Eva Veselovska | Cantus Index for Office and Mass

Eva Veselovska

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 7 of 7 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created

g02669

Alleluia sancte Nicolae tu dulcedo pauperum tu fortitudo multorum debilium tu pius consolator miserorum ora pro nobis Al Nicolai 1 year 4 months ago

g02579

Novae laudis attollamus regem cujus exsultamus speciali gloria | Dulcem mellis novi favum dulci regem Ladislaum canamus melodia Regis laudi nil discordet cujus laudem non remordet caelestis symphonia | Confessorum regem laudent per quem reges sibi gaudent vitae dari munera Quem precamur laudantes singuli gemma regum totius saeculi et spes salutifera O quam felix quam praeclara Varadini fulget ara tuo claro nomine cujus regens saecula manus sine macula lavit omni crimine | Scala gentis Hungarorum per quam scandit ad caelorum cathedram Pannonia Fama cujus caelo tendit et terrarum comprehendit quattuor confinia | Per hunc vigent sacramenta et firmatur jam inventa fidei religio Aegros curans sanos fecit et salutis opem jecit virtutis officio | Exauditur in hac domo quidquid orans petit homo per regis suffragia Per quem neque gladium nec incursus hostium trepidat Hungaria | Hostis arce plebs arrepta prece regis est adepta salutis piacula Per quem auctor fidei cornu stillat olei posteris per saecula | Per hunc gentes universas Hungarorum jam conversas novimus imperio procul ense parent per se ferae gentes et adversae nutu voluntario | Ex obscuris sui juris jubar latens sed jam patens reserat prodigia Hostes caedit victor redit barbarorum Hungarorum unus fugat milia | Ipse suos contemptores poenae facit contentores morbos illis et languores infert et daemonia | Sed qui suam sanctitatem colunt his fert sanitatem et ad vitae sospitatem rex reducit omnia | Regum genus triumphale Hungarorum salus vale non refulsit jubar tale regum florens germine regum radix christiana lauda laudes fide sana quas exsultans vox humana fert in tuo nomine | Assistentes regis laudi coronator regis audi atque servos sancti regis post hanc vitam tui gregis transfer ad palatia cujus laudi vis servire nos ac laetos convenire fac ad ipsum pervenire ubi confer et largire sempiterna gaudia Sq Ladislai 1 year 12 months ago

g02578

Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo InV Fer. 2 de Passione 2 years 4 days ago

g02531

Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia Sq Dom. Resurrectionis 2 years 7 months ago

g02530

Laudes salvatori voce modulemur supplici Et devotis melodiis caelesti Domino jubilemus Messiae Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines Carne gloriam deitatis occulens pannis tegitur in praesaepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides Famem patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes Deus homo summus humilis Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere et doctrinis prodita Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lapram luridam tactu fugat placido Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit Post haec mira miracula taliaque Sponte eua comprenditur et damnatur Et se crucifigi non despexit Sed sol ejus mortem non aspexit Illuxit dies quam fecit Dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori tonanti Sq Dom. Resurrectionis 2 years 7 months ago

g02493

Sicut imber super gramina sicut nix super fenum quia nomen domini invocabo TcV Sabbato Sancto 3 years 3 months ago

g02492

Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut vos verba mea TcV Sabbato Sancto 3 years 3 months ago