A | Cantus Index for Office and Mass

A

Mass/Office

Antiphon

Displaying 13201 - 13250 of 13357 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a07460

O beate Matthia o splendida diei quam fecit dominus hora duodecima quae nescis occasum solis nos peccatorum exemptos tenebris tuae fac consortes claritatis A Matthiae

a07462

Repleatur os nostrum in gaudio et lingua exsultatione magnificavit enim dominus beatam virginem virginitatis gloria et caritatis honore A Barbarae

a07467

Laudate reges terrae et omnes populi lauda cum regina lusitana gens dominum per quam posuit fines tuos pacem adipe frumenti satians te A Elisabeth Reginae Portugalliae

a07469

Magnificat regia mens dominum quia fecit illi magna qui potens est haec est illa ter maxima Elisabeth quae simul reginae conjugis et monialis merita obtinens undique comparavit regnum caelorum A Elisabeth Reginae Portugalliae

a07471

Ave regina princeps pacis ave mater pauperum et patriae femina caelo et mundo amabilis protege nos Elisabeth sanctissima ut per te suscipiat deus lusitanum populum suum recordatus misericordiae suae A Elisabeth Reginae Portugalliae

a07474

Et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus deus tuus A Elisabeth Reginae Portugalliae

a07476

Potens in opere et sermone lenivit iracundiam domini et conciliavit cor patris ad filium A Elisabeth Reginae Portugalliae

a07478

Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis A Elisabeth Reginae Portugalliae

a07480

Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis A Elisabeth Reginae Portugalliae

a07483

Ineffabili jucunditate gaudet nunc Scholastica cui cantate quae dum sit dux et lux vitae A Scholasticae

a07486

Admirabili nomine sacrata spreto quolibet homine sponsaverat Benedicti soror se tibi Domine A Scholasticae

a07487

Caelestis thalamus complacebat ei ubi caeli enarrant gloriam dei A Scholasticae

a07488

Haec fidem servabat Jesu tuo nomini et germinabat velut plena terra domini A Scholasticae

a07489

In corde domini verbum conservavit quod sedulo cum fratre Benedicto ejus postmodum cor eructavit A Scholasticae

a07490

Sprevit Scholastica carnale conjugium et dilexit puro corde Jesum idcirco factus est famulae deus noster refugium A Scholasticae

a07491

Semper quae sunt sursum quaerens animo sublimis intellexit virgo sapiens quia magnus dominus et laudabilis nimis A Scholasticae

a07492

Vultum ad vita die quem cernere tu meruisti perforibus domini stans non es motha sepulchri A

a07493

Nam referens Christi magnalia laetificasti mentes cunctum tristantur discipulorum A

a07494

Dominus qui elegit te ipse te coronavit corona justitiae via enim domini recta facta est coram te laus tibi deus in aevum alleluia A Pro ordinatione Episcopi

a07496

Melchisedech rex Salem typice panem et vinum obtulit patribus in deserto mana pluit Isaac immolatur A Corporis Christi

a07498

Elias pane subcinericio roboratur A Corporis Christi

a07499

Agnus paschae hic panis caelestis declaratur A Corporis Christi

a07501

O Jesu pie nos isto pane dignos effice A Corporis Christi

a07503

O Jesu rex lex dux clementiae in hujus panis laude nos perfice A Corporis Christi

a07505

O Jesu pater misericordiae nos peccatis solutos gratia solatos et solidatos hereditatis paternae consortes exhibe A Corporis Christi

a07507

Rex Christe primogenite agnelle dei mystice virtutum fons vita A Corporis Christi

a07509

Mundi caro viva divinitatis hostia aeterni patris victima omnium plasmator A Corporis Christi

a07513

Cum facis convivium voca pauperes et debiles caecos et claudos et beatus eris qui non habent retribuere tibi A

a07514

Martyres Christi inter A

a07516

Exspuentes insanum idoli dicebant agoniste Christi qui caelum et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelo sunt A Cornelii, Cypriani

a07517

Maxima Corneli Cypriane quae lumina mundi supplicibus vestris tenebras subvertitae mentis A Cornelii, Cypriani

a07519

Corneli multa laude circumquaque celebris o Cypriane gratiarum munere notabilis vos salvati nos salvate sancti dei martyres et quicumque vestra loca visitabunt supplices A Cosmae, Damiani

a07523

Avete Christi gloriosi martyres sibique vestros commendate supplices nos et quicumque spe merendi veniam vestram devote recolunt memoriam A Cornelii, Cypriani

a07524

Laudemus dominum in confessione sanctorum qui hodie a Christo coronam victoriae susceperunt A Cornelii, Cypriani

a07525

Caesar dixit ad Cornelium sic definisti ut nec deos paveas nec tormentis terrearis si praecepta principum inpavidus contemnas A Cornelii, Cypriani

a07526

Cantabant sancti canticum laetitiae dicentes gloria tibi domine deus in excelsis A Cornelii, Cypriani

a07527

Haec sunt vera jura societatis quae dominus diffundens in cordibus suorum aiebat noli metuere pusillus grex quia cum placuit patri vestro dare vobis regnum A Cornelii, Cypriani

a07528

Hodie duo luminaria pro sole justitiae Christo occubuerunt ut in splendoribus sanctorum sine fine lucerent A Cornelii, Cypriani

a07529

Gloriosi principes populi Cornelius et Cyprianus sicut uno tempore pro Christi nomine triumphatores exstiterunt ita uno die cum palma martyrii ante thronum majestati a domino coronari meruerunt A Cornelii, Cypriani

a07530

Pantaleon senatoris eustorgii filius in Nicomedia civitate fuit eruditus litteris liberalibus fructum daturus in tempore suo A Pantaleonis

a07531

Presbyter nomine Hermolaus catechizavit puerum pantaleonem doctrina fidei catholicae et dominus suscepit eum A Pantaleonis

a07532

Dedit ei dominus in corde suo laetitia et frequentans domum presbyteri confirmabatur in fide A Pantaleonis

a07533

[...]lexit clamorem ejus dominus deus ideo dum oraret puer a serpente libe[ra]tus est A Pantaleonis

a07534

Per Pantaleonem nec dum baptizatum fecit deus mira[cu]lum sicut centurio ante baptismum accepit spiritum sanctum domine quam admirabile est nomen tuum A Pantaleonis

a07535

Voluntate labiorum ejus non fraudasti eum domine per cujus orationem paralyticum et caecum curasti A Pantaleonis

a07536

Apparuit Christus Pantaleoni in similitudine Hermolai presbyteri dicens serve bone gaude quia confortabo te beatus quem elegisti domine A Pantaleonis

a07537

In poenis hujus martyris non carcer catenas nec ignis servum excusat sed omnia tormenta ei pariter adhibentur A Pancratii et sociorum

a07538

Pantaleon igitur pro Christi nomine patienter tolerans regna caelestia coronatus introivit A Pantaleonis

a07546

Dum beata virgo Fides [...] amica laboraret agone electus a deo [...] A Fidis

a07549

Invocabo nomen tuum domine in medio inimicorum meorum A

Pages