatis preconem o urbs praeclara Caenomannis quae a Christo Julianum meruisti habere pastorem R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132575

a01770a

O gloriosum praesulem o summe veritatis preconem qui tanta Christi plenus erat gracia V 2 years 2 months ago 132574

a01770

Per manus Juliani pontificis tantas Christus operabatur virtutes ut cunctis languentibus opem crucis medicamine largiretur R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132573

a01769a

Primus urbi Caenomannicae non tantum praesul quantum apostolus a domino missus est Julianus V Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132572

a01769

Hic itaque Julianus romana generositate clarissimus lingua facundus justicia insignis merito fidei apparuit percaelebris R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132571

a01768a

Ut caelestis regni sedem mereamur scandere V Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132570

a01768

Miles Christi gloriosae Juliane sanctissime tuo pio interventu culpas nostras ablue R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132569

a01767a

Area tu paterni delicti ab squalore vetuste gentilitatis V 2 years 2 months ago 132568

a01767

Signum apostolatus ejus ipsi sunt in domino qui praedicatione ejus ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132567

a01766a

Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam V Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132566

a01766

Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Caenomannice a domino missus est Julianus R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132565

a01765a

Ad christi sequenda vestigia in mansuetis corde parati sunt immitabiles V Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132564

a01765

Sicut cum placidas verni clemencia temperat auras redolentes arbusta prorumpunt in flores sic pace ecclesiae restituta sancti per mundum effulsere viri fidei fulgore insignes virtutum luce admirabiles R Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132563

a01764

Signum apostolatus ejus ipsi sunt in domino qui praedicatione ejus ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt A Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132562

a01763

Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Cenomannice a domino missus est Julianus A Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132561

a01762

Ad collocandum in Galliis nove fidei fundamentum superna pietas magnificos atque industrios destinavit viros A Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132560

a01761

Corde puro regem Christum adoremus dominum caeli arce qui beatum provexit Julianum I Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132559

a01760

Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti praeconia ejus ope sempiterna merearis praemia A Juliani, Epi. 2 years 2 months ago 132558

a01759

Benedictus dominus deus Israel et benedictum nomen tuum sanctum et honorabile in omnia saecula A De Trinitate 2 years 3 months ago 132557

a01757

Beatus maximinus post longam vitae hujus certamina tamquam miles emeritus caelestium donorum con locutus est premia A 2 years 3 months ago 132554

ah23427

Dulce carmen et melodum canimus ecce tibi o beate martyr Christi candidate Mauriti | Nihil dignum nostra valent optime compensare servitutis et honoris corda tuis obsequiis | Nempe carnem nostrae quandam possidens consimilem mortis legibus subactam et telluris deditam | Meritorum sanctitate culmina caeli celsa scandidisti ac mortalis vitae lapsus antea pretioso consecrasti tyrannorum sub duellis martyrio | Hinc adeptus domini sacra contubernia splendidorum angelorum ductus as ad agmina | Illi tecum incorruptis potiuntur praemiis ac congaudent tibi laeti triumphantes proeliis | Hinc orantes comprecamur cominus condescende nostrae vitae medicando scelerum cicatribus | Ut deo nostro tibique famulo suo cantu expiato modulisque famulemur innocuis | Castam sere voluntatem pudica praecordia membrorum da sanitatem et vegeta viscera post occasum hujus vitae colloca caeli templis aureis | Nec digneris pati letum famulos subiisseae Phlegetontis ac Averni detrimenta sulphurea | Qui tibi hic canimus laeta fide cantica et votorum pangimus sedula praeconia ortu lucis fulgidae vespere meridie qui te semper laude dignum conlaudamus carmine | Laeto vultu de supernis siderum nos tuere et defende ac conserva venustis habitaculis | Interventu sancte tuo niteat laetabundo corde semper illustrata mentis nostrae devotio | Nosque labe emundatos criminum regis regum fac post mortem temporalem praesentari conspectibus H 2 years 3 months ago 132552

a01755

Suscipe terra tuo corpus de corpore sumptum reddere quod valeas vivificante deo spiritus astra petit loeti nil jura nocebunt cui vitae alterius mors magis ipsa via est Va 2 years 3 months ago 132524

a01754.1

Ave sancte egregie Christi martyr Pelagi ave nunc caelestis aulae miles invicte quem carnia genuit urbs praeclara constancia A Pelagii 2 years 3 months ago 132523

a01754

Ave sancte egregie Christi martyr N. ave nunc caelestis aulae miles invicte quem Chananaeorum urbs genuit berona nostra patronum promeruit ora pro populo salutem cunctis et pacem et vitam poscens sempiternam A 2 years 3 months ago 132522

007134.1

Martyr insignis alme N. meritisque clare cum Christo regnans preces nostras in aula regis aeterni subleva et protege utrumque ordinem cujus egregius exstitisti levita in orbe R 2 years 3 months ago 132499

a01749

Postquam resurrexit amortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnis preciosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissima passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tiranni imperio resurrexit sic enim oportebat Christum patiet resurgere amortius die tercia et predicare in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus in caelum et sedet ad dexteram patris alleuia A Ad Processionem 2 years 3 months ago 132498

a01748

Cum introiret dominus in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans ad passionem ut ad impleret legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant cum leticia et exultatione Hosanna benedictus qui venit in nomine domini regnum patris nostri David Hosanna in excelsis A Dom. in Palmis 2 years 3 months ago 132496

a01747

Hosanna filio David Leo de tribu Juda radix Jesse qui in adventu primo humilis venisti cum ipse sis justus quem Judei occiderunt dormiens in cruce sicut catulus leonis tercia die refurgens dicunt tibi tribus et populus o rex gentium salvator generis humani hosanna in altissimis quia tu es judex et rex A Dom. in Palmis 2 years 3 months ago 132495

a01746

Via justorum recta facta est iter sanctorum preparatum est ut ambulent de virtute in virtute ibi videbitur deus dorum in sion dominus dominantium et rex regum in milibus milium de caelo descendens prophetantibus prophetis ut gentium insulis laudis divinis in floribus fidei stantes publicas vias florentium cantantes domino et dicentes osanna filio david benedictus qui venit in nomine domini rex Israel A Dom. in Palmis 2 years 3 months ago 132494

a01745

Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem ad implere legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant in tonabila hymnum novum dicentes Hosanna in altissimis Deus A Dom. in Palmis 2 years 3 months ago 132493

a01744

Veniente domino Jesu Jerosolimam commota est civitas obviam regis humili prophetam dicente filia Sion noli timere quia rex tuus mansuetus tibi veniet sedens supra pullum asine in magno misterio sed hebreorurn pueri precidebant ramos ferentes palmarurn et olivarum mittentes in via cum Iaudibus osanna benedictus qui venit in nomine domini osanna A Dom. in Palmis 2 years 3 months ago 132492

a01741

Domine deus omnipotens qui salvos facis sperantes in te exaudi propitius preces populi et respice captivorum gemitus tribulationes plebium pericula populorum necessitates peregrinorum inopiam debilium desperationes languentium defectus senum suspiria iuvenum vota virginum lamenta viduarum et quia pius es dimitte nobis offensiones ut omnes in necessitatibus nostris misericordiam tuam nobis adesse gaudeamus alleluia A Ad Processionem 2 years 3 months ago 132484

a01740

Ad te in te refugium Jesu petimus Jesu unigenite filii dei suscipe preces archangelorum et orationes sanctae Mariae libera populum ad te clamantem emitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus immortalis qui tollis pecata mundi miserere nobis A Ad Processionem 2 years 3 months ago 132483

a01739

Benedicat vos una majestas domini benedicat vos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille vos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terris et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus sacerdotium vestrum et introitum vestrum alleluia A Ad Processionem 2 years 3 months ago 132480

a01736

Sanctus | Deus pater ingenitus | Sanctus | Filius ejus unigenitus | Sanctus | Dominus spiritus sanctus qui regnat in trinitat deus sabaoth pleni sunt caeli aeterna gloria tua hosanna in excelsis | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis Tp 2 years 3 months ago 132476

ah50187

Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo virginum stella maris Maria tu pro nobis filium ora Christum dominum | Summae sedis minister quis ut deus Michael cum supernis civibus sis nobis propitius | Praeco Christi Johannes agni dei ostensor redemptoris baptista tu nos deo commenda | Sancte Petre ac Paule cunctique apostoli vos orate pro vestris christianis populis | Juncti sancto Stephano universi martyres estote auxilio populo catholico | Sancte Galle succurre sancte Ottmare subveni nos cum confessoribus adjuvando precibus | O martyr Felicitas cohors atque virginum postulate pro nobis maiestatis Dominum | Omnes sancti Domini angeli et homines vos ad aures divinas ferte preces sedulas | Ut nobis remissio peccatorum donetur aeris temperies terraeque fertilitas | Pacem nobis imploret vestra intercessio sanitatem corporum et perenne gaudiurn | Ut famem et morbi vim amovere dignetur omnipotens dominus obtinete precibus | Ut saeviens gladius et paganus populus depellatur a nobis te rogamus domine | Ut pastorem tueri nostrum velis et clerum omnes simul oramus Jesu Christe audi nos | Ut rex noster Chuonradus ejus et exercitus hinc et inde servetur oramus Christe audi nos | Ut cruore redemptum pretioso populum conservare digneris oramus Christe audi nos | Animas catholicas in aeterna requie confoveri jubeas oramus Christe audi nos | Omnes tibi canimus universi clamamus vocibus et cordibus oramus Christe audi nos | Oramus Christe audi nos Christe Christe audi nos Kyrie eleison canimus Christe eleison psallimus H In Letaniis maj. 2 years 3 months ago 132475

a01735

Alleluia regem ascendentem dominum venite adoremus alleluia I Ascensio Domini 2 years 3 months ago 132462

a01734

Non lignum quasi deum colimus sed Jesum Christum suspensum ostensum quae in ligno crucis adoremus A Exaltatio Crucis 2 years 3 months ago 132461

002453.1

Aperto ergo militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae A Exaltatio Crucis 2 years 3 months ago 132460

a01733

Suffragante domino beato Gallo confessore tuo quaesumus infundatur gratia spiritus sancti in corda nostra ut male vitare valeamus et bonis omnibus perfruamur A Galli 2 years 3 months ago 132449

201557.1

Emitte angelum tuum domine ut dignetur sanctificare corpus et sanguinem tuum nos frangimus domine tu dignare benedicere ut immaculatis manibus illud tractemus O quam beatus venter ille qui Christum meruit portare. O quam speciosa gemma et margarita quam lucis mundi illustrat gratia. O quam beati pedes illi qui Christum meruerunt sustinere cui angeli et archangeli offerunt munera sempiterno et excelso regi alleluia. A Nativitas Domini 2 years 3 months ago 132447

003129.1

Homo iste fecit mirabilia in vita sua et probatus perfectus inventus est in gloria aeterna ibi Christe referimus gratias qui nos divinis muneribus fatias exmensa plena donis tuis omnibus nos fumentes te laudamus domine dequa edentes laudes tibi dicimus nunc et semper per omnia saecula alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia A Comm. unius Confessoris 2 years 3 months ago 132445

004071.1

O quam venerandus es egregie confessor Christi qui terrena contempsisti et caeli januas exsultans petisti modo victor fulges in virtute caelesti ideoque te supplices exoramus ut intercedas pro nobis ad dominum Jesum Christum alleluia A Comm. unius Confessoris 2 years 3 months ago 132444

a01731

Ingredere benedicte domini preparata est habitatio sedis tuae A Ad Processionem 2 years 3 months ago 132443

Pages