Petr Trilety | Cantus Index for Office and Mass

Petr Trilety

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 10 of 10 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

g01231b

Oravit Moyses dominum et dixit si inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi te ipsum manifeste ut videam te et locutus est ad eum dominus dicens non enim videbit me homo et vivere potest sed esto super altitudinem lapidis et protegat te dextera mea donec pertranseam dum pertransiero auferam manum meam et tunc videbis gloriam meam facies autem mea non videbitur tibi quia ego sum deus ostendens mirabilia in terra tunc Moyses fecit OfV Dom. 18 p. Pent. 9 years 11 months ago

g01231a

Locutus est dominus ad Moysen dicens ascende ad me in montem Sina et statis super cacumen ejus surgens Moyses ascendit in montem ubi constituit ei deus et descendit ad eum dominus in nube et adstitit ante faciem ejus videns Moyses procidens adoravit dicens obsecro domine dimitte peccata populi tui et dixit ad eum dominus faciam secundum verbum tuum tunc Moyses fecit OfV Dom. 18 p. Pent. 9 years 11 months ago

g01220b

Audivi vocem dicentem mihi Daniel intellege verba quae loquor tibi quia ego missus sum ad te nam et Michael venit in adjutorium meum OfV Dom. 17 p. Pent. 9 years 11 months ago

g01220a

Adhuc me loquente et orante et narrante peccata mea et delicta populi mei Israel OfV Dom. 17 p. Pent. 9 years 11 months ago

g01165a

Et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam domine ne confundas nos sed fac nobis juxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae OfV Dom. 7 p. Pent. 9 years 11 months ago

g01042b

In mente habete diem istum in quo existis de terra Aegypti de domo servitutis in manu enim potenti liberavit vos dominus OfV Fer. 6 p. Pascha 10 years 2 days ago

g01042a

Dixit Moyses ad populum bono animo estote et veniet vobis salus a domino deo et pugnabit pro vobis OfV Fer. 6 p. Pascha 10 years 4 days ago

g01036b

Non adorabitis deum alienum quia ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti OfV Fer. 5 p. Pascha 10 years 4 days ago GB-Lbl : Harley 4951

g01036a

Audi popule meus et loquar Israel si me audieris dabo vobis desideria cordis vestri OfV Fer. 5 p. Pascha 10 years 4 days ago

g00623b

Locutum est os meum in tribulatione mea locutum est os meum in tribulatione mea holocausta medullata offeram tibi OfV Dom. 2 p. Epiph. 10 years 3 months ago