Vera Maria Charvat | Cantus Index for Office and Mass

Vera Maria Charvat

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 976 chants
Cantus ID Full text Genresort descending Feast Created

a01174

Exaudi nos deus in veritate salutis tuae libera nos ex odientibus nos et de profundis aquarum multarum dicit A 2 years 7 months ago

004190.1

Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem repellat aperiat carcerem vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat et pacem tribuat in diebus nostris insurgentesque depellat inimicos et de manu inferni liberet nos propter nomen suum alleluia A 2 years 7 months ago

a01904

Hunc superior inferiorque Pannonia sibi patronum semper conplaudit a quo praesidium jugis respectet interventionis apud dominum A Ruperti Salisburgii 4 days 3 hours ago

002330.1

Deus in adjutorium meum intende domine ad adjuvandum me festina confundantur inimici mei adjutor et liberator meus esto domine ne tardaveris A 2 years 7 months ago

200870.1

Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua contere fortitudinem illorum domine et disperge illos ut cognoscant quia non est alius qui pugnat pro nobis nisi tu deus noster A 2 years 7 months ago

a00470

Factus est sanctus dominicus odor bonus deo et hominibus quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi thus redolens in diebus estatis A Dominici 4 years 11 months ago

a01188

Benedicat nos deus pater sancti nos deus filius illuminet nos deus spiritus sanctus corpus nostrum custodiat animas nostras salvet cor nostrum irradiet sensum nostrum dirigat et ad supernam patriam omnibus sanctis intercedentibus nos perducat alleluia A 2 years 7 months ago

a01141

Appropinquante Jesu filio dei Hierosolymam pueri Hebraeorum dicebant hosanna redemptor mundi A 2 years 7 months ago

a01913

Regi regum Christo laudes dicamus sedulo qui gemmam pretiosissimam sanctum Rupertum antistitem inter caligines Noricales transmittere dignatus est o paternum refugium ferto nobis caeleste praesidium ecce gaudia tui natalicii sollemniter transegimus fac praecamus ut inter amoena piorum concilia tecum laeti semper gaudeamus A Ruperti Salisburgii 4 days 2 hours ago

a00468

Amen amen dico vobis non potest filius facere quicquam nisi quod viderit patrem facientem A Fer. 5 Hebd. 4 Quad. 4 years 11 months ago

a01163.1

Redime domine de interitu vitam nostram ut non secundum peccata nostra retribuas nobis quia tu es figmentum nostrum recordare quia pulvis sumus alleluia A 2 years 7 months ago

003316.1

Inclina domine aurem tuam et exaudi aperi oculos tuo set vide et nunc domine deus noster salvos nos fac ut sciant omnia regna terrae quia tu es deus noster A 2 years 7 months ago

a01176

Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle eos usque in aeternum exaudi vocem depraecationis meae dum oro ad te domine dum extollo manus meas ad templo sancto tuo regnum tuum domine regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie agmina sanctorum adque arcangelorum throni et dominationes mens nostra semper ad Christum sit ad te in te refugium petimus sicut pastor portat A In Letaniis maj. 2 years 7 months ago

a01899

Crebrescente christianae fidei religiositate germanica tellus Christi jugum suscipere conata est A Ruperti Salisburgii 4 days 3 hours ago

a01151

Domine omnipotens deus Israel anima in angustiis posita ad te exaudi domine et miserere quia peccavimus exaudi orationem servorum tuorum quia peccaverunt in hoc tempore deus Israel A 2 years 7 months ago

g00830.1

Pueri Hebraeorum collentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes Hosanna in excelsis A Dom. in Palmis 2 years 6 months ago

002336.1

Domine deus qui cum patribus nostris mirabilia magna fecisti et nostris glorificare temporibus qui misisti manum tuam et liberasti nos A In Letaniis maj. 2 years 7 months ago

a01170

Domine defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus respice in servos tuos in opera manuum tuarum deus noster A In Letaniis maj. 2 years 7 months ago

002231.1

Diligamus nos invicem quia caritas ex deo est et qui diligit fratrem suum ex deo natus est et vivit in eo A 2 years 7 months ago

a01908

Sanctam viri dei innocentiam virtutum summa pie amphiseptam spiritus prophetiae fidus sponsus castitatis nectareo rore respersit A Ruperti Salisburgii 4 days 3 hours ago

004639.1

Responsum accepit Simeon ab spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini et venit in spiritu in templo A Purificatio Mariae 2 years 7 months ago

a01185

Tua est domine patientia et victoria tuum domine regnum tu es super omnes principes domine deus Israel da pacem in diebus nostris A 2 years 7 months ago

a01164

Anima in angustia posita spiritus estuans clamavit ad te exaudi domine et miserere nobis quia peccavimus ante te A In Letaniis maj. 2 years 7 months ago

a00466

Memento domine David et omnis mansuetudinis ejus A Fer. 5 p. Epiphaniam 4 years 11 months ago

003925.1

Ne nos demergat tempestas aquae neque absorbeat profundum exaudi nos domine quoniam benigna est misericordia tua super nos A 2 years 7 months ago

002036.1

Cum sublevasset oculos Jesus et vidisset maximam multitudinem venientem ad se dixit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hi hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus A Dom. 25 p. Pent. 4 years 6 months ago

001852.1

Collegerunt pontifices et pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum A Dom. in Palmis 2 years 6 months ago

a01156

Fecisti magnalia deus quis similis tibi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti nos parce domine parce populo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo ut non in aeternum irascaris nobis A 2 years 7 months ago

a01903

Hic multorum saluti consulens peregrina adiens propria liquit copiosamque ex Norica turbam fidelium adquisivit A Ruperti Salisburgii 4 days 3 hours ago

a01147

Si nosmetipsos dijudicaremur non utique judicaremur dum judicamur enim domino coheremur in hoc mundo damnemur A 2 years 7 months ago

a01167

Converte nos deus salutaris noster A 2 years 7 months ago

a00471

Memoria sancti dominici in compositione odoris facta est opus pigmentarii in omni ore quasi mel indulcabitur A Dominici 4 years 11 months ago

a01189

Benedicat nos una majestas domini benedicat nos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille nos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terram et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus monasterium nostrum et conventum nostrum alleluia A 2 years 7 months ago

a01912

Cum ergo christiana militia sacris quater denis solibus salubriter decertarit vir dei acri febrium ardore fatigari coepit A Ruperti Salisburgii 4 days 2 hours ago

a01145

Ingredere benedicite dominio praeparatio habitatio plataeae Jerusalem gaudebunt et omnis via ejus canticum laetitiae dicunt A 2 years 7 months ago

a01182

Recordare mei domine quid acciderit a nobis intuere et respice quia exaruit siti anima nostra sed da pluviam super terram ne in perpetuo oblivisceris domine deus noster A 2 years 7 months ago

a01160

Respice domine quomodo facta est desolatio civitas plena populo sedet in tristitia domina gentium et non est qui consoletur eam nisi tu deus A 2 years 7 months ago

203132.1

Miserere nobis domine miserere nobis quia multum repleti sumus contemptu et plurimum repleta est anima nostra obprobrium habundantia et dispectione superborum A In Letaniis maj. 2 years 7 months ago

a01135

Suscipiens Jesum in ulnis suis Simeon A Purificatio Mariae 2 years 7 months ago

002920.2

Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudium ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater intacta te laudat omnis factura genetricem lucis sis pro omnibus nobis perpetua interventrix A 4 years 7 months ago

a01898

Eja laude condigna arridentis festi dieculam laetanter nunc suscipiamus venerandam quae nobis revehit iteranda Ruperti festa praesulis eximii sancte Rodberte adjuva nos pater alme A Ruperti Salisburgii 4 days 3 hours ago

a01152

Domine non irascatur furor tuus contra populum tuum quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam domine fac ne moreris propter temetipsum deus noster A 2 years 7 months ago

a01171

Domine erigans montes de superioribus de fructu operum tuorum domine satiabitur terra quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti repleta est terra creatura tua domine A 2 years 7 months ago

a01907

Longaevae cecitatis obsitos pannis fecit aspicere lumen nobile surdis auditum restituit optatum A Ruperti Salisburgii 4 days 3 hours ago

a01140

Salvator unigeniti qui non venisti redimere gloria tibi christe redemptor A 2 years 7 months ago

a01146

Memento congregationis tuae quem possedisti ab initio saeculi ne tradas bestiis animas confitentis quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis eleva domine nomen tuum superbia eorum in finem A 2 years 7 months ago

a01186

Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua memor esto domine obprobrii servorum tuorum A 2 years 7 months ago

a01165

Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum peccavimus tibi ne nos des in obprobrium propter nomen tuum sed miserere plebi tuae deus noster A In Letaniis maj. 2 years 7 months ago

200861.1

Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus A Fer. 5 p. Epiphaniam 4 years 11 months ago

a01179

Numquid valet manus domini ut salvare non posset sed iniquitates nostrae diviserunt inter nos et dominum nostrum nunc autem exclamemus ad dominum et miserebitur nostri deus noster A 2 years 7 months ago

Pages